Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum consensus coactus sufficiat ad matrimonium contrahendum

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum consensus coactus sufficiat ad matrimonium contrahendum. Thom. 3. d. 39. 4. 2.

SECVNDO quaeritur vtrum consensus coactus sufficiat ad matrimonium contrahendum. Et videtur quod sic: quia voluntas non potest cogi coactioni sufficienti, sed inducente: sed sicut inducitur quis per minas ita per blanditias, inductio autem per blanditias non excludit matrimonium, ergo nec inductio per minas.

Item secundum Augustinum coacta voluntas est voluntas, & secundum Philoso. 3. Ethic. voluntarium mistum plus habet de voluntario quam de inuoluntario. Cum ergo non posset esse coactio in voluntate, nisi per modum voluntarij misti, videtur quod consensui coactus magis debeat iudicari consensus voluntarius quam inuoluntarius, ergo magis debet facere matrimonium quam impedire.

IN CONTRARIVM est quod dicitur extra de sponsalibus, ca. cum locum. vbi dicitur, quod cum consensus locum non habeat vbi coactio intercidit, necesse est vt vbi consensu: communis requiritur, ibi omnis coactionis materia repellatur

RESPONSIO. Aduertendum est, quod cum in consensu non cadat coactio simpliciter, sed illa quae est per metum (vt patec ex praecedenti quaestione) distinguendum est de metu. Est enim quidam qui cadit in constantem virum, & alius qui non cadit. Quoc patet sic: In metuendo enim constans ab inconstante differunt quoad duo. Primo quantum ad qualitatem periculi quod timetui quia constans vel virtuosus sequitur rectam rationem per quam scit quid & pro quo fit faciendu vel dimittendum, quia minus malum vel magis bonum semper est eligendum. Et ideo constans ad minus malum sustinendum cogitur metu maioris mali, non autem cogitur ad majus malum, vt vitet minus: sed inconstans cogitur ad maius malum propter minoris mali metum, sicut ad peccandum propeer metum corporalis poenae. Secundo differunt quantum acd aestimationem periculi imminentis, quia constans non cogitur, nisi ex forti aecimatione & probabili: inconstans autem ex leui. Ex quo patet quod constans nunquam cogitur ad committendum malum culpae propter malum poenae vitandum, cum malum culpae sit peius malo poenae. Sed quia inter mala poenae corporalis vnum est majus altero, ideo constans cogitur ad sustinendum aliqua mala poenae metu maioris. Maxima autem mala poenae quae ad personam pertinent sunt mors, verbera grauia, dehonestas pet stuprum & seruitus: ideo timore istorum cogitur constans ad alia mala corporalia sustinenda. Vnde versus. Stupii siue status, verberis, atque necis. Quanuis enim infamia sit magnum damnum, tamen ei, per multas vias occurri potest, & ideo secundum legem ciuilem timor infamiae non continetur illo edicto, quod metus causa factum est.

Hoc supposito tenetur communiter, quod consensus coactus per metum qui non cadit in constantem virum sufficit ad matrimonium, si autem sit metus qui cadit in constantem virum, sic est duplex modus dicendi: vnus quod consensus sic coactus non sufficit ad matrimonium quoad iudicium ecclesiae quae praesupponit consensum interiorem defuisse, ex quo exterior coactus affuit: sed quoad iudicium conscientiae si consensus interior affuit, quantumcunque coactio exterior praecesserit censendum est verum matrimonium propter interiorem consensum verbis expressum. Istud autem non placet aliis, quia (vt dicunt) ecclesia non praesumit aliquem peccasse, nisi per aliqua signa euidenter appareat. Si autem prae lumeret aliquem non consentire qui diceret se consensisse, piae sumeret eum mentitum fuisse, et ita peccasse, quare &c. Quicquid sit de conclusione obiectio illa parum valet: quia ecclesia quandoque praesumit deteriorem partem propter periculum animae, vt notatur extra de praesumptionibus. tale autem periculum animae maxime timendum est circa contractum matrimonij.

Alius modus dicendi est quod consensus sic coactus non suffici ad matrimonium, non propter hoc quod personam coactam praesumas non consensisse, sed quia iudicat talem consensum non sufficere ad contrahendum matrimonium. Cuius ratio praecipua est; quia consensus qui est contra natura matrimonij non facit matrimonium, sed potius impedit: consensus autem coactus est huiusmodi ergo &c. Probatio minoris, quia de ratione matrimonij quoad ius naturale & diuinum est indiuisibilitas, sed huic indiuisibilitati opponitur consensus coactus: quia secundum iura impetrat restitutionem in integrum. Sunt etiam duae aliae persuasiones ad hoc: vna est, quia cum matrimonium sit vinculum perpetuum, obligatio ad matrimonium debet esse liberrima, sed coactio impedit meram libertatem, ergo impedit matrimonium. Alia ratio est, quia matrimonium significat coniunctionem Christi & ecclesiae, sed illa est ex mera libertate: quia non compulatur ecclesia Christo per charitatem nisi libere volens, nec naturae conformitate, nisi matre libere consentiente, ergo matrimonium omnino debet esse liberum.

Ad cuius ampliorem declarationem aduertendum est, qud matrimonium de natura sua excepta ratione sacramenti est quidam contractus subiacens determinationi iuris naturalis & positiui tam ciuilis quam canonici, & vltra hoc habet sacramenti rationi ex institutione diuina. Et istud secundum supponit primum. Quantum ad primum ecclesia habet ius determinandi circa matrimonium an sit contractus legitimus an non: sed circa secundum non habet immediate auctoritatem aliquid ordinandi vel immutandi circa essentialia matrimonij, vt est sacramentum, nisi mediante primo, quia si non legitimus contractus, non est legitimum matrimonium, nec verum sacramentum. Secundum hoc potest dici rationabiliter quod consensus coactus non sufficit ad matrimonium contrahendum, nec secundum iudicium ecclesiae, nec secundum iudicium conscientiae: quia ecclesia multa potest determinare circa contractu: irritando vel approbando, prout ratio dictat. Cum ergo ecclesia non reputet consensum coactum sufficere ad alios contractus, quin possint & debeant rescindi vel retractari, potest tamen rationabiliter determinare que non sufficiat ad contractum matrimoni consensus coactus, cum verum matrimonium separari non possit.

Si autem matrimonium secundum se totum est praecise sacramentum solum innitens fidei (vt baptismus, confirmatio & ordo) tunc consensus quantumcunque coactus dum esset verus consensus, esset sufficiens ad matrimonium contrahendum. Quod patet dupliciter. Primo sic: Si matrimonium esset pure & praecise sacramentum (vt baptismus, confirmatio & ordo, & caetera sacramenta quae tenentur sola fide) tunc de matrimonio, vt de aliis praedictis sacramentis deberet esse idem iudicium, sed intentio suscipiendi baptismum, confirmationem vel ordinem quantumcunque coacta sufficit ad verum sacramentum, ergo consensus quantumcunque coactus sufficeret ad matrimonium. Item inconstans ita cogitur per leuem metum, sicut constans per probabilem: neque enim hic & ibi est differentia in consensu coacto sed in motiuo, quia virtuosus & constans non metuit ex leui aestimatione, sed forti & probabili, inconstans autem leuiter metuit: si ergo matrimonium esset stricte & praecise sacramentum, vt alia sacramenta, vbi esset consensus aequaliter coactus, licet non ex aequali causa, deberet esse aequaliter matrimonium, sed aequaliter coniungitur inconstans per leuem metum, sicut virtuosus & constans per probabilem, ergo debes aequaliter matrimonium censeri esse vel non, tam secundum iudicium conscientiae quam ecclesiae, quando consensus est coactus per metum cadentem in constante virum, & per metum cadentem in inconstantem virum Quod non est verum, quia ecclesia quae rationabiliter iudicat de contractibus, non iudicat idem in his quae fiunt per metum cadentem in constantem virum, & in his quae fiunt per metum non cadentem in constantem virum: & quia matrimonium vt est s. cramentum supponit contractum legitimum, ideo vbi est coactio per metum cadentem in constantem virum, non est contrctus legitimus matrimonij, nec verum sacramentum, vbi autem est coactio per metum qui non cadit in constantem virum est cotractus legitimus & verum sacramentum.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod non es similiter de minis & blanditiis: quia inductio per minas dirimicousensum, inductio autem per blanditias auget.

Ad secundum dicendum est quod licet voluntas coacta & voluntarium mistum magis sint voluntarium quam inuoluntarium: ecclesia tamen talem consensum iudicat non sufficere ad contractum matrimonij. Et hoc quidem potest, cum matrimonium secundum se sit quidam contractus, nec sit pure, nec praecire sacramentum sicut baptismus, ordo, vel confirmatio proui superius est expressum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2