Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXX. in generali & speciali.

EC SOLVM coactio. Superius determinaui magister de impedimento coactionis: hic veri determinat delimpedimento erroris. Et cum hosequitur illa pars in qua determinat de causa finali matrimonij, & diuiditur in tres. Primo deteminat de impedimento erroris. Secundo incidenter de consensu qui fuit in matrimonio beatae Mariae Virginis. Tertio de fine matrimonij ob quam scilicet causam matrimonium contrahitur. Secunda ibi praemissis aliquid addendum est. Tertia ibi, exposito quae sit causa efficiens. Prima in duas. Primo ostendit quis erroi impedit matrimonium. Secundo obiicit in contrarium, & soluit Secunda ibi, sed obiicitur de Iacob. Secunda pars principalis in qua determinat de matrimonio beatae Mariae Virginis, diuiditur in duas. Primo ostendit cuiusmodi consensus fuit. Secundo ostendit quod illud matrimonium fuit perfectum ibi, inter quo vt ait Aug. Tertia pars principalis in qua determinat de causis matrimonij, diuiditur in tres. Primo ponit causas finales matrimonij principaliter & singulariter. Secundo excludit errorem Tertio ponit specialiter causas matrimonij beatae virginis. Secunda ibi, nec est assentiendum illis. Tertia ibi, habuit coniugium Mariae.

In speciali sic procedit. Primo proponit quod error impedit matrimonium, non quidem error qualitatis, nec fortunae sed conditionis, vt quando putatur esse libet qui seruus est: & similiter error personae quandoque impedit matrimonium, vi si quis petat hanc mulierem scilicet nobilem in matrimonium & detur ei ignobilis, & etiam si aliquis emat aurum, & detur ipsi aurichalcu non est venditio, sed deceptio. Et error personae, quamdo putatur hic esse homo & est alius. Error autem conditioni est quando liber creditur, & seruus est. Error fortunae est quando aliquis putatur esse diues qui pauper est, vel econuerso. Erro qualitatis quando putatur esse pulcher & est turpis, bonus & est malus. Postea obiicit in contrarium de Iacob qui accessit per errorem ad Liam: & respondet quod hoc factum est mystice, nec fuit natrimonium illud per errorem illum, sed per consensum qui postmodum accessit. Excusatur tamen Iacob de fornicatione, quia ad eam accessit vxorem suam credens esse: & sic maritali affectu eam cognouit, & ita vxori debitum reddidit vel pe soluit: sicut excusaretur accedens ad sororem vxoris, quam in lcto inueniens nesciret. Et sicut excusatur angelum veneras malum credens bonum esse, & similiter consentiens opinioni illius quem credidit Augustinus vel Ambrosius, etiam dicit quod non peccaret. Postea quaerit in quo consenserit beata virgo? proposuerat enim se seruaturam virginitatem nisi ei Deus aliter reuelaret, sed ipsum votum non expressit ore sed committens virginitatem diuinae dispositioni consensit in copulam maritalem sine in societatem coniugalem ex familiari consilio spiritussancti: & secundum Aug. implicit e consensit in carnalem copulam committendo se diuinae dispositioni in vtraque scilicet virginitate & commistine. Postea simul cum viro labiis expressit votu, & vterque in virginitate permansit. Postea dicitur quod illud coniugium perfectum fuit sanctitate, licet non significatione, quia coniugium quod est sine copula carnali, quamuis sit perfectum quantum ad veritatem, vel sanctitatem coniugij, non tamen secundum significationem, quia non ita perfecte significat coniunctionem Christi & ecclesiae, sicut coniugium per carnalem copulam consummatum & quod illud coniugium perfectum fuerit ostendit per tria bona matrimonij, quae ibi fuerunt, scilicet proles, fides, & sacramentum. Proles enim Christus fuit ibi, fides quia adulterium nul lum, & sacramentum quia nullum diuortium. Postea dicit quod matrimonij prima & principalis causa fuit liberorum procreatio. Secunda est fornicationis euitatio: sunt etiam aliae causae mi nus honestae, vt pulchritudo viri & mulieris, quaestus pecunia & diuitiarum possessio, & alia huiusmodi. Postea remouet errorem quorundam dicentium quod propter minus honestam causam matrimonium non contrahitur, sed quod propter huiusmodi causas non impediatur quin sit matrimonium probat: qui malitia vel peruersa intentio alicuius non commaculat sacrametum, nec eius bonitatem tollit, nec impedit. Vltimo dibit o in matrimonio virginis beatae & Ioseph sunt quaedam aliae causae speciales. Prima fuit, vt virgo eius solatio, & auxilio sustentaretur. Secunda fuit, vt partus virginis diabulo celaretur. Tertia fuit vi Ioseph fuisset testis castitatis, virginitatis, & post defenderet ea ab infamia suspicionis, ne vt adultera danaretur ab hominibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum