Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum error impediat matrimonium
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum Terror impediat matrimonium. Et videtur quod non, quia sicut requiritur consensus ad matrimonium, sic intentio ad baptismum: sed si quis intendat baptizare vnum, & baptizet alium, vel baptiza ri ab vno, & baptizetur ab alio, nihilominus esset verus baptismus, ergo similiter si quis consentiat contrahere cum vna credens aliam esse, nihilominus erit verum matrimonium.
Item maximus error est in fide, sed ille non impedit matrimonium: est enim verum matrimonium si aliqua contrahat cum viro haeretico quem credit catholicum, ergo nullus alius error impedit matrimonium.
Item sicut matrimonium est quidam contractus, ita emptio & venditio, sed in emptione & venditione si detur aurum aequiualens pro alio auro non impeditur venditio, ergo nec matrimonium impeditur, si pro vna muliere alia detur.
IN CONTRARIVM est, quia secundum legem ciuilem quae habetur ff. de iurisdictione omnium iudicum.I. si per erorem. nihil est tam contrarium consensui sicut error, sed consensus requiritur ad matrimonium, ergo error impedit ipsum.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod error impedit matrimonium. Secundum est, quod non quilibet error impedit ipsum, sed error personae vel conditionis deterioris: vt quum quis liber contrahit cum ancilla quam credit liberam.
PRIMVM patet: quia illud quod impedit causam impedit effectum, sed error impedit consensum qui est causa matrimonij, ergo impedit matrimonium. Maior patet. Minor probatur: quia quum consensus sit actus voluntatis quae supponit actum cognitionis, quicquid impedit cognitionem impedi consensum, sed error impedit cognitionem, ergo impedit consensum.
SECVNDVM patet, quia effect? in his quae sunt essentialia matrimonio impedit matrimonium, non autem defectus in his quae sunt accidentalia. Sic enim est circa quamlibet rem quod manentibus essentialibus quantumcunque varientur acci dentalia manet natura rei, non autem quando variantur essentialia, sed solus error personae & conditionis deterioris ponit defectum circa essentialia matrimonij, non autem error fortunae, seu qualitatis, ergo solus error personae & conditionis deterioris impedit matrimonium. Minor patet, quia quum sit quadruplex error personae, vt quum consentitur in vnam, & alia supponitur, & conditionis, quando creditur libera quae est serua, fortunae, quando creditur diues, & tamen est pauper: qua litatis, quia creditur bona quae tamen est mala, solus error per sonae, & conditionis deterioris est contra essentialia matrisio nij: matrimonium enim duo includit personas quae contrahunt, quae sunt quasi materia coniunctionis matrimonialis, & obligationem mutuam, quae est quasi forma per quam accipiunt pe testatem in se inuicem: contra primum est error personae, contra secundum est error conditionis, quia vir & mulier in matrimonio ad paria obligantur, sed ille qui est seruilis conditionis non potest de corpore suo facere parem obligationem cum ille qui est liberae conditionis, ergo error conditionis deterioris sicut est seruitus, est contra naturam matrimonij. Dico autem di terior, quia error conditionis paris vel melioris non impedii matrimonium: vt si seruus contrahat cum serua quam credit libi ram, vel si quis contrahat cum libera quam credit serus, quia hic non habet locum ratio assignata, hoc autem intelligendum est diillis qui sunt simpliciter serui vel seruae, sicut sunt emptitij, vel vernaculi (id est in seruitute nati) tales enim sunt res donuni sui, nec acquirunt aliquid sibi, sed domino. Et domini possum eos vendere tanquam res suas: talis enim seruitus ignorata ab alio coniuge libero nimis est in laesionem iuris quod habere deberet vnus coniugum in alterum ratione matrimonij. Potest enim dominus talem seruum mittere ad extremas partes mundi, & ibi cum vendere, & sic coniunx libera frustraretur societate thori simpliciter vel ad maximum tempus.
Sunt autem alij qui non sunt simpliciter serui, quamuis habeant aliquas conditiones seruiles, videlicet quod non possunt recipere tonsuram clericalem, vel ordines sine licentia domin sui, & quando moriuntur, domini habent bona eorum mobili& immobilia in toto vel in determinata parte: & tales vocantur homines de corpore, & debent potius dici conditionati quan serui, & ignorantia talis conditionis non impedit matrimonium contrahendum, nec dirimit contractum. Error autem fortunae vel qualitatis non est contra essentialia matrimonij, & ideo non impedit matrimonium: hoc autem intelligendum est quando consensus est absolutus, & verba exprimentia ipsum sunt absoluta. Si vero consensus fit conditionatus, & similite verba ipsum exprimentia sint conditionata, tunc nullum est matrimonium conditionibus illis non extantibus, nec in iudicio animae, nec ecclesiae.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de baptismo & matrimonio: quia baptismus habet efficaciam suam ex opere operato, propter quod sufficit quod baptizatus intendat baptizari, & baptizans baptizare, sed matrimonium est quaedam obligatio voluntaria contrahentium habens efficaciam ex consensu eorum, & ideo oportet qued consensus cadat super contrahentes in inuicem, non solum super contractum ipsum.
Ad secundum dicendum qued error in fide non est contra essentialia matrimonij sicut personae, nisi error ille causaret disparitatem cultus, sicut si contraheret Christianus cum aliqua Iudae: vel Gentili quam credit esse Christianam, & tunc error non esse principale impedimentum, sed disparitas cultus: si autem Christianus contrahat cum haeretica (quum sint eiusdem cultus quoac obligationem, propter baptismum communem) non est error qui sit contra essentialia matrimonij, nec in forma, nec in materia, sicut error personae est defectus in materia.
Ad tertium dicendum quod pecunia in contractibus accipitur quasi mensura aliarum rerum, & non quasi propter se quaesita, vt patet ex 5. Ethic. propter quod si non detur illa pecunia quae creditur esse aequalis valoris, nihil obest contractui. Sed si in re quae sita propter se esset error, impediretur contractus: sicut si pre certo scypho aureo empto daretur alius, nisi expresse placeret ementi primus, quia tunc fieret quasi permutatio primi in secundum per nouum contractum, quod non est licitum in inatrimonio
On this page