Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum decuerit beatam virginem matrimonio copulari
SECVNDO quaeritur de matrimonio beatae virginis, vtrum decuerit eam matrimonio copulari. Et videtur quod non: quia quicunque consentit in matrimonium, consentit aliquo modo in carnalem copulam, sed talis consensus derogat virginitati, ergo non decui beatam virginem quae virginitatem vouerat mattimonio copulari.
Item secundum Hieronymum vouentibus virginitatem non solum nubere, sed velle nubere damnabile est, sed nihil damnabile debuit esse in beata virgine, ergo beata virgo postquam virginitatem vouit, non debuit nubere.
IN contrarium est quod dicitur Matthaei I. in textu, cum esset desponsata, &c. Et idem habetur in glossa.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam dicenda sunt dub. Primum est, quod beata virgo virginitatem vouit. Secundum est, quod absque praeiudicio virginitatis nubere potuit.
PRIMVM patet sic: quia in beata virgine debuit summa perfectio apparere. Dicit enim Anselmus. Decuit vt ilius hominis conceptio ex purissima matre fieret quae ea puritate niteret, qua sub Deo maior nequit intelligi. virginitas autem praefertui matrimonio dicente Apostolo 1. Corin. 7. qui nubit bene facit qui non nubit melius facit. virginitas autem seruata ex voto praefertur virginitati absque voto, vt infra patebit, ergo beata Virgo virginitatem seruare debuit, & ex voto.
QVANTVM ad secundum videndum est primo in quic consentiunt contrahentes matrimonium, vtrum in carnalem copulam, anquu solam cohabitationem, an in vtrunque: quia si consentiunt in carnalem copulam hoc praeiudicat voto virginitatis, si in solam cohabitationem tunc frater cum sorore potest matrimonium contrahere, quia potest cum ea habitare, quod tamen non est verum, quia frater cum sorore non potest contrahere matrimonium. Si autem consentiunt in vtrunque, hoc iterum prae- iudicat voto virginitatis ratione alterius (scilicet copulae carnalis). Ad hoc respondet Magister quod consensus cohabitationis, vel carnalis copulae non facit coniugium, sed consensus coniugalis societatis verbis de praesenti expressus.
Sed istud non soluit in aliquo dubitationem quin quaeram quid est societas coniugalis in quam consentiunt contrahentes matrimonium, vtrum sit societas solius cohabitationis, & tunc frater cum sorore potest matrimonium contrahere, an sit societas eorum in copula carnali, & tunc erit contra virginitatis votum.
Dicendum ergo quod consensus qui facit matrimonium, est quod quilibet coniugum consentit transferre potestatem sui coporis in alterum quantum ad redditionem debiti, sicut expresse dicit Apostolus 1. Corinthiorum 7. Vir vxori debitum reddat & vxor viro, non enim habet vir potestatem corporis sui, sed mulier, nec mulier, sed vir. Et sic consentiens in matrimonium obligat se ad redditionem carnalis copulae, si petatur ab alio com iuge, qualiter ergo poterit saluari quod beata virgo consenserit in matrimonium absque praeiudicio voti suis? Dicendum est dupliciter. Vno modo dicendum quod ante matrimonium beata virgo habuit propositum seruandi virginitatem, sed non vouit, sed subiecit se diuinae dispositioni de contrahendo matrimonium, habens quidem virginitatem in proposito tanquam sibi acceptissimam, non tamen simpliciter, sed sub conditione honestissima (scilicet nisi Deus aliter ordinaret) & sic non fecit contra votum, quum votum non emisisset, quod emisit post ei tractum matrimonij certificata quod Ioseph in simili proposito volebat permanere: & haec videtur intentio Augustini, qua recitatur 27. q. 2. ca. sufficiat. Cum ergo inter istos. Alio modo potest saluari dicendo quod ante matrimonium youit, sed diui na reuelatione certificata fuit de carnali copula non subsequutu ra. Et quia sola copula carnalis obsistit voto virginitatis, ideo sine praeiudicio voti sui potuit post dictam reuelationem contrahere. Et hoc est quod magister in litera dicit, Mariam & Ioseph sic consensisse in coniugalem societatem, vt vterque de altero reuelante spiritu sancto intelligeret quod virginitatem seruare vellet: vterque autem praedictorum modorum innititur facto, de quo non potest haberi perfecta certitudo, nisi Deo reuelante, & ideo non potest sciri per certitudinem quis praedictorum modorum fit verior, tamen vterque sufficienter euadit praedictam dubitationem.
Ad argumenta patet solutio, quia consentire in matrimonium peccatum est his qui virginitatem vouerunt, nisi expresse certificati essent de carnali copula non subsequutura, & sic procedunt argumenta, aliter non: beata autem virgo fuit per ipiritum sanctum certificata, quod inter ipsam & Ioseph non sequeretur corporalis copula, ideo sic contrahere matrimonium non fuit in praeiudicium voti sui.
On this page