Praeambulum
Praeambulum
POST haec de bonis. Superius determinauit magister de causa matrimonij efficiente & finali, quae sunt causae constituentes matrimonium: hic determinat magister de bonis matrimonij, quae sunt causae honestantes matrimonij actum. Et diuiditur in tres. Primo determinat de bonis matrimonij. Secundo de actu matrimonij qui per huiusmodi bona excusatur. Tertio ostendit quod huiusmodi bona etiam in matrimonio antiquorum patrum concurrerunt. Secunda distinct. 32. ibi, Sciendum est etiam illud Tertia disti. 33. ibi, Quaeritur hic de antiquis patribus. Prima est principalis lectio, & diuiditur in tres. Primo determinat de ipsi bonis coniugij. Secundo ostendit quomodo se habeant ad matrimonium. Tertio quomodo excusent actum matrimonialem. Secunda ibi, Et est sciendum. Tertia ibi, Cum haec tria bona. Secunda istarum diuiditur in duas. Primo ostendit quod non in omni matrimonio illa concurrunt. Secundo ostendit quod vnum illorum bonorum in quolibet matrimonio inuenitur (scilicet sacramentum) & inquirit de contrahentibus contrariam intentionem istis bonis habentibus. Secunda ibi, Solet quaeri quum masculus. Tertia pars principalis in qua ostendit quod bona illa excusant actum matrimonij diuiditur in duas. Primo probar intentum. Secundo obiicit in contrarium, & soluit. Secunda ibi, sed si concubitus.
INSPECIALI sic procedit, & primo proponit quod tria bona sunt in matrimonio, fides, proles & sacramentum: ad fidem autem pertinet, vt ad aliam non accedat, ad prolem, vt amanter suscipiatur, & religiose educetur: ad sacramentum vero vt coniugium non separetur, separatur autem corporaliter ex aliqua causa, nunquam tamen sacramentaliter per totam hanc vitam, quod auctoritatibus confirmar. Addit etiam quod sacramentum quod est tertium bonum matrimonij non est ipsum coniugium, sed tamen est eiusdem rei signum cuius est coniugium, scilicet spi ritualis & inseparabilis coniunctionis Christi & ecclesiae. Post ea dicit quod bonum prolis & bonum fidei aliquando in matrimonideficiunt, nunquam tamen deficit bonum quod est sacramentum, Postea dicit quod illi qui contrahunt ad inuicem incontinentiae causa dummodo perpetuus fit contractus, nec vitetur generatio prolis verum matrimonium contrahunt: illi vero qui venenum sterilitatis procurant vel similia, veri coniuges non sunt. Quaerit etiam vtrum illi qui abortum procurant sint homicidae. Et responde quod sic si puerperium est animatum, aliter autem non. Postedicit quod illa bona excusant actum matrimonialem vt peccatum non fit, vt quando fide thori seruata coniuges conueniunt causa prolis, vel vt mortale non sit quando fide seruata conueniunt incontinentiae causa. Vitimo obiicitur in contrarium tripliciter Primo per Apostolum qui actum coniugalem per indulgentiam concedit dicens: hoc autem dico secundum indulgentiam, sed indulgentia non est nisi peccati, ergo a culpa non excusatur matrimonialis concubitus. Et respondet magister distinguendo de indulgentia sicut supra distinxit de indulgentia consensionis & pemissionis concubitus, ergo copula coniugalis quae fit causa prlis indulgetur secundum consensionem sicut minus bonum, sed ci cubitus qui fit causa incontinentiae indulgetur secundum permissionem sicut minus malum: excusatur tamen huiusmodi actu: coniugalis per matrimonij bona, dum tamen huiusmodi concubitus intra limites matrimonij & bona matrimonij sit. Sed s excedat limites non excusatur, quod multis auctoritatibus declarat. Secundo opponit per hoc quod omnis concupiscentia & delectatio quae sunt in coitu mala est & inordinata, & ita est pecca tum: & respondet illam concupiscentiam semper esse malam & inordinatam inordinatione poenali quae est poena peccati, non tamen est simpliciter inordinata inordinatione culpae, quia no semper est peccatum, illa ergo delectatio coitus coniugij per bna matrimonij defenditur, nisi sit immoderata & vltra terminos se extendens. Tertio obiicit per auctoritatem Gregor. qui dicit, quod accedens ad vxorem debet ab ingressu ecclesiae abstinere, quia voluntas quae est in ipsa coniunctione carnali sinculpa non est. Et respondet magister quod hoc intelligendum est quando ad vxorem accedit incontinentiae causa, vel quia vix sine incontinentia acceditur.
On this page