Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum matrimonium indigeat aliquibus bonis excusantibus ipsum

QUAESTIO PRIMA. Vtrum matrimonium indigeat aliquibus bonis excusantibus ipsum.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtri matrimonium indigeat aliquibus bonis excusanti. bus ipsum. Et videtur quod non, quia matrimo. nium institutum est in officium naturae & in reme dium concupiscentiae, sed secundum quod est ir officium naturae non indiget aliquo excusante: sic enim fuisse in paradiso durante statu innocentiae quando fuissent nuptiae honorabiles & thorus immaculatus secundum Aug. nec secundum quod est in remedium indiget excusatione, sicut nec alisacramenta quae sunt in remedium peccati instituta, ergo &c.

Item sicut intentio naturae est ad conseruationem indiuidui, ita ad conseruationem speciei, sed actus quo conseruatu aliquod indiuiduum non indiget aliquo excusante, vt comedere, ergo actus matrimonij quo conseruatur species non indiget excusari.

IN CONTRARIVM est: quia omne quod est malum vel habet speciem mali indiget excusatione ad hoc vt licite pos sit fieri, sed omnis actus carnalis vel est malus vel speciem habet mali, cum omnes huiusmodi actus sint vnius rationis in genere naturae, ergo ad hoc vt licite possit fieri indiget aliquo excusante.

RESPONSIO. Intelligendum est quod aliquis actus potest dupliciter excusari. Vno modo ex parte facientis, & non ex parte actus, & sic excusatur actus qui non imputatur facienti ad culpam, quamuis secundum se sit malus, & hoc modo aliqua ignorantia excusat facientem a peccato etiam in toto: & de hac excusatione non loquimur nunc, quia de ea satis dictum est in secum do libro. Alio modo dicitur excusari actus secundum se, ita quod si malus, & de hac nunc quaerimus. Dicendum ergo quod matrimonium habet aliqua bona excusantia ipsum. Secundo videndum quae sunt illa & quot sunt.

QUANTVM ad primum dicendum est quod actus qui est de se malus non potest excusari, acts vero qui est de se bonus non indiget excusari: sed actus qui est indifferens excusari potest, & excusatione indiget. Primum patet, quia actus qui no potest bene fieri non potest excusari (loquimur enim de total excusatione actus secundum se, ita vt sit bonus) sed actus qui es de se malus vt furtum, vel periurium non potest bene fieri, ergo non potest excusari. Secundum patet, quia nihil indiget excusatione nisi quod est malum vel habet speciem mali, sed actus qui est de se bonus (vt honorare parentes, vel dare eleemosynam indigenti) non est talis, ergo non indiget excusari. Relinquitur ergo tertium, quod actus qui est indifferens ex genere suo qui potest bene vel male fieri, possit excusari, quum non sit de se malus, ex quo potest bene fieri, & indigeat excusatione quum habea speciem mali, pro eo quod idem secundum speciem naturae male fit quandoque: ea autem quae excusant talem actum scilicet indifferentem sunt circunstantiae finis, & obiecti & huiusmodi, quae talem actum trahunt ad medium virtutis, quum igitur actus carnalis fit ex genere suo indifferens, & possit bene & male fieri, relinquitur quod ad hoc vt bene fiat oportet quod informetur debitis circunstantiis, quod fit per matrimonium, propter quod bona matrimonij excusant carnalem actum.

QVANTVM ad secundum principale, quae sunt illa bona, & quot: dicitur communiter quod haec sunt, fides, proles, & sacramentum, quorum numerus & sufficientia potest haberi tripliciter. Vno modo sic: Bona quae excusant aliquem actum sunt circunstantiae quae contrahunt ipsum ad medium rationis, illa autem sunt quando fit per debitum finem, & cadit super debitam materiam, & concurrit conueniens dispositio materiae, sicut in artificialibus, cultellus fit debito modo quando fit ad scindendum, & fit de materia dura, puta de chalybe, vel ferro, & accipit formam aptam ad scindendum, actus autem carnalis fit propter debitum finem quando fit causa prolis, & cadit super debitam materiam quando quis accedit ad suam, quod pertinet ab bonum fidei. Materia etiam est conuenienter disposita quando sunt adstricti perpetuo vinculo, vt fuit declaratum supra dist. 26. & hoc pertinet ad sacramentum, scilicet indiuiduitas coniugum. Bonum enim sacramenti non accipitur hic sola significatio coniunctionis Christi & ecclesiae, sed indiuisibilitas quae est in matrimonio consum mato, sicut vnio Christi & ecclesiae quo ad naturam assumpta fuit indissolubilis, igitur fides, proles, & sacramentum sunt bona excusantia matrimonium. Secundo modo sumitur sic: matrmonium est in officium naturae, vnde ad ipsum natura inclinat. & in foedus societatis humanae, & sic a iure positiuo determinationem recipit, & recta ratio ipsum dictat, & est etiam sacramentum ecclesiae, & sic ius diuinum de matrimonio determinat: quantum ad primum, bonum matrimonij est proles, quantum ad secundum, fides, quantum ad tertium sacramentum. Tertio modo sic: in matrimonio est considerare vinculum, vsum, & fructum quo ad primum bonum matrimonij est sacramentum, hoc est, indiuisibilitas, quo ad secundum fides, & quo ad tertium proles.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod actus carnalis secundum quod est in officium naturae excusatione indiget, quum indifferenter se habeat ad actum matrimonij & fornicationis, excusatur autem per circunstantias quae trahunt eum ad hoc quod sit actus matrimonij, & illae circunstantiae sunt bona fidei, prolis, & sacramenti, quibus actus carnalis etiam tempore innocentiae redditus fuisset bonus: quod autem non dicatur pro tempore illo indiguisse excusatione, pro tanto est, quia durante statu illo non erat possibile actum carnalem illis circunstantiis carere sicut modo.

Ad secundum dicendum quod actus comestionis quo conseruatur indiuiduum indiget debitis circunstantiis quibus reddatur bonus, sed non adeo vt actus generationis: quia non est tam vehemens delectatio absorbens rationem in comedendo sicut est in actu corporali, & ideo hic actus magis indiget excusari quam alius, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1