Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum praedicta bona sint de necessitate sacramenti matrimonii

QVAESTIO SECVNDA Vtrum praedicta bona sint de necessitate sacramenti matrimonij.

SECVNDO quaeritur, vtrum praedicta bona sint de necessitate sacramenti matrimonij. Et videtur quod sic, quia aut ista bona sunt essentialia matrmonio, aut non: si sic, habetur propositum, si non, T contra, conditio apposita contra accidentia contractus non vitiat contractum, sed conditio apposita in matrimonio contra quodlibet praedictorum vitiat matrimonium, ergo praedicta non sunt accidentalia bona matrimonij, sed essenti Rlia

Item illud sine quo matrimonium non est bonum, est de essentia matrimonij, eo quod nullum verum matrimonium potest esse malum (vt habetur ab Augustino in litera) sed sint istis bonis matrimonium non est bonum, sed malum, quia malum est priuatio boni debiti inesse: haec autem bona debent esse in matrimonio, ergo videtur quod haec sint essentialia matrimonij.

IN contrarium est, quia inter infideles, & steriles, & adulte ros est verum matrimonium, sed in matrimonio infidelium non est sacramentum, in matrimonio sterilium non est proles, in matrimonio adulterorum non est fides, ergo sine istis potest esse verum matrimonium: illa ergo non sunt essentialia matrimonio.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, qualiter haec bona sint matrimonio essentialia. Secundum etiam est, quod eorum sit principalius.

Quantum ad primum sciendum est quod duo horum, scilicet bonum fidei & prolis, possunt dupliciter accipi, scilicet secundum exequutionem, vel secundum obligationem: si secundum exequutionem, sic non sunt essentialia matrimonio. Cuius ratio est, quia illud quod competit matrimonio ratione actu: solum non est ei essentiale: actus enim matrimonij posterior est matrimonio, posteriora autem non sunt essentialia prioribus, sed bonum fidei & prolis accepta secundum exequutionem conueniunt solum matrimonio quoad eius actus, ergo non funi essentialia matrimonio. Si autem accipiantur secundum obligationem, sic sunt essentialia matrimonio, quia ipsum matrime nium non est aliud quam obligatio viri ad vxorem, & econuerso ad fidelitatem thori, & ad susceptionem & educationem pro lis si contingat eam habere: bonum autem sacramenti, quod es indiuisibilitas matrimonij semper respicit matrimonium secundum seipsum prout est quoddam vinculum, & ideo semper est essentiale matrimonio.

Quantum ad secundum, scilicet quod horum sit principalius: dicendum quod aliquid dicitur in re aliqua principalius dupliciter Vno modo, quia dignius: & sic bonum sacramenti est principalius inter bona matrimonij inquantum bonum sacramenti non solum includit indiuisibilitatem, sed significationem indiuisibilis coniunctionis Christi & ecclesiae. Cuius ratio est, quia conditiones gratiae sunt digniores conditionibus naturae, sed bonum sacramenti ratione qua est signum, est conditio pertinens ad gratiam, alia autem duo pertinent ad matrimonij naturam, erge bonum sacramenti est dignus quam alia duo, & sic principalius sed bonum sacramenti sic acceptum, scilicet vt signum non est essentiale matrimonio, nec intrinsecum. Alio modo dicitur aliquid principalius: quia inter essentialia est dignius & melius, & sic bonum fidei, & bonum prolis accepta secundum exequutionem quum non sunt essentialia matrimonio non pertinent ad eius dignitatem: accepta autem secundum obligationem pertinent, & tunc inter omnia bona essentialia matrimonio principalius videtur esse bonum prolis. Cuius ratio est, quia finis principalior est his quae sunt ad finem, sed obligatio ad indiuisibilitatem matrimonij, secundum quam attenditur bonum sacramenti, & obligatio ad fidelitatem thori, secundum quam attenditur bonum fidei ordinantur finaliter ad obligationem, quae est ad suscipiendum prolem, & ad eam educandum, si eam habere contingat, ergo bonum prolis est principalius inter bona essentialia matrimonij tanquam finis aliorum.

Ad primum argumentum dicendum quod bonum proli& fidei accepta secundum obligationem sunt essentialia matrimonij, non autem accepta secundum exequutionem: nec tamen in matrimonio potest apponi conditio contraria exequutioni, quia tolleret obligationem, per quam accipitur potestas ad exequutionem.

Ad secundum patet per idem: quia praedicta bona non sunt debita esse in matrimonio, nisi qualiter respiciunt obligationem, & sic nunquam desunt, sed solum quo ad exequutionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2