Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum fides, proles, et sacramentum sufficienter excusent actum coniugalem
TERTIO quaeritur vtrum praedicta bona sufficienter excusent actum coniugalem, ita vt nullo modo sit peccatum. Et videtur quod non, quia verecundia non est nisi de turpi secundum Damascenum & Philosophum 4. Ethicorum: secta bona non tollunt a matrimonio praedictam verecundiam, ergo nec turpitudinem quae videtur includere culpam: mala enim poenae sunt tristia, sed mala culpae turpia. . Item vbicunque est passio inordinata, ibi est peccatum, sec haec tria bona non possunt tollere ab actu matrimonij inordinationem passionis: semper enim est superabundantia passionis absorbens rationem, ergo semper est ibi peccatum.
IN CONTRARIVM arguitur sic: quia nullus actus malus potest cadere sub praecepto, sed actus matrimoni causa prolis procrcandae vel debiti reddendi cadit sub praecepto: quo ad primum enim dicit Dominus Genes. 1. & 9. Crescite & multiplicamini & replete terram. Quo ad secundum vero dicit Apostolus 1. Corinth. 7. vxori vir debitum reddat, & simili¬ ter vxor viro, ergo talis actus nullo modo est peccatum.
RESPONSIO. Intelligendum est quod inter tria bona matrimonij sola duo respiciunt matrimonij actum, scilicet bonum fidei & prolis: bonum enim sacramenti respicit solum vinculum matrimonij, & non actum, & ideo si actus matrimonij habeat per bona matrimonij excusari, hoc erit per illa duo tantum. Quod autem per illa duo sufficienter excusetur, ita vt nullum sit peccatum quando coniuges conueniunt causa prolis procreandae, vel vt sibi inuicem debitum reddant, quod ad fidem thori pertinet, probatur dupliciter. Primo sic: illa res non est bona, cuius vsus per se non est bonus, sed vsus per se ma trimonij est quando conueniunt coniuges propter aliquam prae dictarum causarum, ergo si iste vsus nunquam est bonus, matrimonium nunquam erit bonum, hoc autem falsum est, ergo &c. Secundo sic: omne peccatum est deuiatio ab aliqua lege recte posita raturali, humana vel diuina, sed quod coniuges conueniant propter alteram dictarum causarum non est contra legem naturalem humanam, aut diuinam, sed potius omnis lex recte posita hoc approbat, ergo nullo modo est peccatum: hoc autem est intelligendum quando in actu matrimonij non est alius abusus, siue quo ad tempus, siue quo ad modum, quia defectus in quocunque istorum poneret in actu matrimonij rationem peccati, quum bonum sit ex tota causa, malum autem ex particularibus defectibus.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod verecundia non solum est de turpitudine pertinente ad culpam, sed de ea quae habet speciem culpae, & talis est actus matrimonij, eo quod est eiusdem naturae in specie cum actu fornicationis, erubescentia autem non solum est de talibus, sed de omnibus defectibus etiam naturalibus.
Ad secundum dicendum quod superabundantia passionis, quae facit vitium, non accipitur secundum absolutam intentionem ipsius, sed secundum proportionem ad rationem: vnde tunc solum passio reputatur immoderata, quando limites rationis sibi praefixos excedit. Delectatio autem quae est in actu matrimonij quamuis sit intensissima secundum se, tamen non excedit limites rationis sibi praefixos, cum non quaeratur nisi in coniug & propter debitum finem, &c.
On this page