Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum sine praedictis bonis possit actus matrimonii a peccato totaliter excusari
QVARTO quaeritur, vtrum sine praedictis bonis possit actus matrimonij a peccato totaliter excusari. Et arguitur quod sic, quia vsus matrimonij, ad id ad quod matrimonium est concessum videtur esse bonus & licitus, sed matrimonium est concessum ad vitationem fornicationis, vt patet per Apostolum I Corin. 7. propter fornicationem vnusquisque suam habeat, ergo vsus matrimonij ad vitandum fornicationem est licitus: sed tunc non concurrit aliquod de praedictis bonis, ergo absque eis actus matrimonij est licitus.
Item qui vtitur re sua ad libitum non facit contra iustitiam & sic non peccat, vt videtur: sed per matrimonium vxor efficitur res viri, & econuerso, ergo si se inuicem ad libitum vtantur etiam propter solam delectationem, non videtur esse peccatum, & sic idem quod prius.
IN CONTRARIVM arguitur sic: quia secundum Dionysium bonum est ex tota causa, malum autem ex particularibus defectibus, sed vbi desinunt praedicta bona fidei & prolis non est tota causa bonitatis, quum ex praedictis bonis matrimonium sit bonum & licium, ergo sine eis actus matrimonij non potest a peccato totaliter excusari.
RESPONSIO. Aduertendum est quod coniuges possunt conuenire, aut causa solius delectationis, aut propter vitandam fornicationem: si conueniant ratione solius delectationis, sic dicunt quidam quod quaerere in actu matrimoniali delectationem principaliter est peccatum mortale, sed delectationem concomitantem acceptare peccatum est veniale, eam autem odire est perfectionis: sed istud non videtur, quia quaerere principaliter delectationem in actu quo conseruatur indiuiduum, scilicet in comestione non est semper mortale pecca tum, ergo similiter quaerere principaliter delectationem in actu matrimonij quo conseruatur species, non semper est mortale peccatum. Item secundum Philosophum 10. Ethicorum, idem est iudicium de delectatione & operatione: quia operationis bonae est delectatio bona & malae mala, igitur ex bonitate vel malitia operationis, est bonitas vel malitia delectationis & econuerso. Cum ergo actus matrimonialis non sit per se peccatum mortale, quaerere delectationem in ipso non faciet quod sit peccatum mortale.
5. Ideo dicitur aliter & melius quod delectatio quae quaeritur in actu matrimonij aut excedit fines eius, vt cum quis vult delectari in coniuge attendens solum quod mulier est (id est paratus facere cum ea etiam si non esset coniunx) & tunc est pecca tum mortale, quia omnis actus carnalis extra limites matrimo nij est mortale peccatum: talis autem est actus in quo quaeritur delectatio in coniuge, non quia coniunx, sed quia mulier, ergo &c. Et in hoc casu loquitur Hieronymus, & habetur in litera quod voluptates quae de meretricum amplexibus capiuntur in coniuge damnandae sunt. Si autem quaeratur delectatio intra limites matrimonij quae non quaereretur in alia quam ir coniuge sic est peccatum, sed veniale tantum. Cuius ratio est, quia abusus rei non est sine peccato saltem veniali, sed quaerere actum propter delectationem coniunctam actui est abusus, cum delectatio sit propter actum & non actus propter delectationem, ergo est ibi peccatum saltem veniale. De mortali autem non video quod sit ibi, cum non contrarietur alicui praecepto quod ordinet nos in Deum vel in proximum.
Si autem coniuges conueniant propter fornicationem vitandam, & sic dicitur communiter quod aliquis potest per actum matrimonij intendere vitationem fornicationis in altero vel in seipso: si in altero sic non peccat, quia hic est quaedam redditidebiti quae pertinet ad bonum fidei, & tunc est ibi vnum de bonis matrimonij. Si autem intendat vitare fornicationem in seipso, sic est peccatum veniale: quia hoc non prouenit nisi ex superabundantia passionis. Superabundantia autem & defectus sunt peccata in moribus. Sed ista sunt dubia. Primum scilicet quia plus teneretur sibi quilibet quam alij: si igitur actus matrimonij propter vitandam fornicationem in alio caret omni peccato, fortiori ratione (vt videtur) carebit culpa quando fit propter vitandam fornicationem in seipso. Nec obstat quod dicitur quod tunc es redditio debiti quae pertinet ad bonum fidei, quia redditio debiti non habet locum nisi quando debitum petitur expresse vel interpretaaiue, sed si vir sciat conjugem tentari de alio quam de viro suo & ad vitandam fornicationem in ea accedat ad ipsam, accedens cum ipsa non peccat, & tamen ipsa debitum non petit nec directe nec interpretatiue sed solum tentatur de altero, ergo tunc non habet locum redditio debiti. Quod secundo dicitu quod actus matrimonij peccatum est quando ordinatur ad viram dam fornicationem in seipso propter superabundantiam passionis non cogit, quia passio non est superabundans, ita vt sit vitiosa nisi subuertat iudicium rationis: sic autem non est in proposito, quia passio praeter praeiudicium rationis non inclinat ac actum sic vt ex ea sine ratione sequatur actus, sed potius ratio importat ipsum circa materiam debitam ad reprimendam passionem, ne passio tantum praeualeat vt inclinet ad aliquod illicitum circa materiam indebitam. Dato etiam quod passio esset vitiosa, quia forte insurrexit praeter iudicium rationis, tamen non sequitur quod actus sequens sit vitiosus qui non imperatur a passione, sed a ratione volente corrigere quod omisit.
Et ideo videtur aliis quod probabiliter posset teneri quod actus matrimonij quando fit causa vitandae fornicationis in se ipso non sit peccatum: quia actus qui non est de se malus, & ordinatur in finem bonum nullum est peccatum, sed actus matrimonij de se non est malus, ordinatur autem in finem bonum quando fit propter vitandam fornicationem, ergo tunc nullum est peccatum.
Si dicatur quod ad bonitatem actus non sufficit bonitas finis nisi concurrat bonitas aliarum circunstantiarum quae debent actui inesse: & hae respectu actus matrimonij sunt intentio prolis vel redditio debiti, quae non concurrunt quando actus matrimonij fit propter vitandam solam fornicationem. Item vi tatio fornicationis non est principalis finis matrimonij sed generatio prolis, & ideo intentio ejus non videtur sufficere ad bonitatem actus. Dicendum ad hoc quod ad bonitatem actus matrimo nij uon semper requiritur reddito debiti, quia sine hoc licitum est conuenire intentione prolis nec semper requiritur intentio prolis, quia vbi proles non speratur, puta in vxore sterili vel qu iam concepit actus licitus est si debitum petatur, igitur haec ci runstantiae non sunt simul necessariae ad boniratem actus, nec etiam sub distinctione, vt semper sit necessarium alteram inesse, quia quando aliquis actus ordinatur ad plures quorum vnus est principalior altero, si finis principalis non est possibilis sufficit ac bonitatem actus quod ordinetur ad fine secundarium, sed actui matrimonij ordinatur ad generationem prolis vt ad finem principalem, & ad vitationem fornicationis vt ad finem secundarium & ideo si finis principalis non sit possibilis, vt in supradictis casibus vel consimilibus, sufficit (vt videtur) quod coactus ordinetu ad finem secundarium scilicet ad vitationem fornicationis, & ficut actus est licitus quando ordinatur ad generationem prolis puam si debitum non petatur, ita videtur esse licitus quandordinatur ad secundarium quando principalis finis non est pos sibilis, etiam si debitum non peratur, si autem finis principalis esset possibilis & ad ipsum actus non ordinaretur, videretur? actui deesset circunstantia ei principaliter debita, & sic esset vitiosus. Quod autem dicit Augustinus in litera, quod incontinentiae malum est, quod vir cognoscit vxorem vltra necessitatem procreandi filios, intelligendum est quando hoc facit non intentione vitandi incontinentiam, sed satisfaciendi voluptati. Sicut ipse Augustinus postea dicit: qui vltra necessitatem progreditur non rationi, sed libidini obsequitur. & infra, quod secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges debitum carnis exposcunt, non propagationis voluntate, sed libidinis voluptate, & hoc quidem peccatum est, licet veniale.
On this page