Praeambulum
Praeambulum
CIINDVM est eriam, quia cuminomibus. Superius de terminauit magister de illis in quibus actus matrimonialis excusatur: hic determinat de ipso actu secundum quod accipit rationem debiti. Et diuiditur in duas. Primo determinat de necessitate reddendi debitum. Secundo de tempore exigendi ibi, Et licet debitum poscenti. Prima in tres. Primo ostendit quod vir et vxor sunt aequales in debiti redditione. Secundo probat quod supposuerat, scilicet quod non potest coniunx sine licentia coniugis continentiam vouere. Tertio inquirit andata licentia posset reuocari. Secunda ibi, Quod vero sine consensu. Tertia ibi, Si vero quilibet eorum. Secunda pars principalis in qua determinat de tempore exigendi debitum, diuiditur in tres. Primo ostendit quod aliquando cessandum est a debiti exactione. Secundo inquirit an aliquando cessandum sit a redditione. Tertio ostendit quod cessandum est quandoque a nuptiarum celebratione. Secunda ibi, Illud autem quod dictum est. Tertia ibi, Nec solum in opere carnali.
IN SPECIALI sic procedit, & proponit primo quod quum vir praesit in omnibus mulieri, sicut caput corpori, in redditione tamen debiti sunt pares, quia alter alterius habet potestatem, nec altero poscente, licet alteri denegare debitum, siue hoc poscat causa prolis generandae, siue incontinentiae animorum, quod auctoritatibus confirmat: vbi etiam dicit quod sicut alter alterius habet potestatem, ita quod nec mu lier ad alium maritum: nec vir ad aliam mulierem habet potestatem accedendi, ita etiam nec vir ad continendum habet sui corporis potestatem, nec mulier nisi de mutuo consensu: vbi etiam subdit quod reddere coniugale debitum nullius est criminis, exigere vero vltra generandi necessitatem venialis est culpae, sed fornicari vel moechari poenitendi est criminis. Postea pluribus auctoritatibus confirmat quod nec coniuges aperte nec fraudulenter a carnali debito ad inuicem sine communi consensu continere possunt, quod supra supposuerat. Postea quaerit si vir vxori consentiat quod continentiam Deo offerat & a suo iure eam absoluit, vtrum possit post datam licentiam reuocare? Et respondet quod sic, in hoc scilicet casu si ei concesserat vouere continentiam, & ante votum prohibet implere, si autem post, reuocare non potest. Postea dicit quod quilibet debet debitum poscenti reddere, non tamen licet quolibet die poscere, sicut in diebus festiuis, & ieiuniorum, & processionis, quod auctoritatibus probat. Postea dicit quod Heronymus vult quod reddere debitum quandoque est peccatum, quod est contra supradicta. Hieronymus enim dicit quod qui vxori debitum reddit non potest orationibus vacare, nec carnes agni co medere, nec sumere eucharistiam. Dicit etiam quod non semper est reddendum debitum, vt diebus quibus est orationi vacandum, & eucharistia sumenda: & respondet quod dictum illod referendum est ad ecclesiae ministros quibus non licet sacra offerre vel missam celebrare tempore coniugalis amplexus. Vitimo dicit quod sicut in carnali commistione, sic etiam in celebrandis nuptiis sunt tempora obseruanda: quia non quibuscunque temporibus sunt nuptiae celebrandae, sicut auctoritatibus conciliorum declarat.
On this page