Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum quilibet coniugum teneatur alteri ad tedditionem debiti ex necessitate praecepti
QVAISTIO PRIMA. Vtrum quilibet coniugum teneatur alteri ad tedditionem debiti ex necessitate praecepti.
CIRCA distinctionem istam quaeritur vtrum quilibet coniugum teneatur alteri ad redditionem debiti ex necessitate praecepti. Videtur quod non quia matrimonium ordinatur ad procreationem prolis, & educationem, & communicationem operum vitae vi habetur in 8. Ethic. sed lepra est contra vtrunque finem matrime nij, quia frequenter transmittitur a parente in prolem, infici etiam cohabitantem quum sit morbus contagiosus, ergo videtur quod coniugi leproso ille qui sanus est non teneatur cohabitare, nec debitum reddere.
Item sicut sunt aliqua loca sacra, quia deputata sunt sacramentis, ita sunt aliqua tempora sacra propter eandem rationem, sed in loco sacro non tenetur vir reddere vxori debitum, neeconuerso, ergo nec in tempore sacro: non ergo semper sibi tenentur coniuges ad redditionem debiti.
IN CONTRARIVM arguitur sic: sicut seruus est in potestate domini, sic vnus coniugum est in potestate alterius quo ad redditionem debiti, quia vir non habet potestatem corporis sui sed mulier: vt dicitur 1. Corinth. 7. sed seruus tenetur ex necessitate praecepti domino suo reddere debitum seruitutis, ergo & vnus coniugum ex necessitate praecepti tenetur alteri reddere debitum.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, an ex praecepto teneatur quilibet coniugum alteri reddere debitum, Secundum est, an ab hoc praecepto possit aliquis excusari propter periculum personae suae. Tertuum est, an possit excusari propter statum ecclesiae.
Quantum ad primum dicendum est quod quilibet coniugum tenetur alteri ex necessitate praecepti ad redditionem de biti. Cuius ratio est: quia sicut est contra iustitiam accipere alienum inuito domino, ita contra iustitiam est alienum poscenti non reddere nisi contra hoc legitima exceptio habeatur, sed primum est peccatum mortale, ergo & secundum: sed corpus vnius coniugum est res alterius quo ad actum matrimonij secundum illud 1. Cor. 7. Vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, & c. ergo quicunque coniugum negat alteri petenti corpu: suum quo ad actum matrimonij, peccat mortaliter, nisi habea legitimam causam negandi. Potest autem peti debitum express& directe per expressa verba, vel interpretatiue per aliqua fignae: & quocunque istorum modorum petatur, necesse est reddere sic petenti, nisi subsit causa legitima negandi, vt dictum est.
Quantum ad secundum sciendum est, quod cum ex redditione debiti imminet periculum reddenti, nullus tenetur reddere debitum alteri quantumcunque petenti: quod patet dupliciter Primo ex ordine naturae sic: natura magis inclinat vnuquodqe indiuiduum ad conseruationem sui, quam ad multiplicationem speciei, vnde & nutritiua quae pertinet ad conseruationem indiuidui non ministrat generatiuae quae pertinet ad multiplicationem speciei, nisi illud quod superfluit nutritioni: semen enim est de superfluo alimenti, sed coniuges non obligantur ad inuicem nisi quo ad actum generatiuae per quem species conseruatur, ergo ad hanc non obligatur nisi supposita incolumitate pro prij subiecti ergo redditio debiti vergat in periculum personae vt pote quod probabiliter timeretur de infirmitate, non tenetur vxori vir debitum reddere, similiter nec vxor viro. Secundo patet idem ex ordine charitatis quae naturam perficit, quia secundum ordinem charitatis quilibet tenetur plus sibi quam alteri, si ergo redditio debiti vergat in periculum personae propriae, non tenetur quis alteri debitum reddere: & istud omnes concedunt sistendo in terminis generalibus, sed descendendo ad casum particularem, puta quando alter coniugum est leprosus, vtrum ille qui sanus est teneatur illi reddere debitum est diuersitas. Gaufridus enim dicit in summa sua quod coniugi leprosae manenti separatim tenetur coniunx sanus non solum debitum reddere, sed etiam cohabitare: manenti vero non separatim, sed communiter cum aliis leprosis non tenetur cohabitare, sed debitum reddere
Alij vero dicunt quod coniux sanus coniugi leprosae teneturi debitum reddere, sed non cohabitare: sed sufficit quod maneat prope locum eius, nec alius suo debito fraudetur. Ratio huius est. quis in redditione debiti quae fit ad horam, non est magnum periculum infectionis, quod tamen esset in cohabitatione assidua: & haec onio videtur rationabilior, veruntamen neutra istarum habet veritatem, nisi supposito quod ex cohabitatione vel redditione debiti non immineat sano periculum infectionis, quo supposito loquuntur iura de ista materia extra de coniugio leprosorum, cap. 2. Vtrum autem ex redditione debiti immineat periculum infectionis quaerendum esset a medicis, & credendum eis, quia vnusquisque in arte sua sapiens est, vt dicitur Ecclesiast. 38. Hoc autem scire pertinet ad artem medicinae, cuius est considerare sanum & aegrum. Dicunt autem medici quod viro accedenti ad mulierem leprosam imminet probabiliter, multo magis periculum infectionis quam mulieri sanae si cognoscatura viro leproso. Quod patet, quia majus periculum leprae imminet viro accedenti ad mulierem leprosam, quam accedenti ad mulierem sanam cognitam a viro leproso, sed viro accedenti ad mulierem sanam cognitam a leproso imminet periculum leprae (vt dicunt) dato quod ipsamet mulier non efficiatur leprosa, ergo multo magis imminet viro periculum infectionis si cognoscat mulierem leprosam, quam ipsi mulieri si cognoscatur a leproso. Et istud non videtur esse dubium quando mulier est notabiliter infecta vltima specie leprae, scilicet leonina, in qua est tanta infectio quod partes corporis frustratim decidunt. propter quod non videtur quod mulieri sic infectae vir teneatur reddere debitum, quia reddendo vix posset euadere periculum leprae. Si vero non esset notabiliter infecta teneretur, & multo magis mulier viro, quum ei minus periculum imminea ex redditione debiti: nec per hoc vir & mulier irrationabiliter ad imparia iudicantur quo ad redditionem debiti, quia sempeiudicantur ad paria quando est par causa, hic autem non est, vt dictum est, quare &c.
QUANTVM ad tertium dicendum qu propter statutum ecclesiae impeditur quis ab exactione debiti, non autem a redditione. Ratio primi est: quia illud quod rationem deprimit ad carnalia, & reddit hominem ineptum ad spiritualia debeomitti illis temporibus quibus est spiritualibus intendendum, sed actus matrimonialis quamuis culpa careat, tamen deprimit rationem ad carnalia, & reddit hominem ineptum ad spiritualia, ergo ab eo est abstinendum temporibus sacris, quibus est oratio ni & caeteris operibus spiritualibus intendendum: & quia exigere est in libertate cuiuslibet coniugum, peccat qui his temporibus exigit debitum, non tamen puto quod peccet mortaliter, quia ecclesia non intendit fidelibus laqueum ponere, quod tamen fiere si exactionem debiti talibus temporibus prohiberet sub praecepto. Intendit ergo talem exactionem dissuadere propter causam iam dictam, sed non simpliciter prohibere. Vnde Augustinus dicit in litera, quod a licitis abstinendum est, vt facilius impetrari pos sit quod postulatur. Qui ergo exigit debitum non in contempti vel irreuerentiam exhortationis ecclesiae, sed victus concupiscentia vel infirmitate non peccat mortaliter, sed venialiter tantum. Ratio secundi est, quia ecclesia per statutum suum non intendi praeiudicare iuri naturali vel diuino, sed de iure naturali & diuino est redditio debiti, salua debita honestate quae in talibus ex gitur, ergo ecclesia non intendit prohibere redditionem debiti aliquo tempore, sed nec dissuadere nisi exactionem tantum quae est in cuiuslibet propria libertate.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod leprnon impedit redditionem propter hoc quod quandoque cedi in malum prolis, quia illud malum non semper euenit, & si sem per eueniret, melius esset proli sic esse quam omnino non esse quando autem probabiliter crederetur quod lepra vxoris cederet in infectionem viri, vt quando mulier est infecta vltima specie leprae, tunc non tenetur vir sanus vxori leprosae debitum reddere: si autem infectio non esset tanta quod non oportere timere de alterius corruptione, tunc quilibet coniugum tenetu alteri reddere debitum, & in hoc casu loquuntur solum iura de ista materia extra de coniugio leprosorum.
On this page