Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum vnus coniugum siue licentia alterius possit continentiam vovere
SECUNDO quaeritur, vtrum vnus coniugum sine licentua alterius possit continentiam vouere. Et v detus quod sic: quia sicut impeditur redditio debiti per votum religiosorum, ita per votum trans. marinum, sed vn sine consensui vxoris potest votum transmarinum emittere, ergo & religionem intrare, & ibidem continentiam vouere. Ei confirmatur: quia votum crucis potest mutari in votum religionia ergo votum crucis emissum per maritum potest sine consensu vxoris licite commutari in rotum religienis,
Item seruure Deo magi: est debium quam seruire homini sed vit potest im pediri a debito reddendo vxori propter seruitii hominis (vtpote cum temporalis dominus virum ministeriis sui occupat) ergo multo fortius licet viro subtrahere se a debito reddendo vxori vouendo se seruitio Christi quod fit per religionis ingressum.
IN CONTRARIVM est quod dicit Apo. 1. Cor. 7. Nolite fraudare inuicem nisi forte ex communi consensu ad tempus vt vacetis orationi.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est an liceat alteri conjugum vouere continentiam sine licentia alterius. Secundum est an hoc possit de alterius licentia. Tertium est an ille qui vouit reuocatus ad alium remanentem in seculo mortuo illo teneatur redire ad praecedens votum.
QUANTVM ad primum sciendum est o ille fine cuius licentia alter intrat religionem aut est fornicatus spiritualiter, aut carnaliter, aut non: si sit fornicatus spiritualiter vel carnaliter, tunc sine eius licentia innocens potest ingredi religionem si sententia diuortij lata fit inter ipsos, quia per fornicationem tam spiritualem quam carnalem amittet quilibet coniugum potestatem quam habet in corpus alterius: & ideo innocens remanet sui iuris vt possit continentiam sui proprij corporis voue re, vt habetur expresse extra de conuersione conjugatorum, ca. vltimo. Si vero vterque sit innocens & matrimonium est inteeos consummatum, tunc notandum est quod aliquis potest vouere continentiam vel simpliciter vt non possit exigere debitum nec reddere teneatur: vel secundum quid scilicet vt non possit exigere licet teneatur reddere. Primo modo neuter coniugum potest sine consensu alterius vouere continentiam. Cuius ratio est, quia votum cum sit voluntatis non est nisi eorum quae sunt in potestate nostra, sed corpus viri quantum ad redditionem debiti non est in potestate eius sed vxoris & econuerso, ergo vnus eorum non potest vouere continentiam simpliciter fine consensu alterius: & haec ratio tangitur extra de conuersione coniugatorum, cap. quidam intrauit. Secundo modo potest quilibet conjugum sine consensu alterius continentiam vouere scilicet vt non exigat, quia illud quod est voluntatis & perfectionis potest cadere sub voto, sed non exigere debitum est voluntatis & perfectionis: vnde in litera dicit Augustinus, pro sanctificatione perfect: Deus tibi computabit, si non quod tibi debetur exigis, erge quilibet coniugum potest vouere debitum non exigere. Puto tamen quod non sit votum vsquequaque discretum, tum quia redderetur matrimonium onerosum potissimum si vir vouere non exigere cum oporteret mulierem semper subire confusionem petendi debitum, tum quia posset ex hoc imminere periculum ei qui vouit dum vrgente concupiscentia existens iuxta mulierem ea non petente de facili posset facere contra votum,
QUANTVM ad secundum scilicet an de licentia vxoris vii posset intrare religionem & vouere continentiam, & econuerso mulier de licentia viri. Aduertendum est quod aliquid est illicitum fieri quod tamen factum tenet: sic in proposito aliquid est obseruandum dum vnus coniugum intrat religionem de licentia alterius, quod si non seruetur nihilominus tenet ingressus: intrando enim obseruandum est quod ille de cuius licentia alter intrat religionem aut est senex aut non est persona suspecta de incontinentia, & tunc potest in seculo manere vouendo continentiam, aut est iuuenis & suspectus de incontinentia, & tunc non sufficit quod maneat in seculo vouendo continentiam, sed debet intrare religionem, vt habetur extra de conuersione coniugatorum, cap. Cum sit praeditus. & cap. vxoratus. Si tamen istuc non obseruetur & vnus de licentia alterius intret religionem & profiteatur, vere tenet votum & professio. Quod patet ex duobus. Primo quia si votum teneret hoc esset quia teneretur debitum aut reddere aut exigere: non exigere quia illud nunquam est necessitatis, nec reddere quia vxor dando licentiam priuauit se iure petendi, ergo iste non tenetur reddere petenti, ergo nullo modo est votum eius irritum. Secundo, quia sicut vxor potest se priuare iure suo voluntarie peccando ita voluntarie meren. do, sed vxor voluntarie fornicans priuat se iure suo ita vt extumc liceat viro suo religionem intrare, vt supra dictum est, ergo similiter continere volendo & in hoc merendo potest se priuare iure suo dando licentiam viro intrandi religionem & profitendi, & extunc non debet reddi existenti in seculo quantumcunque sit persona suspecta, sed potius existens in seculo debet compelli mutare vitam vt viuat religiose vel cum religiosis, vt habetur expresse vigesimaseptima q. 2. Agatosa, & trigesimatertia q. 5. qui vxorem. Iura autem quae dicunt quod non sufficit sola licentia nisi ille qui dat eam simpliciter conuertatur si sit persona quae sine suspicione non potest manere in seculo determinant quid debeat fieri, sed non irritant si secus actum fuerit nec forte possent. Nec obstat quod dicitur extra de conuersione coniugatorum, cap. 1. quia illa licentia fuit extorta, & mulier fuit decepta vt iuris ignara. Potest autem hoc ius determinare quod sicut consensus coactus non sufficit ad matrimonium, ita licentia vi vel metu extorta non sufficiat ad hoc quod vxor priue se iure quod habet in virum. & sic patet secundum.
7 QUANTVM ad tertium distinguendum est, quia ab ingressu religionis reddit aliquis ad vxorem, vel compulsus per viam iuris, vel de facto & non de iure. Per viam iuris dupliciter. Vno modo quando intrauit sine licentia vxoris. Alio mode quando intrauit de licentia vxoris, & antequam profiteretur reuocatur licentia, primo rediens ad vxorem inducendus est vi ea mortua redeat ad monasterium, sed non est cogendus. Cuius ratio est, quia professio eius non tenuit cum non intrauerit de licentia vxoris. Professio enim voti tollit vtranque potestatem exigendi. Ldebitum & reddendi: non reddere autem debitum non fuit in eius potestate, sed vxoris, & ideo professio non tenuit, propter quod ad eam cogi non debet mortua vxore. Inducendus est tamen, quia priuauit se iure exigendi: hoc enim erat in sua potestate, & ideo non potest cum alia contrahere sine peccato, sicut dicit capitulum prius allegatum. Quidam intrauit. Si tamen de facto contrahat matrimonium tenet, quia non potuit solennizare votum continentiae, peccat tamen contrahendo, & deinceps debitum exigendo. Qui autem intrat de licentia vxoris, & antequam profiteatur reuocatur ad vxorem, mortua vxore non tenetur redire ad monasterium, nec peccat si contrahat, nisi aliquid aliud obsistat, quia quum per nullum votum adstrictus fuerit religioni, non tenetur ad eam redire, nec manens in seculo tenetur continere, quum nihil circa continentiam vouerit: qui autem post factam professionem redit ad vxorem de facto & non de iure (vt quum quis de licentia vxoris profitetur, & contempta professione redit ad vxorem, sicut videtur dicere illud capitulum, ex parte abbatis. de quodam qui in infirmitate positus consentiente vxore votum vouit castitatis, & monachalem habitum suscepit, & postmodum liberatus de infirmitate vxorem tenuit) talis mortua vxore cogendus est ad monasterium redire, & non solum ea mortua, sed viuente, quia quum professio eius vera fuerit, & tenuerit vt solennis, redire non potuit ad vxorem, nec ea mortua aliam ducere potest, cum votum solenne impediat matrimonium contrahendum, & dirimat contractum.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non est simile de voto crucis, & de voto religionis, quia votum religionis impedit redditionem debiti simpliciter, & non solum ad tempus, votum autem crucis non nisi ad tempus, nec etiam pro illo tempore impedit si mulier velit sequi virum: & ideo vir non potest sine consensu vxoris emittere votum religionis, licet posset emittere votum crucis, mulier tamen non posset votum crucis emittere sine consensu viri sui, quum vir fit in hoc caput mulieris. Nec valet quod subiungitur, quod votum transmarinum potest mutari in votum religionis: quia hoc est verum in eo qui est sui iuris, nec est ligatus alio vinculo quod obsistat religioni, sicut est in coniugatis.
On this page