Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXIII. in generali & speciali.

VAERITVR hic de antiquis. Superius determinauit magister de bonis matrimonij: hic determinat quomodo haec bona in matrimonio antiquorum patrum fuerunt. Et diuiditur in duas. Primo ostendit quomodo fuerunt in matrimonio antiquorum patrum ante legem. Secundo ostendit quomodo erant in matrimonio in tempore legis. Secunda ibi, Legis vero tempore. Prima in tres partes diuiditur. Primo ostendit bigamis patrum excusationem. Secundo continentiae eorum commendationem. Tertio mouet & soluit quandam dubitationem. Secunda ibi, Quod vero castitas virginalis. Tertia ibi, Si opponatur. Secunda pars principalis in qua determinat de matrimonio tempore legis, diuiditur in tres. Primo ostendit determinationem matrimonij per legem Moysi quantum ad personarum declarationem, & quantum ad separationem. Secundo inquirit an tempore legis licuerit habere plures vxores. Tertio ex consequenti de terminat de virginitate commendanda. Secunda ibi, Sed nunquid licebat sub legis. Tertia ibi, Melior autem est virginitas.

IN SPECIALI sic procedit, & primo quaerit vtrum antiqui patres plures vxores vel concubinas habuerunt simu sine peccato: & respondet praemittens hic quod secundum diuersitatem temporis varia fuit Dei dispensatio, ance peccatum enim inter duos est conjugium inchoatum secundum quem inchoationis modum si primi parentes in obedientia perstitissent per tenporis successionem inter duos tantum fuisset matrimonialis contractus: post peccatum vero primis parentibus ad inuicem conuenientibus & prolem procreantibus filij eorum & filiae coniuncti sunt, sed vnus vbi, & fratres sororibus compulati sunt, quia non erant mulieres aliae, nec viri alij, quibus filij Adae vel filiae coniungerentur. Lamech autem primus omnium legitur duas vxores habuisse, quod in eo reprehendebatur, quia pro expletione voluptatis hoc fecit. Processu vero temporis quum omnes fere homine plures deos colerent, paucis in cultu Dei remanentibus diuina dispensatione consultum est vni plures mulieres in matrimonium copulare, ne cultus vel notitia Dei deficeret illis paucis deficientibus, sicut in Abraham & Iacob: vnde & in lege mulier sterilis maledicta grat, quae non relinquebat semen super terram. Ex hi patet solutio ad quaestionem, quod sine peccato antiqui patre plures habuerunt vxores: non enim, sicut dicit Aug. hoc erat contra ius naturale, quia non concupiscentia perficiendae voluptatis, sed prouidentia procreandae prolis haec fecerunt: nec erat contra illius temporis matrimonium, nec etiam contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum, non tamen hoc tempore licet, quod confirmat pluribus auctoritatibus. Postea incommendatio nem coniugij patrum dicit, quod virginalis castitas non praefertu in merito antiquorum patrum coniugali castitati: quod auctoritate August. declarat. Postea obiicit quod antiqui patres plures vxores habentes non videtur seruasse fidem thori. Et respondei quod fidem thori seruabant, quia cum propriis vxoribus vel ancillis, & non cum mulieribus alienis coniungebantur: & sic patei quae fuerit ante legem matrimonij consuetudo, & quod in matrimonio antiquorum fuerunt praedeterminata bona matrimonij Postea determinat de matrimonio tempore legis diui. quod per legem Moysi fuit matrimonium determinatum & quantum ad legitimarum personarum determinationem: quia non licebat copulari carnaliter matri, sorori, nepti, nouercae, amitae, materterae, & quibusdam aliis personis: & quantum ad separationem, quia permisit Moyses aliam ducere, dato tamen prius lib. rep. in quo inscripserat causas per quas vxores repudiabat, vel propter duritiam cordis eorum permissum est, vt majus malum, scilicet homicidium tolleretur. Postea quaerit quibus licebat sub leg habere plures vxores, & quibus non. Et respondet quod multiplicatio vxorum est generaliter prohibita. Permissum tamen est regi plures habere vxores, sed non multiplicare, id est, plurimas habere: quia talis multiplicatio vxorum propter carnalis actus delectationem mentem eneruat & allicit. Addit autem quod adueniente tempore plenitudinis iuxta priorem & honestiorem institutionem vnus tantum vni coniungeretur in figura Christi & ecclesiae: hoc etiam tempore virginitas foecunditati praefertur, & sacerdotibus continentia indicitur, cum tamen in lege virginitati foecunditas praeferretur, & sacerdotibus coniugia indicerentur Vltimo: quia de virginitate fecerat mentionem, ipsam commendat & dicit quod virginitas melior est & commendatior, quam carnis incontinentia, quod pluribus auctoritatibus confirmat, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum