Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sit licitum vel aliquando fuerit simul habere plures vxores
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum qi sit licitum vel aliquando fuerit simul habere plures vxores. Et videtur quod non: quia vir & vxor ac paria iudicantur, sed nunquam fuit licitum quod gi vnius vxoris simul essent plures viri, ergo nunquam fuit licitum quod vnius viri essent plures vxores.
Item illicitum est dare alicui quod iam datum est alteri, sed vir contrahens cum vna vxore dat ei potestatem sui corporis ergo non est licitum quod eam postmodum det alteri, quod fieret si viuente prima secundam duceret, quare &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quia matrimonium ordinatur principaliter ad procreationem & educationem prolis, sed habere simul plures vxores non repugnat huic fini, sed potius conuenit, eo quod vnus vir foecundare potest plures vxores, ergo pluralitas vxorum videtur licita.
Item August. de bono coniugali dicit, quod est cibus ad salute hominis, hoc est, concubitus ad salutem humani generis, sed licitum est diuersis cibis vti propter salutem hominis, ergo licitum est vti diuersis vxoribus ad conseruationem humani generis.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, vtrum quandoque licitum fuerit habere duas vxores absque omni dispensatione. Secundum est, vtrum modo possit esse licitum ex dispensatione ecclesiae.
QVANTVM ad primum aduertendum est quod illud est licitum absque quacunque dispensatione, quod non est prohibicum liquo iure naturali, diuino, vel humano recte posito Et istud maxime locum habet in matrimonio, cuius edictum est prohibitorium. Et ideo ad videndum an habere plures vxores simul sit licitum de se, an non, oportet videre si sit prohibitum aliquo iure. Manifestum est autem quod ante euangelium non fuit prohibitum per ius diuinum habere plures vxores, quin potius videtur fuisse concessum: vnde dicitur Deuter. 21. Si habuerit homo vxores duas, vnam dilectam & alteram odiosam, &c. Et in pluribus locis sacrae scripturae fit mentio de pluralitate vxorum, nec reprobatur. Nullum etiam ius humanum eis traditum fuit quod pluralitatem vxorum reprobaret. Restat ergo solum vi dere vtrum pluralitas vxorum sit contra ius naturale. Est aut naturale prout distinguitur contra ius posiriuum, diuinum, ve humanum, instinctus rationis naturalis quo dirigitur homo and operandum conuenienter prout congruit fini operis, qui est principium in agendis, & sic definit Tullius: Ius naturale est quod non opinio genuit, sed vis innata inseruit: vnde illud opus est contra ius naturale quod tollit debitum finem operis vel notabiliter impedit, & sic sodomia est contra lus naturale, quia totaliter tollit finem generationis quae est procreatio & educatio prolis, & pluralitas virorum respectu vnius vxoris, quia notabiliter impedii procreationem & educationem conuenientem proli, vt postea patebit. Ex hoc ad propositum. Matrimonium habet pro fine principali procreationem & educationem prolis, sed pro fine secundario habet communicationem operum quae sunt necessaria in vita humana, vt habetur 6. Ethic. Primum finem nec tollit nec impedit pluralitas vxorum, quum vnus vir sufficiat pluribus vxoribus foecundandis, & educandis filiis ex eis natis, sed secundum finem impedit, & si non totaliter tollit, tamen multum impedit, eo quod non facile posset esse pax in familia, vbi vni virc plures vxores iungerentur, quum non possit vnus vir sufficere ad satisfaciendum pluribus vxoribus ad votum. Et quia communicatio plurium in aliquo vno officio causat litem, sicut figuli corrixantur ad inuicem, & similiter plures vxores vnius viri.
Propter quod videtur quibusdam quod pluralitas vxorum sit contra ius naturale quatenus notabiliter impedit secundarium finem matrimonij, & ideo nunquam fuit licita sine dispensatione. Dispensatio autem duo requirit, auctoritatem ex parte dispensantis, & causam recompensantem ex parte negotij super ius autem naturale nullus habet auctoritatem nisi Deus, & ideo solus Deus dispensare potuit: causa vero dispensationis fuit multiplicatio fidelium ad cultum Dei, & ideo dicit Innocentius, & habetur extra de diuortiis. cap. Gaudemus. quod nulli vnquam licuit plures vxores habere, nisi cui fuit diuina reuelatione concessum.
Quicquid sit de conclusione, ratio tamen praedicta patitur calumnia: quod enim primo dicitur, scilicet quod pluralitas vxorum impedit secundarium finem matrimonij, qui est pax in familia non valet, quia hunc finem non impedit per se vxorum pluralitas, sed malitia vel proteruia, vna enim existente muliere litigiosa pax impeditur, pluribus autem existentibus pacificis niimpeditur per accidens, ergo impeditur secundarius finis matrimonij, vna vel pluribus existentibus vxoribus, & non per se, licet facilius posset impediri ex pluralitate vxorum: quae autem per accidens contingunt sub arte non cadunt, & ideo sicut licitum est contrahere cum vnica existente litigiosa non obstante quod finis secundarius aliqualiter impediatur, sic vt videtur, licitum est quantum est de iure naturali contrahere cum pluribus, licet ex hoc sequatur quandoque turbatio pacis. Item communicatio operum quae sunt necessaria in vita humana non est secundarius finis matrimonij per se, sed solum per accidens: quia praeter procreatione prolis & eius educationem omnia alia opera domus possunt melius fieri per virum quam per mulierem, sicut Augustinus dicit tractans illud verbum, quod habetur Gene. 2. de formatione mulieris, quod dixit dominus: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. dicens, quod illud adiutorium fuit propter procreationem prolis, & eius educationem, ad quae necessaria est mulier, quia omnia alia opera possunt melius fieri per virum quam per mulierem. Item quando secundarius finis praeiudicat principali, negligendus est secundarius finis propter principalem, sed fini principali matrimonij, qui est generatio & educatio prolis, quandoque potest praeiudicare ille finis secundarius, qui est pacifica habitatio cum vnica vxore, quia forsitan ipsa est sterilis, ergo in hoc casu licitum fuit praemittere secundarium finem propter primarium, quod fit accipiendo cum prima vxore sterili aliam foecundam.
Quod autem secundario dicitur quod ex diuina dispensatione licuit habere plures vxores propter multiplicationem fidelium, hoc non videtur: quia dispensatio illa quae facta fuisse dicitur primo Abrahae, in cuius domo primo refulsit fides aut fuit facta pro eo tantum, aut pro omnibus posteris: non pro eo tantum, quia alij non fuissent excusati accipiendo plures vxores. Et si pro omnibus aliis posteris, aut ergo eis innotuit, aut non. Si non innotuit eis dispensatio, non fuerunt excusati a transgressione Si innotuit, quum non innotuerit eis verbo, innotuit exemple solum, sed hoc modo aeque innotuit infidelibus, sicut fidelibus, ergo aeque licuit infidelibus habere plures vxores, sicut fidelibus quod est contra illud quod dicunt, quod causa dispensandi fuit multip licatio fidelium ad cultum Dei, & sine dubio satis est durum, quod omnes infideles peccauerunt ducendo plures vxores, praecipue quum de Agar quam accepit Abraham post Saram natus fuerit Hismael, cuius successores oes fuerunt infideles & habuerunt plures vxores. Irrationabile etiam videtur quod apuc omnes infideles ratio naturalis adeo fuerit obumbrata quod iudicauerint pluralitatem vxorum licitam, si ipsa esset contra ius naturale nec ipsa esset licita nisi ex dispensatione diuina, si dispensatio talis rocet diuina reuelatio spaliter facta, sicut facta fuit prophetis.
Et ideo alij dicunt aliter quod primi qui habuerunt vxores plures non potuerunt licite contrahere cum secunda viuente prima, cum qua simpliciter primo contraxerunt nisi de consensu eius Cuius ratio est tacta in arguendo ad quaestionom, quia duobus contrahentibus inter se simpliciter quilibet transfert totam potestatem corporis sui in alterum, & ideo sine consensu eius ex causa, scilicet si vxor sit sterilis, vel propter paucitae humani generis, & sic fuit in Abraham, vt habetur Genes 16. & recitatur 32. q. cap. 3. Dixit Sara ad Abraham, ecce conclusit, me dominus ne parerem, ingredere ad ancillam meam, si saltem ex illa fusci piam filios, Ecce quod de voluntate vxoris propter sterilitatem eius Abraham accepit secundam hoc modo, & hac de causa habuii Iacob plures vxores, quia de voluntate Rachel creditur quod Lia supposuerit se eivoluit enim Rachel parcere verecundia sororis antiquioris, cum esset consuerudo apud eos vt antiquiores primo traderentur ad nuptias, de voluntate etiam earum duarum ingressus est ad ancillas earum. Ad ancillam quidem Rachel propter eius sterilitatem, vt habetur Gen. 3. Ad ancillam vero Liaz postquam Lia credidit se desiisse parere, vt habetur ibidem: pro cessu vero temporis mos inoleuit apud alios plures habere vxores de voluntate primae tacita vel expressa, vel consuetudine si per hoc obtenta, nec in hoc videntur peccasse: vnde Augustin dicit, & habetur in litera, & recitatur 32. quaest. 3. obiiciuntur. quod quando mos erat peccatum non erat, & ideo antiquis lusti non fuit peccatum quod pluribus foeminis vtebantur, neque contra naturam hoc faciebant, quum non lasciuiendi causa, sed gignendi hoc facerent, nec contra morem, quia eo tempore ea fiebant. nec contra praeceptum, quia nulla lege erat probibitum. Quod autem dicit Innocentius quod nunquam licuit habere plures vxores simul, nisi cui fuerit diuina reuelatione concessum, exponendum est non de reuelatione quae est specialis inspiratio, sed de interiori dictamine rationis, quo sciuerunt antiqui pattes quod pro multiplicatione generis humani licuerit habere plures vxores de voluntate principalis, vel de consuetudine supr hoc obtenta: sicut enim lex naturalis non est scripta in codice, sed impressa in mente, sic dictame rationis quo scitur, in quo casu lex non adstringit, quum sit quaedam legis interpretatio portest dici dispensatio, & quia est menti impressa a Deo, ideo vocatur dispensatio diuina, & sic exponit ipsemet Innocentius dictum suum, scilicet quid intelligitur per reuelationem, dicens quod ille quandoque mos interdum etiam fas censetur, vt fas referatur ad causam propter quam licuit, mos vero ad consueludinem obtentam supposita causa: & sic patet primum, videlicet quod ante legem & sub lege Moysi licuit habere plures vxores.
QUANTVM ad secundum, scilicet an modo sub lege euangelij posset esse licitum habere plures vxores ex dispensatine ecclesiae, tenetur communiter quod no: quia nullus potest dis pensare in statuto Christi, sed Christ? inhibuit pluralitaret VXOrum ergo &c. Quod autem inhibuerit pluralitatem vxorum al paret per illud quod dicitur Matt. 19. Quicunque dimiserit vxorem suam nisi ob fornicationem, & aliam duxerit, moechatur. Si ergo dimissa vxore non licuerit aliam ducere, fortiori rationi non licebit aliam ducere obtenta prima: virtus autem rationis haec est, vxor dimissa non propter fornicationem, sed ex aliis causis per Christum reprobatis vere erat vxor vt prius. Si ergo licuisset extunc habere plures vxores, non apparet qualiter repudians sic vxorem non posset aliam ducere, non obstante quod repi diata remaneret vera vxor, ergo pluralitas vxorum fuit per hoc sic reprobata. De repudio autem facto ex causa fornicationis dicetur inferius. Item Christus reduxit statum matrimonij ad modum luae primae institutionis, sed contra primam institutionem est pluralitas vxorum, quum a principio vna costa viri in foeminam fit conuersa, & scriptura diuina testetur, quod propter hoc relinquet homo patre & matrem, & adhaerebit vxori suae, non dicit vxoribus, & erut duo in carne vna, non tres vel plures, ergo contra legem matrimonij, & vt primitus fuit institutum, ad quem statum per Christum fuit reductu, est pluralitas vxorum, & sic non licet ecelesiae in hoc dispensare & hae rationes tanguntur extra de diuortiis, cap. Gaudemus. & illud tenetur communiter.
Ad istas tamen rationes quidam respondent sic: quum enim dicitur primo quod Christus inhibuit pluralitatem vxorum, dicunt quod non in omni casu: & quum dicitur quod imo quia inhibuit quod vxore dimissa altera non ducatur, ergo fortiori ra¬ tione, nec vxore retenta, non sequitur: quia quae ducitur vxore dimissa ducitur sine consensu vxoris legitimae & in eius praei dicium, non sic illa quae ducitur de consensu vxoris retentem?,
Quod vero dicitur secundo quod conua primam institutionem matrimonij est pluralitas vxorum, dicunt quod natura humana fuit primitus instituta non solum quantum ad ea quae sunt necessitatis, sed quantum ad illa quae sunt perfectionis, & sic matrimonium institutum fuit tunc secundu statum suum eprimum, a quo tamen si deficeret, non propter hoc esset malum & ellicitum: non enim quod deficit ab. optimo est malum: estem utin bonis dare bonum & melius; ficut in malis malum & peius. Opti mus ergo status matrimonij escvnius cum vna, sed noc estmatus quando est vnius cum pluribus si subsit causa, non esset ergo(vi dicunt) omnino contra rationem si quis diceret quod sicut. Papadis pensat in solenni voto continentiae propter bonum comune, fieut dispensatum fuit cum quodam monacho de genere regis Araganum vo contraherer propter defectum haeredum, sic dispensare posset, vt princeps habens vxorem starilem, de qua non posset suscipere prolem ea vinem ee consentiente acciperet aliam: nec minus est contraius naturale & diuinum non soluere votum quam pluralitas vxorum, quia essi vtrumque eadat sub praecepto, non tamen indispensabiluer.
Praedictae autem responsioner no videtur sufficere prima non, quia ficut dictum fuit supra, quamuis a principio forte fuerit debitum, quod non duceretur secunda vxor nisi de consensu primae, ta mem processu tem poris postquam inoleuit mos habendi plores vxores, non fuit hoc necesse propter obtentam consuetudinem de com trario, nec legitur requisitus fuisse consensus primaerxoris, vt duceretur secunda postquam lex fuid data a domino per Moysen & ideo aeque licuit ducere secundam vxorem nolente prima sicut volente: propter quod quum Christus inhibust quod repudiata vxore alia ducatur, non potest dici quod hoc inhibuerit, quia illa ducebatur sine consensu vxoris legitimae, quae per repudium non desinit el se vxor, & ideo non licuit, quando autem ducebatur secunda non repudiata prima, tunc ducebatur secunda de consensu primae & sit licuit, quia sicut dictum fuit consensus vel dissensus primae vxoris nihil faciebat ad hoc quod secunda duceretur vel non duceretur, postquam abtenta fuit consuetudo de contrario, & lex Mosaica hoc permisit. Inhibuit ergo hoc Christus simul reuocant repudium, & pluralitatem vxorum, quorum vtrunque permittebatur in lege sed extune neutrum fuit licitum. muri.
Secunda etiam ratio non videtur suffirere, quiae quamuls non oporreat illud esse malum quod deficit ab optimo ramen one illud est malum quod deficit a debito, pluralitas ergo vxorum in antiquis patribus ante legem & sub lege non fuit mala, quamuis deficeret ab optimo statu quo matrimonium fuit primitus infii tutum vt esset solum vnavnius, quia talis conditio non debuit esse in eorum matrimonio propiet necessitudinem multitudinis generis hamani quae plus potest fieri cum pluribus vxoribus, quam cum vna sed postquam pluralitas talis reuocata est per Christum, & matrimonium reductum ad primum statum va sit vna vnius, ex tunc defect huius conditionis debitae reddit matrimonium illicitum, imo nullum, quia secundum sententiam dhi est moethiavel adulterium: nec est simile de voto continentiae & de non conmahendo cum pluribus vxoribus simul quia spontanea obligatio voti culuscumque hominis non absoluit eum ab obligatione qua tenetur ecclesiae cui est membrum. Et ideo si vniuersalis necessitas et vtilitas ecclesiae requirat quod ille qui vouit sponse continentiam contrabat, in tali casu votum suum non adstringit eum quin ad praeceptum Papae debeat contrahere, non habere auiem plures vxores est praeceptum Christi in quo nullus porest dispensare, cum Papa & caeteri praelati sint solum vicarij & ministii Christi, & non domini vel legissatores, seu mutatores legis per Christum editae.
Ad pri. arg. dicendum quod non est simile de pluralitate vxorum respectu vnius vxoris, quia vnum virum habere plures vxores non est contra principalem finem matrimonij nec contra secundarium, nisi per accidens, vt dictum fuit, sed pluralitas virorum re spectu vniP vxoris esset contra principalem finem, qui est educatio prolis: quia ex hoc quod vna mulier haberet plures maritos, sequeretur incertitudo prolis respectu patris, cuius tamen cura necessaria est in educatione prolis. Et ideo nulla lege aut consuetudine fuit vnquam permissum vnam vxorem habere plures viros, sicut econuerso vnum virum habere plures vxores.
On this page