Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum fornicatio simplex sit peccatum mortale

SvAtario 11. Vtrum fornicatio simplex sit peccatum mortale. Tham. . 2. 4 15..4r2.

SEcundo quaeritur vtrum fornicatio simplex sit peccatum mortale. Videtur quod non, quia quod potest dari ad semper potest dari ad tempus, sed mulier potest dare viro potestatem corporis sui simpliciter & ad semper per matrimonium, eig. potest dare quo ad tempus: hoc autem est simplici fornicatione soluti cum soluta ergo &c.

Item majus peccatum est mendacium quam fornicatio sim plex, quod patet ex hoc quod ludas qui fornicationem non horras committere Cam Thamar recusauit mendacium committere, dicens Certe mendacij arguere nos non poterit. Geneg8. sed mendacii non semper est peccatum mortale, ergo nec foruicatio simplex

Item omne peccatum mortale contrariatur charitati quantum ad dilectionem Dei vel proxuni, sed fornicatio non contrariatur charitati quantum ad dilectionem Dei, quia non est recticontra Deum, nec conrra dilectionm proximi, quia pet troc hulli fit praeiudicium ergo foruicatio simplex non est peccatum moriale

Item non omnis inordinatus usus ciborum est mortalae peccatum; ergo nec omnia inordinatus concubitus aequod axi me videtur de fornicatione simplici, & probatur cossequenti. quia quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ac salutem humani generis secundum Aug. 19 ue Brbzi

INSCONTRARIVM est, quia nihil excludit a regno caelorum nisi peccatum mortale, sed fornicatio excludita regno caelorum, & patet 1. Cor. 6. vbi dicitur: Nolite errare, neq fornicarij, neque idolis seruietes, neque adulteri, neque moles, &c. regnum Dei possidebunt. & Gal. quinto vbi dicitur: Manifesta simt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, &c. quae praedico vobis sicut praedixis quoniam quitalia agunt regnum Dei non consequentur.

RESPONSIO. Aduertendum est primo quod fornicatio accipitur dupliciter. Vno modo pro omni concubitu qu non fit cum vxore legitima, & sic includit sub se moechiam seu ado terium. Alio modo accipitur magis stricte, videlicet pro solocon cubitu quo vir non habens vxorem accedit ad mulierem non habentem maritum, & sic fornicatio distinguitur contra moechiam seu adulterium, & vocatur fornicatio simplex: accipiendo primo modo fornicationem scilicet pro omni concubitu cum alia muliere quam cum vxore sua legitima non est dubium quin fornicatio sit peccatum mortale quantum ad moechiam quam includit sub se, & prohibetur in Exodo praecepto decalogi quo dicitur, non moechaberis, vel non adulterabis, Puniebatur etiam in veteri lege poena mortis vbi dicitur: Qui concubuerit cum vxore alterius vterque moriatur moechus & adultera. Si autem accipiatur fornicatio secundo modo pro concubitu quo vir qui non habet vxorem accedit ad mulierem non habentem maritum; dicitur fornicatio simplex, & quaestio est magis dubia, circa quam procedetur sic: quia primo ostendetur quod omnis fornicatio simplex est peccatum, & secundo inquiretur an sit peccatum mortale.

PRIMVM patet sic omnis actus voluntarius qui non ordinatur in finem debitum, vel non ordinatur conuenienter in ipsum, est peccatum, sed fornicatio simplex est huiusmodi, ergo &c. Maior patet, quia priuatio debiti ordinis in actu culpam inducit. Minor prhatur, quia fornicatio vel sit ad delectationem vel ordinatur ad prolem, si fiat propter delectationem non ordinatur ad debitum finem, cum actus non sit propter delectationem sed delectatio propter actum, vt dictum fuit prius: si vero ordinetur ad prolem nihilominus non ordinatur conuenienter ad hunc finem, quia cum debeatur proli a parentibus educatio & instructio & prouisio in totam vitam, requiritur quod inter parentes sit obligatio commanendi simul non solum ad horam vel ad modicum tempus, sed ad multum vel ad totum, vt sicut proles est bonum commune patris & matris, sic comuniter ei prouideatur ab vttoque, in fornicatione autem nulla est obligatio viri ad mulietem ad conmanendum quin possint separari quando voluerint, ergo fornicatio non est actus qui conuenienter ordinetur ad prolem, & sic patet minor, sequitur ergo conclusio scilicet quod omnis fornicatio est peccatum. Et huic attestaturiquia secundum omnem legi proles nata ex fornicatione est vituperabilis nec legitima iudicatur, quod non esset nisi secundum omnem legem fornicatio damnetur

QUANTVM ad secundum videtur beatus Augustinus sentire que omnis fornicatio quam faciunt qui vxores non habent cum foeminis quae viros non habent sit peccatum mortale, & q prohibetur illo praecepto decalogi non moechaberis: dicit enim sic super Exodumzquod sicut furti nomine cum dicitur, non fartum facies, bene intelligitur omnis illicita vsurpatio rei aliena (non enim rabinam permisit qui furtum prohibuit, sed vtique a parte totum intelligere voluit quicquid illicite rerum proximi auforat sic profecto nomine moechiae omnis illicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus vsus prohibiius debet intelligi Haec sunt verba Aug. quae recitantur in decretis 32. causa. q. 3. c. omnis moechia. constat autem quod moechia est peccatum mor¬ tale, ergo & omnis fornicatio quae nomine moechsae int tur. sicut nomine furti omnis illicita vsurpatio rei elienae.

Non contradicendo conclusioni potest dici quod similitudo quam inducit beatus Augi non bene procedit: quamuis enim prohibitione mihoris mali recte intelligatur prohibitlo maioris & ideo in probibitione furti recte intelligitur rapina prohibita, quae grauior est quam farcum, tamen in prohibitione maioris mali non oportet quod prohibeatur minus malum; cum ergo moechia fit majus malum quam simplex fornicatio; non oportet quod in prohibitione moechiae (cum dicitur non moechaberis) intelligatur prohibita simplex fornicatio.

Potest ergo aliter dici quod fornicatio simplex vel est vagus concubitus ad meretricem omnibus ex positam, vel est ad concubinam determinate retentam. Si sit vagus concubitus, tunc est probibita iure diuino ve & no. rest. Dicitur enim Deut. 23. Non erit meretrix de filiabus Israe!, neque scortator de filiis Israel. vbi dicit Aug. Ad meretrices accedere prohibet diis, quarum publice venalis turpitudo est, quamuis quidam libri corrupti habeant venialis est turpitudo. In no. autem test. propter illud quod allega. tum est in arguendo, dicitur Thess. 4. Scitis enim quae praecepti dederim vobis per dum Iesum, haec est enim voluntas Dei sar ctificatio vestra, vt abstineatis vos a fornicatione. Et EphelOmnis fornicator aut immundus, aut auarus non habebit haereditatem in regno Christi & Dei. & in quamplurimis aliis locii sacrae scripturae dicuntur similia, in quibus condemnatur non solum vagus concubitus, sed omnis fornicatio, quamuis in auctoritate Deut. non prohibeatur nisi vagus concubitus, & non concubi natus, quod forte pro tanto fuit, quia cum sub lege liceret repudiare vxorem, matrimonium pro tunc, & in casu repudij videbatur simile concubinatui; quia sicut licet concubinam dimittere pro voluntate, sic licebat vxorem dimittere ex causis in libello repudij contentis secundum vnam opinionem, vt postea patebit. Nihilominus puto concubinatum fuisse illicitum in veteri lege. Nec obstat quod antiqui patres dicuntur habuisse concubinas, quia non votantur concubinae, eo quod non essent matrimonio iunctae, vt nunc loquimur, sed quia non erant aeque principales in regendo domum vt aliae, eo quod erant ancillae principalium vxorum, & sic Agar & Cetura dictae sunt concubinae Abrabae. Et Bali & Zelphaancillae Rachel & Liae dictae sunt concubinae Iacob, quamuis essent legitimae vxores. Item parei tertio ex approbatione luris positiui: dicitur enim 22. q. 1. cap vlt. praedicandum. nosse debent talem de periurio poenitentiam imponi debere, qualem de adulterio, de fornicatione, de homicidio voluntarie commisso, & caeteris criminalibus vitiis, vbi connumerat fornscationem cum caeteris quae sunt peccata mortalia: patet igitur quod fornicatio simplex est peccatum mortale quia contra ius diuinum & humanum. Quod autem dicunt quidam quod est peccatum mortale de se, exclusa omni lege positius diuina & humana, non bene intelligo, quia peccatum mortale dicitur ex eo, quia meretur mortem temporalem vel aeternam, fornicatio autem simplex non meretur mortem temporalem secundum legem naturalem, quia lex naturalis nihil dicit nec nominat aliquid de morte aeterna: & ideo quo fornicatio simplex sit peccatum mortale, hoc procedit ex iure diuino in pluribus locis expresso. Nec obstat quod dicit glossa beati Ambrosij super illud Timothaei tertiue Pietas ad omnia vtilis est. Omnis summa disciplinae Christianae est in pietate & misericordia, quam aliquis sequens si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, sed non peribit. hoc enim non est intelligendum quod per opera pietatis liberetur a perditione aeterna ille qui lubricum carnis patitur; si in eo perseueret vsque ad mortem, sed quia per huiusmodi opera disponitur ad hoc quod gratiam consequatur per quam poeniteat, & per huiusmodi opera satisfaciat de lubrico carnis commisso.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod illud quod datur simpliciter potest dari ad tempus, vbi natura rei hoc patitur: sic autem non est in proposito, quia corpus coniugij quo datur in concubitu si recte detur datur propter prolem, ad quam non conuenienter ordinatur si detur ad horam, vel ad modicum tempus, sed oportet esse obligationem inter virum & mulierem commanendi simul propter prolem non solum generandam, sed etiam educandam.

Ad secundum argumentum dicendum quod aliquis quandoq horiet magis peccatum veniale quam mortale propter majus incitamentum quod habet ad vnum quam ad alterum: & sic Iu das mendacium horruit, forulcationem non vitans, quamuis illud mendacium fuisset perniciosum, tanquam habens annexam iniuriam si promissum non reddidisset, maxime si arrha quam dedit non fuit aequiualens pretio quod promisit.

Ad tertium dicendum quod fornicatio est contra dilectionem Dei inquantum prohibetur praecepto diuino in veteri & nouo testamento, vt dictum est.

Ad quartum dicendum quod sumptio cibi quantum est de se non est in alterius praeiudicium quam sumentis, sed concubi tus fornicarius est in praeiudicium prolis, & nihilominus si cibus qui ordinatur ad saluitem corporis scienter sumeretur in detrimentum sanitatis, esset peccatum mortale, sicut fornicatio qua est in detrimentum prolis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2