Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in veteri lege licitum fuerat viro vxorem repudiare

QVAESTIO III. Vtrum in veteri lege licitum fuerat viro vxorem repudiare.

TErtio quar iur ade libelo repudij, ntum inie teri lege littitum fueratviro vxorem repudiare Et videtur quod sic. Quia illud est licitum quod

est secundum legem, sed repudiare vxorem e ij rat secundum legem, ergo &c. Maior patet, quia vt dicitur Rom. 7. lex quidem sancta, & mandatum sanctum 8 iustum & bonum, & ideo licite fit quod secundum legem fit. Minor patet per illud quod dicitur Deute. 24. Si acceperit homo vxorem, & non inuenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudij, & dabit in manu illius & dimittet eam. & Mala. 2. Quum odio habueri eam dimittet, dicit dominus Deus Israel, quare &c.

a Item Chrysostomus dicit super Matt. quod sicut apostoli permiserunt secundas nuptias, ita Moyses permisit libellum repu dij, sed secundae nuptiae sunt licitae, vt patet per Apost. Rom. 7 & I. Cor. 7. ergo dare libellum tepud j fuit licitum tempore Moysi

In contrarium arguitur sic, quia nunquam fuit licitum vxori repudiare virum ergo nunquam fuit licitum viro repudiare vxorem. Consequentia paret, quia vir & vxor ad paria iudicantur

Item duritia cordis nunquam excusat aliquem a peccato, sed libellus repudij fuit concessus Iudaeis ad duritiam cordis, vt di citur Mat. 19. ergo non exculabat eos a peccato.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, an sub lege Mcysi licitum fuerit viro vxorem repudiare. Secundum est, vtrum licuerit repudiatam reconciliare.

Quantum ad primum est duplex opinio. Vna quod illi qui sub leige vxorem repudiabant excepta causa fornicationis non excusabantur a peccato, quamuis non incurrerent aliquam poenam legis. Et sic dicitur repudium in lege permissum fuisle non tanquam licitum, sed quia non puniebatur: permittitur enim (vi isti dicunt) aliquid quatuor modis. Vno modo permittitur aliquid quia oppositum non praecipitur, & sic ab Apostolo permiti var matrimonium. 1. Corin. 7. quia virginitas non praecipitur, & hoc modo permissio est de minori bono. Secundo modo pmi titur aliquid, quia non prohibetur praeceptorie & sic permittu tur minora mala, vt peccata venialia. Tertio modo permitul quicquid non impeditur, & sic Deus permittit omnia mala sie ri. Quarto modo permittitur aliquid quando non punitur, & sipermissum fuit in veteri lege repudium vxoris non propter ali quod bonum majus consequendum, sicut permissa fuit pluralitas vxorum, sed propter majus malum vitandum (scilicet vxoricidium) ad quod Iudei proni etant propter corruptionem irasci bilis: ficut & permissum fuit eis foenetari extraneis ppter cor ruptionem concupiscentiae, ne fratribus suis foenerarentur.

Alia opinio est, quod quamuis repudiare vxorem sit malum absolute, pro eo quod indiuisibilitas annexa est matrimonio, tamen ex permissione diuina licitu fuit in lege veteri: & hoc eon firmatur duabus rationibus, & vna auctoritate. Prima ratio talis est. Lex vetus licet gratiam non conferret, tamen ad hoc data fult vt peccatum ostenderet: per legem enim est cognitio peccati, vt dicitur Romanorum tertio. Si ergo repudiare vxorem pecca tum fuisset, hoc eis insinuatum fuisset per legem aut prophetas alias viderentur minus esse neglecti, si ea quae sunt necessaria ad salutem non cognouissent, sed non fuit eis insinuatum per legem & prophetas quod repudium esset peccatum, ergo &c. Secunda ratic talis est. Lex obseruata supposita gratia merebatur vitam aeternam, sed lex poterat obseruari a repudiantibus vxorem, quum lex non probiberet, sed permitteret, ergo repudium non erat peccatum prohibens vitae aeternae meritum. Ad idem est auctoritas Chrysostomi dicentis, quod a peccato abstulit culpam quando permisit repudium. Haec autem opinio videtur probabilior licet praecedens sit communior. & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum aliter est dicendum secundum primam opinionem, & aliter secundum secundam, quia secundum primam opinionem dicitur sic: quod per repudium, quim esset illicitum non soluebatur matrimonium, & ideo non lice bat vxori repudiatae accipere alium virum, quum nunquam licuerit vni vxori habere plures viros simul, propter quod postquam vxor primo repudiata cum alio de facto contraxerat, quum non posset de iure, non poterat reconciliati propter commissum adulterium, sed antequam contraxisset reconciliari poterat. Sed haec causa non videtur mulium efficax, quia in potestate innoce tis est reconciliare nocentem, nisi lex prohibeat, cuius prohibitionis causa quaeritur, nec ass gnatur. Secundum vero alteram opinionem, quum per repudium solueretur matrimonium, licitum erat vxori repudiatae ducere aliumvirum: postquam ergo eum duxerat non poterat reuocari ad primum, quum secundus esset vii eius legitimus, sed ante reuocari poterat, quum nullum est impi dimentum reuertendi ad primum, & istud est rationabilius dictum non tamen omnino sufficienter, quia secundum texiem Deute. mulier repudiata postquam duxerat alium virum, si ab eo repudrabatur, vel si vir secundus moriebatur, non poterac reconciliari primo viro, & tamen in vtroque casu mulier erat soluta! lege secundi viri, vnde ad istos casus non extendit se ratio praedicta: lex tamen potuit eam facere legitimam vel ineptam ad contrahendum seu redeundi ad primum virum ex causa in Deutercontenta, sicut ecclesia fecit multas personas illegitimas ad contrahendum ex causis do quibus ei rationabiliter visum fuit.

Quidam ero dicunt quod nec ante nec post reconciliari poterat in poenam viri repudiantis, vt vir non de facili repudiaret quam nullo modo recuperare potuisset. Sed istud non bene concordat scripturae, quae non dicit vxorem repudiatam non posse reconciliari, nisi postquam accepisset virum alterum, vt pater Deut. 24. & Hier. 3. Secundum primam opinionem respondendum est ad duo prima argumenta.

AD primum quod illud est licitum quod est secundum legem non solum permiitentem, sed etiam approbantem: multa enim permitti lex quae non sunt licita ad vitandum maiora mala, & sic repudium vxoris fuit secundum legem veterem permissem ad vitandum majus malum, scilicet vxoricidium, sed non fuit approbatum.

Ad secundum dicendum est quod similitudo illa non est attendenda quantum ad omnia, sed solum quantum ad hoc que sicut secundae nuptiae permittuntur propter vitandam turpitudinem fornicationis, sic repudium permittebatur ad vitandum vxoricidium, quod est grauius peccatum.

Secundum secundam opinionem responderi porest ad argumenta secundae partis: quum enim primo dicitur quod mulieri nunquam licuit repudiare virum, dicendum est quod non est simile de viro & muliere, quia non est adeo timendum viro quod occidatur ab vxore ficut vxori quod occidatur a viro, ob quam causam repudium dicitur fuisse concessum in lege euangelica, vbi par est conditio viri & mulieris in hoccalu.

Quod postea dicitur quod duritia non exculat a peccato, verum est, tamen permissio diuina propter duritiam facta bene excusabat: aliquid enim bene permittitur infirmis; quod non permittitur sanis, nec tamen peccarent infirmi vtentes per missione sibi facta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3