Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum virginitas sit praeferenda matrimonio
QVARTO quaeritur de virginitate verum sit praeferenda matrimonio. Videtur quod non quia bonum personae priuatae non est praeferendum bono communi, sed potius econuersos sed virginitas est bonum priuatae personae, matrimonium autem est bonum commune, quum ordinetur ad conseruationem speciei, erga virginitas non est praeferenda matrimonio.
Item Augustinus dicit libro de bono coniugali, quom non impar est meritum continetiae in Ioanne qui nullas est expertur nuptias, & in Abraham qui filios genuit, sed maioris virtum est majus meritum, ergo virginitas non est maior virtus quam castitas coniugalis.
IN CONTRARIVM et, quia melius et illud qua consulitur, quam illud quod solum indulgetur: confilium enim est de maiori bono, indulgentia vero de minori, sed virginita consulitur, matrimonium vero indulgetur, vt patet per Apostolum j. Corin. 7. ergo virginitas est melior matrimonio.
liem illud est nelius cui debetur maior fructus, sed virginitati debetur fructus centesimus, matrimonio solum trigei mus, ergo &c.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primi est, in tiginitas fit bona. Secundum an fit matrimonio praefecenda.
Quantum ad primum aduertendum est quod auquid es bonum secundum se, aliquid vero per accidens, vel propter aliud quia scilicet remouet id quod est malum vel disconuenies. Primo modo cibus bonus sanus est corpori. Secundo modo medicina. Dicendum ergo quod virginitas non est bona primo modo sed secundo modo. Quod patet tripliciter. Primo sic: abstinere ab eo quod est secundum se conueniens & bonum, non potest esse bonum de se, sed per virginitatem abstinetur a matrimonio quod est secundum se bonum, ergo virginitas non est bona de se, est tamem bona vt medicina: matrimonsum enim propter distractionem mentis & cura adiunctas reddit hominem quasi infirmum ad vacandum contemplationi diuinorum, vi ginitas autem haec impedimenta tollit quasi medicina, quare &c Secundo sic: illud non est bonum secundum sed solum per modum medetinae quod non fuisset bonum in slatu naturae sana sed virginitas non fuisset bonz in statu innocentiae In, quo na tura fut sana, est autem bona sn statu naturae infirmae ergo &c Tertio sic: sicut se habet ieiunare ad comedere, sic virginitas ad matrimonium, sed comedero adhibitis debitis circunstantiis est bonum secundum se, ieiunare autem non est bonum nisi per modum medicinae in quantum per jeiunium consumum tur in corpore superfluitates humorum, vel corpus redditur melius dispositum ad actus virtutum moralium per repressionem concupiscentiarum, & per consequens ad actus rirtutum intellectualium, ergo similiter virginuas non est bona secundum se, sed solum per modum medicinae in quantum perean tolluntur impedimenta quae distrahunt hominem a contemplatione supernorum: ideo dicitur 1. Cor. 7. mulier innupta & vis go cogitat quae domini sunt vt sit sancta corpore & spiritus, QUANTVM ad secundum dicendum quod virginitas melior est marrimonio pro statu moderno. Quod patet riplici ter. Primo sic: bonum diuinum est potius bouo humano, sed rir ginitas est bonum diuinum cum ordinetur ad contemplationem diuinorum (vt dictum est matrimonium vero ad bonum huma num, ergo &c. Secundo sic: bonum animae praeferendum est bono corporis, sed virginitas est bonum animae cum reddat hominem expedatum ad actus, mattimonium vero est bonum corporis ergo &c. Tertio patet idem exemplo Christi qui virginem matrem elegit, & virginitatem in se seruauit, & auctoritato Apostoli i. Cor. 7. vbi dicit: qui matrimonio iungit virginem suan bene facit, & qui non iungit mellus facit. propter quod dici Augustinus libro de virginitate, Certa ratione & scripturarum sanctatum auctoritate nec peccatum esse nuptias inueniemus, nec eas bono vel virginalis continentiae vel etiam vidualis aequamus. Ex praedictis possumus concludere quod cum virginitas non sit bona de se, sed per modum medicinae: in quo tamen praefertur matrimonio quatenus reddit hominem magis expeditum ad contemplationem diuinorum, quicunque vonet virginitatem nisi sit amplius deuotioni deditus quan existens in matrimonio, talis est imperfectior imperfectione personali licet sit in statu perfectiori;
AD. PRIMVM argumeni i dicendum quo bonum ? o mune potius est bono priuato oni sunt eiusdem generis, sed bonum priuatam potest esse melius bono communi alterius gene ris: & hoc modo virginitas propter Deum assumpta praefertur foecunditati carnali matrimonij, potissime cum bonum commune ad quod ordinatur matrimonium per multos sufficienter expleatur. Ad secundum dicendum quod meritum non solum pensatur ex genere actus exterioris sed magis ex animo operantis: habult autem Abraham animum sic dispositum vt paratus esset virginitatem seruare si in tempore suo fuisset congruum, ex quo meritum continentiae virginalis in ipso aequatur merito continentiae virginalis in lo. respectu praemij substantialis non autem respectu praemij accidentalis, quod respondet difficultati operis exterioris, situt dicimus de mattyrio Petri quod sustinuit in opere, & quod loannes habuit in voluntate.
On this page