Praeambulum
Praeambulum
Vne superest attendere. Superius determinabi magister de matrimonio quantum ad eius institutionem, significationem, & ad eius causam efficientem & finalem, quantum ad eius bona, hit determinat de eo quantum ad causam miterialem, scilicet quantum ad personas contrahentes. Et diuidicur in duas. Primo determinat de impedimentis matrimonij quae non faclunt personas penitus illegitimas ad contrahendum. Secundo de illis quibus penitus personae illegitimae redduntur. Secunda 37. di. ibi, sunt igitur quidam ordines. Prima in tres Primo determinat de impedimentis praecedentibus matrime nium, scilicet de impedimento frigiditatis. Secundo de impedimentis supen enientibus post matrimonium iam contractum; sicui est fornicatio, quae est causa diuortij. Tertio de impedimentis incidentibus in actu contrahendi, scilicet de seruitute. Secunda 35. dist. hoc enim notandum est. Tertia di. trigesimasexta nunc de conditione. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in tres. Primo prosequitur de impedimentis personarum matri monium contrahentium in generali. Secundo descendit specialiter ad impedimentum de quo agere interdit. Tertio de quibusdam impedimentis superuenientibus matrimonio iam contracto. Secunda ibi, de his autem qui causa frigiditatis. Tertia ibi, De hisqui cum duabus sororibus. Secunda illarum diuiditur in tres. Primo determinat de impedimento quod est in potentia coeundi proueniens ex frigiditate. Secundo de impedimento quo aliquis impotens redditur ex maleficio. Tertio de impedimento quo aliquis impotens redditur ad consentiendum in copulam coniugalem, sicut est furis. Secunda ibi, De maleficij impedimento. Tertia ibi, Furiosi quoque. Tertia pars principalis, in qua determinat de superueniente impedimento diuiditur in duas quia primo determinat de impediniento culpae Et secundo de impedimento poenae, quod est aliquis corpora lis defectus. Secunda ibi, Illud etiam sciendum est.
IN SPECIALI sic procedit, & primo propogit ad matrimonium contrahendum aliquae personae fuerunt legitimae ante legem aliae sub lege, aliae tempore gratiae: quaedam etiam persorae in primitiua ecclesia erant legitimae quae mode non sunt. Hlarum vero quae vel legitimae vel illegitimae sunt quaedam sunt pure legitimae, vt illae quibus impedimentum aliquod non obuiat, quaedam vero omnino sunt illegitmae, v illae quibus obuiat ordo sacer vel cognatio, vel dispar cultus quaedam vero sunt mediae, quae nec pure legitimae sunt, nec omnino illegitmae, vt illae quibus obulat frigiditas vel conditio tales enim si ignoranter coniuguntur permanere possunt quibusdam accedentibus causis, vt minima aetate, & eisdem deficlentibus possunt diuidi. Postea dicit quod illi qui causa frigidi tatis debitum reddere non possunt, possunt sic permanere si volunt, si autem mulier causaretur dicendo quod vult esse marer, & fillos procreare, decretum est vt vterque conjugum in aliquorum propinquorum manu iuret quod nunquam carnaliter conue nerunt, & tunc septem de propinquis qui melius de hoc possunt scire veritatem per signa probabilia iurent, & tunc mu lier nuptias secundas contrahere potesti vit aurem qui est frigidae naturae absque coniugij spe manere debet, si enim ill aliam vxorem duxerit, cogendus esset redire ad priore, quando autem impedimentum ex vtraque parte prouenit vtrique rem ante debent innupti, hic autem modus seruandus est quando vterque coningum idem confiretur, quod si vir asserat se debitum reddidisse, multer autem diffiteatur, viro potius adhibenda est fides, quia eaput mulieris est vir. Confirmat autem praedicta auctoritate Gregorij. Postea dicit quod si per aliquod maleficium contubitus non sequatur, illi quibus hoc euenst hortandi sunt vt de omnibus confireantur commissis, & satisfaciant de eis Deoiministri vero ecclesiae per exorcismos vel ecelesiastica sacramenta tales curare procurent, quod si non possunt, separari valebunt, postquam tamem alias nuptias experierunt viuentibus illis quibus iuncti fuerunt non poterunt reconciliari prioribus quos reliquerunt, etiam si potestas coeundi eis restitura fuerit nisi forte iudicio ecclesiae, quojudicio facta fuerat separatio, Potest dicit quod furiosi dum sunt in amentia contrahere non possunt, quod auctoritatibus probat. Postea dicit quod ille qui dormit cum sorore vxoris suae neutram ex eis habe re debet, nec ipsi adulteri vnquam debent coniugio copulari, quod auctoritatibus probat. Vitimo dicit quod non licet viro vxorem dimittere, nec econuerso propter aliquam infirmitatem vel maculam corporalem, sed debet alter alteri subsidia prouidere, quod beatus Augustinus probat in lucra.
On this page