Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum impotentia ad actum matrimonii impediat matrimonium

QVAESTIO SECVNDA Vtrum impotentia ad actum matrimonij impediat matrimonium.

SEcundo quaeritur vtrum impotentia ad actum ma trimonij impediat matrimonium. Et videtur quod non: quia matrimonium est perfectum, dato quod non d sequatur actus matrimonialis, ergo illud quod non solum impedit actum, non habet impedire matrimonium, sed impotentia de qua loquimur solum respicit actum, ergo non impedit matrimonium.

Item sicut impotentia impedit actum matrimonij, ita voluntas continendi, sed voluntas continendi non impedit matrimonium, patet inter Mariam & Ioseph, ergo nec impotentia

IN CONTRARIVM arguitur sic: quia nullus potest se obligare ad impossibile, sed per matrimonium quilibet conjugunr, obligatur ad reddendum alteri debitum, ergo qui non possunt reddere debitum, non possunt se obligare ad matrimonium

Ad idem dicitur extra de frigidis & maleficiatis, ca. 1. quod ficu puer qui non potest reddere debitum non est aptus coniugio, sic impotentes minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur.

RESPONSID. Distinguendum est de impotentia, quia est vna naturalis, alia accidentalis: & quaelibet istarum vel est perpetua vel temporalis. Naturalis impotentia est triplex. Vnam in viro scilicet frigiditas, alia in muliere, scilicet arctatio vel aliud impedimentum naturalis membri, vt habetur de frigsdis & maIef. I. cap. ex literis. Tertia est defectus aetatis in vtroque, vt in puaeris. Accidentalis vero impotentia contingit ex duobus, sci licet ex maleficio vel ex sectione seu castratione, quae locum habet solum in viris: horum autem impedimentorum frigiditas & arctatio quibus non potest subueniri opere medicorum sunt perpetua impedimenta, vt habetur in praeallegato cap. similiter sectio, castratio, & maleficium quod deleri non potest: temporalia vero impedimenta sunt frigiditas & arctatio, quibus potest subueniri, & maleficium quod potest deleri. His suppositis dicendum est primo quod omnis impotentia naturalis vel accidentalis, si sit perpetua & antecedens matrimonium, impedit ipsum contrahendum, & dirimit contractum, non autem si sit temporalis. Secundo videndum qualiter cognoscatur impedimentum esse perpetuum, & qualiter sit procedendum ad diuortium.

RATIO primi est, quia per matrimonium transfertur potestas vnius corporis eoniugis in alterum quo ad reddendum debitum, vt habetur 1. ad Cor. 7. sed nullus potest transferre in alterum illud quod non habet, ergo qui non habet potestatem reddendi debitum, non potest cum altero contrahere matrimonium. quod est intelligendum quando impotentia praecedit: si enim sequatur matrimonium prius rite contractum, non dirimit ipsum, si etiam impotentia esset temporalis, cui posset medicinae beneficio subueniri, non dirimeret ipsum.

Quantum ad secundum, scilicet qua liter probatur impotentia, sciendum est quod quandoque cognoscitur probatione vera per aspectum corporis, vt in castratione viri, vel arctatione mulieris: vel probatione praesumpta quando triennio cohabirantes & bona fide actui carnali operam dantes non potuerunt se cognoscere, & tunc aut vterque proclamat ad iudicium, & profitetur impedimentum, & in hoc casu propter periculum collusionis vterque iurabit quod bona fide operam dederunt, nec conuenire potuerunt cum septima manu propinquorum eorum statum & personas cognoscentium, vt habetur 33. q. 1. ca. Quod autem interrogasti de his requisiti. aut alter confiretur, & alier negat, & tunc aut vir prouocat ad separationem, aut muliet, si vir incumbit ei probatio vxore negante, quo a vir actor est, & actore non probante reus est absoluendus, & si nihil praestiterit obtinebit: si mulie prouocat viro contrarium asserente, creditur viro, quia carut est mu lieris 33. q. 1. si quis acceperit. nisi mulier aspectu corporis velit pbare virum mentitum: separatione vero facta causa frigiditati datur vxori licentia contrahendi, frigidus vero sine spe coniugi remaneat: quod si contrahat & secundam cognouerit, cogatur redire ad primam, quia constat ecelesiam fuisse deceptam in iudicando perpetuum impedimentum quod fuit temporale, vt habetur extra de frigidis & maleficiatis, cap. laudabilem.

Quando vero fit diuortium ratione maleficij datur vtrio licentia contrahendi, vt habetur 33. quaestione prima, capitulo super sortiarias, in fine. Et causa est, quia frigiditas est impedimentum generale respectu cuiuslibet, propter hoc qui impotemm est ratione frigiditatis respectu vnius, imporens est respectu cuiussibet alterius, sed maleficium est impedimentum particulare respectu vnius, & ideo conceditur quod possit alteri nubere, sed si redierit potentia postea cognoscendi primam redin tegrabit matrimonium, quia constat ecclesiam fuisse deceptam quando vero nro pter arctationem mulieris separatur matrimonium, mulier debet remanere sine coniugio, si vero nubat alteri a quo cognoscatur, nunquid integrabitur primum matrimonium Dicendum est quod sic, si primus vir & secundus sunt similis naturae, & complexionis: quia sicut mulier est cognoscibilis a secundo, sic fuit cognoscibilis a primo, & sic loquitur decretalis titulo praeallegato, capitulo, fraternitatis. si vero sunt complexionis notabiliter distantis ratione cuius mulier nunquam fuisset cognoscibilis a primo immediate per ipsum, licet efficiatur ei cognosci bilis per vsum secundi, non debet primum matrimonium redintegrari, quia mulier arcta simpliciter inepta est ad contrahemlum cum illo a quo immediate non potest cognosci: non enim est licitum vt fiat ei cognoscibilis per alterum.

Ad primum argumentum dicendum quod impotentia perpetua non solum impedit actum, sed & obligationem in qua consistit essentialiter matrimonium, quia nullus potest transferre in alterum, id quod non habet, nec habere potest.

10. Per idem patet ad secundum, quia voluntas continendi impedit solum actum, & non obligationem, impotentia vero impedit vtrunque.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2