Praeambulum
Praeambulum
Sententia huius distinctionis XXXV. in generali & speciali. HOc etiam notandum. Superius determinauit magister de impotentia coeundi quae actum matrimonij impedit: hic determinat de separatione thori propter fornicationem quae similiter actum matrimonij tollit vinculo matrimonij durante. S Et, diuiditur in duas. Primo ostendit quo modo adulterium sequens, actum matrimonij tollit, vinculo matrimonij durante. Secundo inquirit an adulterium praecedens matrimonium, & matrimoniale vinculum tollat. Secunda ibi, Solet etiam quaeri. Prima in quatuor. Primo ostendit quod vterque coniugum potest alterum dimittere propter fornicationem quando ipsie est a fornicatione immunis. Secundo ostendit quod hoc non potest fieri quando ipse simili sententiae subiacet. Tertio ostendit quod neutri coniugum post separationem factam licet alteri nubere propter matrimonij vinculum remanens. Quarro inquirit vtrum propter fornicationem dimittere vxorem fit necessitas, an liceat eam sibi retinere. Secunda ibi, Si vero quaeritur. Tertia ibi, Si quis autem fornicationis. Quarta ibi, dicit tamen Ioannes Chrysostomus.
IN SPECIALI autem sic procedit magister, & proponit primo quod sicut licet viro causa fornicationis vxorem dimittere, ita eadem causa licet vxori virum dimittere, quod auctoritatibus probat. Postea dicit quod illud dictum sic intelligitur, quod ille qui dimittit simili crimini non subiaceat, adultera autem adulterum dimittere non potest causa fornicationis quod auctoritatibus probat. Postea dicit quod si causa fornicationis fuerit facta separatio, non potest mulier ad aliam copulam coniugalem transire: potest autem reconciliari & cohabitare ficut prius, si vir dimissam reuocare voluerit, quod auctoriratibus probat. Postea inducit plures auctoritates quae dicunt quod si vir sciat vxorem suam deliquisse, & non agat mulier poenitentiam sed in fornicatione permaneat, & hoc patiatur vir cum ipsa manems & cohabitans, reus est & particeps husus peccati, & ideo eam retinere non debet. Si vero muller a peccato recesserit, & per poenirentiam illud purgauerit, poterit viro reconciliari, & vir etiam videtur talem recipere debere, sed non saepe¬ Vltimo dicit quod non potest aliquis in coniugium copulare quam prius per adulterium polluit, quod auctoritatibus probat. Oblicit tamen contra hoc auctoritates Augustini, & soluit dans illarum auctoritatum sanam intelligentiam.
On this page