Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum liceat vxorem dimittere causa fornicationis

QVAESTIO 1. Vtrum liceat vxorem dimittere causa fornicationis.

CIrca distinctionem istam primo quaeritur vtrum liceat vxorem dimittere causa fornicationis. Videtur quod non, quia magis principale est in matrimonio bonum prolis quam bonum fidei, sed & propter defectum prolis, scilicet propter sterilitatem, non potest vxor dimitti, ergo nec propter defectum fidei, scilicet propter fornicationem.

Item majus peccatum est quando vterque fornicatur, quam quando alter tantum, sed secundum iura in primo non debet fieri separatio, ergo nec in secundo.

IN contrarium est quod dicitur Mat. 19. quod non licet viro dimittere vxorem excepta causa fornicationis, ergo propterforeicationem licet.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, an propter fornicationem licitum sit vxorem dimittere. Secundum est, vtrum possit dimitti absque iudicio ecclesiae. Tertium est vtrum fit necessarium eam dimittere.

QUANTVM ad primum dicendum est quod licitum est viro innocenti vxorem fornicantem dimittere. Cuius ratio est, quia peccans eontra foedus matrimonij suste debet priuari iure quod habet ratione matrimonij sed coniunx fornicans peccat duntra ius matrimonij quo coniuges sibi tenentur ad fidem seruandam, ergo merito debet priuari jure quod habet in alio ratione matrimonij: illud autem est exactio debiti ex parte eius, & redditio debiti ex parte alterius, & cohabitatio eorum simul, ergo propler fornicationem debet istis priuari, quod fit per diuortium mier vxorem & virum, & ideo ex naturali aequitate in odium adulteri fidem non seruantis, & in fauorem innocentis fidem seruantis introductum est diuortium, propter quod in casibus vbi non est culpa vxoris adulterantis, vel ad iungitur culpa viri, non licet vxorem dimittere.

Et hi casus sunt 7. Primus est quando vir de fornicatione conuincitur sicut & muller, vt 32. q. 3. per totum, & extra de diuortiis, cap. significasti. tunc enim mutua crimina pari compensatione delentur. Secundus est quando vir vxorem prostituit, extra de eo qui cognouit consanguineam vxoris suae, cap. discretionem. Tertius est cum mulier credens probabiliter virum mortuum nubit alteri, & viro redeunte statim ab altero recedit, vt 34. q. 1. & 2. quae simul terminatur cap. cum propter bellicam. Quartus est cum mulier ab alio cognoscitur sub specie viri sui, quia credit eum esse virum suum, 34. q. 2. in lectum. Quintus est quando ab aliquo violenter opprimitur, quod intelligendum est de vi absoluta non propter metum 32. q. 5. proposito. Sextus est quando vir reconciliat sibi vxorem post adulterium vel publice adulterantem retinuit; vt 32. q. 1. cap. 2. & 3 Septimus est quando aliqui contrahunt in infidelitate & vi dat vxori libellum repudij quae post repudium contrahit cum altero, si post vterque conuertitur ad fidem cogitur vir recipere vxorem, nec potest ei obiicere crimen fornicationis, vt habetur extra de diuortiis, cap. gaudemus. In hoc autem vir & mulier ad paria iudicantur, licet non ex pari causa: quia sicut licet viro vxorem dimitere ob fornicationem, ita licet vxor dimittere virum, plus tamen peccat contra ius matrimonij mulier fornicans quam vir, nam mulier peccat contra bonum fidei & contra bonum prolis propter incertitudinem foetus. Vir autem solum peccat contra bonum fidei, vtraque tamen causa sufficit ad celebrandum diuortium: nomine autem fornicationis intelligitur hic non solum culpa secundum vsum naturalem, sed etiam contra naturam vt sodomia, sed non nominatur propter turpitudinem criminis: spiritualis etiam fornicatio in qua quis perfistit & non poenitet sufficit ad diuor rium, vt habetur extra de conuersione coniugatorum, cap. vlt. & sic patet primum

QUANTVM ad secundum vtrum vir possit dimittere vxorem fornicantem absque ludicio ecclesiae: sciendum est? vxor fornicans potest dimitti dupliciter, aut quo ad thorum solum, aut quo ad thorum & cohabitationem: primo modo vis vxorem de cuius fornicatione constat sibi potest auctoritate sua dimittere & ei debitum negare quousque compellatur auctoritate ecclesiae, & si ante voluntarie reddat debitum, incurrit notam irregularitatis, & generat sibi praeiudicium accusationis: si autem compulsus reddat, incurrit quidem notam irregularitatis ad quam sufficit factum, sed non generat sibi praeiudicium accusationis. Secundo modo scilicet ad thorum 8 cohabitationem non debet dimitti vxor fornicans nisi iudicis ecclesiae, quia nullus debet esse iudex in sua causa, & publici poena, ficut est talis separatio, ergo debet infligi per publicum iudicium. Et si dimissa fuerit, debet vir cogi ad recipiendum eam nisi incontinenti probet fornicationem: & quia talis di missio vocatur diuortium, idcirco diuortium non debet fier absque iudicio ecclesiae, & sic patet secundum.

Quantum ad tertium sciendum est quod fornicatio consugi aut est occulta quae probari non potest, & propter talem non est necessarium imo nec licitum dimittere conjugem quantum ad cohabitationem, licet posset dimitti quo ad thorum, vel alia poena puniri ad correctionem: aut est manifesta quae probari potest, & tunc aut est secuta correctio in re aut in spe, aut perseue. rat in malitia. In primo casu non est necessarium vxore dimitere, quia separatio ad correctionem introducta est, poena vero corrigens non est de necessitate requisita vbi correctio praecessit vel in breui probabiliter speratur. In secundo casu necessarium est vxorem dimittere, ne vir qui in hoc casu tenetur vxorem corripere, dissimulando videatur fouere crimen vxoris. Ei sic intelligendae sunt auctoritates quae ponuntur in litera, quae habentur cum multis aliis trigesimasecunda que in pluribus capitulis, quod intelligo nisi alio modo eum cohibere possit detinendo eam in carcere clausam, vel alio modo licito, tuc enim non tenetur eam dimittere, quia per consequens teneretur continere, ad quod tamen nullus tenetur nisi ex causa multum eui denti compellatur. Quidam etiam dicuntqued quamuis non spe retur de correctione vxoris vir potest eam secrete ad thorum recipere, sed non publice cohabitare propter scandalum, quod non videtur omnino irrationabiliter dictum. De muliere autem vtrum teneatur virum publice fornicantem & non corri gentem se dimittere, durum est dicere quod teneatur propter imbecillitatem sexus muliebris, & quia non habet parem auctoritatem ad correctionem viri maxime quo ad cohabitationem in qua vir est caput mulleris, & quia hoc esset quam leuite condemnare multas mulieres.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod quam uis matrimonium principaluer ordinetur ad bonum prolis, ta mem foraicatio est magis ontra iura matrimonij quam lerilita quia per fornicationem fit iniuria coniugi, non autem per sterilitatem. Item sterilitas non est culpabilis, quum insit a natura, fornicatio autem non est culpabilis & praeiudicialis alteri.

Ad secundum argumentum dicendum est quod quamuis malor culpa sit fornicatio duorum quam vnius, tamen vnus non habet actionem contra alterum, quia paria crimina pari compensatione delentur: vbi autem alter est innocens habet actionem contra fornicantem, propter quod potest agere de se ad separitionem, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1