Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum dimittens vxorem ob fornicationem possit alteri nubere
SEcundo quaeritur vtrum dimittens vxorem ob fornicationem possit alteri nubere. Videtur quod sic quia non tenetur coniunx coniugi per vinculum matrimonij, nisi ad reddendum debitum, & ad cohabitationem, sed per diuortium absoluitur consunx innocens a fornicante quo ad vtrumque, ergo absoluitur a tota obligatione matrimonij, & sic potest alteri nubere.
Item Matthaei decimonono dicit dominus: quicunque dimiserit vxorem suam nisi ob fornicationem & aliam duxerit moechatur, ergo saltem propter fornicationem licet vxorem dimittere & alteri nubere.
IN CONTRARIVM est quod dicit Apostolus primae Corinthiorum septimo. His qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego, sed dominus, vxorem a viro non discedere, quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Idem intelligitur de viro respectu vxoris secundum beatum Augustinum.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. primum est an vir dimittens vxorem suam ob fornicationem possit alteri nube re. Secundo supposito quod non, vtrum possit vxorem dimissam reconciliare.
Quantum ad primum dicendum est simpliciter quod vi dimittens vxorem suam propter fornicationem non potest a teri nubere, nec vxor dimittens virum propter eandem causam Cuius ratio duplex est. Prima, quia in noua lege non licet vni viro plures vxores habere, sed istud sequeretur si viro dimittenti vxorem liceret alteram ducere, ergo &c. Probatio minoris, vinculum matrimonij non tollitur per sententiam diuortij Dicit enim Augustinus: inter viuentes manet coniugale vinculum nec separatio, nec cum alio iunctio potest auferre, vt habetur 32 q. 7. c. vsque adeo, & cap. 1. interueniente diuortio. separatio enim matrimonij quantum ad vinculum non potest esse nih per praecdens impedimentum, quod reddit sequens matrimonium nullum licet separatio quo ad cohabitationem & thorum possit esse pe fornicationem manente vinculo matrimonij, & hoc fit per diuo tium. Secunda ratio talis est, diuortium introductum est in fauo rem innocentis, & odium nocentis sed si per diuortium separa retur vinculum matrimonij, tunc esset aeque vel plus in fauor nocentis sicut innocentis, ergo per diuoriium non soluitur mati monium. Probatio minoris, si auiem per diuortium solueretu, matrimonium, tunc ficut vir innocens posset aliam ducere, si& mulier fornicans posset ducere alium virum, cum nullun obstaret ei aliud impedimentum: & sic adulterari volentes haberent viam quaerendi alia matrimonia, quod est inconuenieque
QUANTVM ad secundum sciendum est quod aut vxo1 correcta est de peccato, aut manet incorrigibilis. Si manet in corrigibilis, viro non licet eam sibi reconciliare ea ratione qua non licebat eam nolentem a peccato desistere retinere. Si autem est correcta, potest eam sibi vir reconciliare: quia cum (v saepe dictum est) diuortium introductum fit in fauorem innocentis vbi paret correctio vxoris, licet viro renunciare iuri suo. In casu vero in quo potest fieri reconciliatio, aut concordat vterque in reconciliationem, & tunc debet fieri, aut vter. que discordat, & tunc non debet fieri, aut alter discordat, alter autem non: ergo aut innocens petit reconcillari sibi nocentem, & tunc debet cogi nocens ad reconciliationem, quum in nocens per diuortium non amiserit ius quod habet in altero aut nocens petit innocentem, & tunc non debet cogi innocens quia poenitentia non tollit actionem 34. q. 2. 5. ad monere. & muto minus exceptionem, quia facilius tollitur actio quam exceptio, ar. ff. de superfi.l1. 5. Quod autem. & ff. de reg. iur.l. inuito 5. cui damus. Praeterea quod vir dimittat vxorem aduiteram lex est, vi 32. q. 1. dicit dunt. & quod legis est in poenitentia non deletur sicut nec in baptismo 26.di.vna tantum. Quod enim peccatum non est, solui inter peccata credi non debet, vt 26. d. deinde, sn fine. aut noceni petit nocentem, vt mulier quae prius erat fornicata virum qui post diuortium est fornicatus, & in illo casu est duplex opinio.
Vna fratris Ro. in summa sua, qui dicit se credere quod ecclesis ex officio suo debet cogere virum ad vxorem suam redire, argumentum sumens ex eo quod habetur extra de diuoruis, ea, ex literis. Gaufridus tamen tenet contrarium in summa sua triplici ratione. Prima est, quia sententia bene lata non debet retractari, vt 6. quaest. 4. quod semel bene definitum est. sed sententia diuortij supponitur inter tales rite lata; ergo non debet retractari. Secunda ratio est, quia seruitus amissa non renascitur, secundum iura ciuilia. ff. de solutioni. I. qui res. §. aream, sed vxor fornicans per sententiam diuortij amisit seruitutem quam habebat in corpore viri, ergo illa non renascitur ex crimine viri sequente. Tertia ratio est, quia licet exceptio criminis per replicationem criminis tollatur, vt 32. q. 6. per totum, & extra de diuortiis, significasti. exceptio tamen rei iudicatae per sequens crimen non tollitur, sed vir habet contra vxorem exceptionem rei iudicatae, ergo haec exceptio non tollitur per fornicationem viri. Et respondet Gaufridus ad illam decretalem, ex literis quod ibi non fuit facta separatio per sententiam, sed per prouidentiam episcopi, vt interim inuestigaretur an ex colludio mulier confiteretur adulterium, vnde postea detecto colludio reuocata est separatio.
Puto quod media via potest teneri, haec scilicet quod secundum iudicium forense vir post diuortium fornicans non debet cogi ad vxorem redire, sed secundum iudicium conscientiae tenetur redire ad eam correctam, nisi velit ad sacros ordines promoueri: quia tunc praeiudicaret sibi cognoscendo vxorem prius fornicatam. Et huius ratio est, quia in hoc casu cessat tota causa diuortij, quia non cedit in fauorem viri, nec ad correctionem mulieris quae iam secuta est, sed potius ex ponitur periculo incontinentiae.
AD PRIMVM arg respondetur communiter quod per diuortium soluitur obligatio quo ad thorum & cohabitationem, sed non soluiturquo ad vinculum matrimonij. Sed conTra hoc est, quia vinculum matrimonij non est aliud quam obligitio ad praedicta. Ideo potest dici quod obligatio non tollitur, sed redditur inefficax ad agendum, quia si vxor fornicams petat restitutionem quo ad thorum & cohabitationem, repellitur per exceptionem rei fudicarae.
Ad secundum similiter consueuit dici quod illa exceptio dni Mat. 19. refertur ad partem dicti, scilicet ad dimissionem vxoris, & non ad totum, sed istud non est bene clarum, quia exclusa altera parte exceptio non habet locum: vt si dicatur, quieumque dimiserit vxorem excepta causa fornicationis moechat, falsum est, quia ex sola dimissione illius non est moechus, vnde textus beati Mat. 5. & 19. c. facit difficultatem in hac materia, quia a reprobatione repudij excipit causam fornicationis. Ec sic videtur secundum illum textum, quod Christus non reprobauerit repudium vxoris, quod fiebat in veteri testam eto ex causa fornicationis sed solum quando fiebat ex aliis causis. Cum ergo in veteri lege vxore repudiata propter fornicationem liceret viro aliam ducere in vxorem, videretur secundum praedictos textus, quod adhuc idem liceat: rextus tamen beati Marci, & beati Lucae sonant express. quod repudiata vxore non licet aliam ducere sine quacunque exceptione. Dicitur enim sic Marci 10. c. Quicunque dimiserit vxorem suam, & aliam duxerit, adulterium committit super eam; & si vxor dimiserit virum & alii nupserit, moechatur. Ecce quod Marcus qui fuit abbreuiator Matthaei dimittit caulam fornicationis, quam tamen Matthaeus exprimit. Item Lucae 16. dicitur sic: Omnis qui dimittit vxorem suam, & duxerit aliam moechatur, & qui dimissam a viro duxerit moechatur, hic etiam dimittitur caus. fornscationis (id est, non ex primitur). Beatus etiam Paulus, qui dicit se euangelium suum non accepisse ab hominibus, sed per reuelationem lesu Christi, praeter id quod dicit i. Cor. 7. & allegatum est in arguendo, videlicet quod praeceptum domini est vxore a viro non discedere, & fi discesserit manere innupiam, vel viro suo reconciliari. Et idem est de viro respectu vxoris. O cit etiam Rom. 7. quod mulier alligita est legi viri quandiu viuit vir eius: & sic vinculum matrimonij non dissoluitur nisi per mortem alterius coniugum ex quacunque causa fiat diuortium.
Quid ergo dicetur ad textum beati Matthaei qui causam fonicationis excipim Potest dici, & omnino dicendum est, quod illud veritatem habet in calu in quo Christus loquitur referendo exceptionem ad totum dictum quia in repudio propter fornicationem secundum veterem legem adultera lapidabatur, & si ser uaretur in noua lege, sicut alicubi seruatur, tunc liceret virovxore repudlata propter fornicationem aliam dutere, nec tamem haberet plures vxores, quia prima repudiata lapidaretus & sic propter mortem eius solutum esset vinculum matrimoni cum ipsa, sed quia dominus non approbauit quod adultera lapidaretur, vt dicitur Io. 8. ideo forte Marcus & Lucas in dictis suis de libello repudij non exceperunt causam fornicationis quia si vxor repudiata ex causa fornicationis non lapidatur, aut aliter moritur, non licet viro aliam ducere ea viuente, &c.
On this page