Praeambulum
Praeambulum
NVnc de conditione videamus. Superius determinauit magister de impedimentis antecedentibus matrimonium contrahendum, & etiam superuenientibus post contractum: hic vero determinat de incipientibus in ipso contractu, sicut est error conditionis. Et diuiditur in tres. Primo determinat de impedimento seruilis conditionis. Secundo de impedi mento ex defectu aetatis, quia talis non differta seruo quandiu est sub custodibus. Tertio recapitulat continuans se ad prae cedentia. Secunda ibi, Hoc etiam sciendum quod pueri. Tertia ibi, Illa duo executi sumus. Prima in tres, Prin o determinat de seruitute matrimonium praecedente, quae est ex altera parte contrahentium matrimonium. Secundo de illa quae est ex parte vtraque contrahentium. Tertio de seruitute quae matrimonio superinducitur. Secunda ibi, Quaeritur etiam si seruus Tertia ibi, Illud etiam notandum est.
IN SPECIALI sic procedit. Et primo quaerit vtrum seruitus coniugium dirimere possit. Et respondet quod liber potest accipere seruam mulierem, & libera mulier seruum virum, & est verum matrimonium, si liber cognoscat conditionem serui: si autem ignoret eam detecta seruitute potest (si vult) manere cum seruo vel serua. Sed si non vult, dirimendum est matrimonium, quod auctoritatibus probat. Postea quaerit si ambo (scilicet vir & mulier) fuerint seruilis conditionis, vtrum possit inter eos fieri coniugium. Et respondet ex auctoritate cuiusdam concilij qud sic, dummodo fiat coniunctio ex voluntate dominorum: quamuls dicant alij quod dominis ignorantibus potest inter eos fieri coniugium. Postea dicit quod si mulier accepit virum liberum, & ille postmodum fecerit se seruum alicuius occasione diuortij, vir ille non potest vxoram dimittere, nec illa obvinculum matrimonij potest in seruitutem redigi quum ille non ex consensu coniugis seruum se fecerit, quod auctoritate cuiusdam concilij probat. Postea dicit quod secundum legem pueri ante 14. annos, & puellae ante 12. non possunt matrimonium iure contrahere, quod si fecerint ante praedicta tempora, separari poterunt: qui autem in pueritia copulantur, & post annos pubertatis volunt se dimittere, possunt, sed si in coniunctione permanere volunt, ex hoc efficiunt coniuges, & deinceps nequeunt separari. Addit autem quod sponsalia ante septem annos contrahi non possunt, oportet enim qued ab vtraque parte intelligatur quod inter eos agitur. Vitimo dicit esse determinatum de duobus impedimentis quibus solui potest matrimonium, sed non necesse est solui quibusdam aliis additis. Restat autem de illis impedimentis quae faciunt personas penitus illegitimas vlterius exequi, & primo de ordine.
On this page