Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum seruitus impediat matrimonium

QVAESTIO PRIMA. Vtrum seruitus impediat matrimonium.

CIrca distinctionem istam primo quaeritur vtrum seruitus impediat matrimonium. Videtur, quod non, quia grauior conditio est in consuge lepra quam seruitus, sed lepra non impedit matrimonium, ergo nec seruitus

Item ius positiuum non potest praeiudicare iuri naturali sed matrimonium est de iure naturali, seruitus de iure positiuo, ergo seruitus non potest praeiudicare matrimonio.

IN contrarium est quod dicitur extua de coniugio seruorum, quod error conditionis impedit matrimonium contrahendum, & dirimit iam contractum.

RESPONSIO. Seruitus autem potest superuenire matrimonio iam contracto, aut ipsum praecedere: superuenire quidem potest ex parte viri ignorante & contradicente vxoresed non ex parte vxoris ignorante vel contradicente viro. Cuius ratio est, quia vir obligatur vxori de pari solum in his quae pertinent ad redditionem debiti, in aliis autem est sui iuris idcirco saluo iure vxoris potest in caeteris se dare alteri in seruum, vxor autem obligatur viro ad redditionem debiti, & subditur ei in caeteris quae pertinent ad regimen domus & familiae: vir enim est caput mulieris, & ideo mulier non potest alteri se in seruitutem concedere sine consensu viri, seruitus autem ic superueniens matrimonium non dirimit, nec quo ad vinculum, nec quo ad thorum: non quo ad vinculum, quia illud posteqeam est rite contractum est indissolubile nisi per mortem spiritualem vel carnalem. Nec quo ad thorum, quia seruitus aequisita est saluo iure vxoris, vnde & dno aliquid petente a seruo & vxore debitum exigente, tenetur vir magis obedire vxori quam domino. de hoc habetur 29. q. 2. prolatum est.

De seruitute autem quae antecessit matrimonium dicendum est quod de se non impedit matrimonium, sed bene ignorantis eius respectu personae conditionis melloris. Quod non impediat de se paret, quia illud quod impedit de se impedit matrimonium aequaliter siue sciatur siue ignoretur, vt patet de consanguinitate, sed seruitus cognitavnius ab altero non impedit matrimonium, vt habetur 29. 9. 2. in pluribus cap. & extra de coniugio seruorum, cap. 2. & vlt. ergo seruitus de se non impedit matrimonium. Item nec ignorantia in persona paris conditionis impedit ipsum, quia nullus potest petere maiorem obligationem quam ipse possit facere, sed seruus non potest maiorem obligationem facere quam ancilla nec econuerso, ergo si seruus contrahit cum ancilla quam credit liberam, vel ancilla cum seruo quem credit liberum non propter hoc est matrimonium dirimendum. Ignorantia autem seruitutis respectu liberae conditionis impedit matrimonium rationabiliter: quia alter sine culpa sua laeditur non qualicunque laesione, sed graui. Et in prole quae efficitur deterioris conditionis, nec est in plena potestate parentis ad religiose educandum, & in bono fidei, quia seruus vel ancilla non possunt libere reddere debitum domino petente seruitium, & in bono sacramenti hoc est in inseparabilitate cohabitationis: quia dominus potest seruum ad longinquas partes mittere vel alteri vendere: & ideo ex naturali aequitate prouisum est, vt error deterioris conditionis impediat matrimonsum contrahendum & dirimat contractum, nisi ratificetur per sequentem consensum tacitum vel expressum, sicut habetur expresse 29. q. 2. si quis ingenuus.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod lepra non impedit matrimonium quantum ad primum actum suum, quin leprosi possint sibi inuicem reddere debitum & libere, quamuis aliqua grauamina inferat matrimonium quantum ad secundos effectus: non sic autem est de seruitute, vt dictum est, & ideo minus impedit lepra quam seruitus.

Ad secundum dicendum quod in hoc ius positiuum non contrariatur iuri naturali, sed determinat ipsum: quia de iure naturali solum est quod quodlibet contrahere possit non habens naturale impedimentum, sed quis cum qua debeat contraheIre determinaturi per ius positiuum, per quod rationabiliter determinatur vt non teneat contractus liberi cum ancilla, quando ignoratur conditio seruitutis propter causas dictas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1