Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum seruus possit contrahere matrimonium sine consensu domini sui

QVAESTIO SECYNDA. Vtrum seruus possit contrahere matrimonium sine consensu domini sui.

SEcundo quaeritur vtrum seruus possit contrahere marrimonium sine consensu domini sui. Et arguitur quod non fauorabilior est obligatio qua homo obligat se Deo quam illa qua vir obligat se vxori, sed seruus sine licentia domini sui non potest se obligare Deo per votum religionis vel susceptionem ordinis; ergo multo minus sine eius consensu potest se obligare per matrimonium.

Item nullus potest alteri dare quod est alterius fine consensu eius, sed seruus est res dhi, ergo non potest contrahere matrimonium & dare potestatem corporis sul vxori sine consensu dhi¬

IN CONTRARIVM est quod dicitur Galat. 3. quod in Christo Iesu non est seruus neque liber, & ideo a susceptione ma trimonij quod est sacramentum Christi non debet prohiberi neque seruus neque liber, vt allegatur extra de coniugio seruorum, ca. 1.

RESPONSIO. Dicendum est simpliciter quod seruus potest contrahere imatrimonsum ignorante vel contradicente domino. Cuius ratio est, quia sicut dictum est in praecedenti quaestione, ius positiuum determinat ius naturale & ei non praeiudicat, matrimonium autem est de iure naturali; seruitus autem de iure positiuo, ergo per seruiturem nullus potest impediri totali ter a matrimonio. Minor patet, quia sicut appetitus naturalis est ad conseruationem indiuidui per comestionem, ita ad conseruationem speciei per generationem: & ideo sicut seruus non subditur duno quin possit comedere & bibere, & ea quae sunt necessaria corpori facere sine quibus natura conseruari non potest, ita non subditur ei quin possit matrimonium contrahere dno ignorante & contradicente. Hoc autem interest, quia si seruus cotraxisset domino sciente & permittente, seruus magis teneretur reddere debitum vxori, quam seruitium domino, quando vtrunque non posset fieri, quia dominus qui scienter concessit principale, videtur concessisse & accessorium. Si autem domino ignorante, aut contradicente, tunc magis tenetur impendere seruitium domino quam reddere debitum vxori, nisi notabile periculum immines et de incontinentia vxoris, & modicum damnum dno, de subtractione seruitij pro tempore illo: haec enim & similia considerari debentia actibus humani, qui multum variantur circunstantiis particularibus varlatis.

S AD PRIMVM argumentum dicendum quod per religionem & ordidis susceptionem obligatur aliquis diui¬ nis obsequiis quantum ad totum tempus, sed vir tenetur reddere debitum vxori non semper, sed congruis temporibus: & ideo plus impeditur seruitium dhi per ingressum religionis vel susceptionem ordinis quam per matrimonium, propter quod non est simile hinc & inde. Vel melius, quia preligionem & ordinis susceptionem subiicitur homo praelato quantum ad opera voluntaria naturalibus superaddita in quibus seruus obligatur dino suo, sed per matrimonium non obligatur vir vxori, nisi que ad opera naturalia in quibus est liber: & ideo majus praeiudicium fit dno si seruus sine consensu eius ordinem suscipiat vel ingrediatur religionem, quam si contrahat matrimonium.

Ad secundum dicendum quod seruus est res dni quantum ad ea quae naturalibus superadduntur, sed quantum ad actui naturales qui sunt necessarij vel ad conseruationem indiuidu vt comedere, vel quo ad conseruationem speciei, sicut contrahe. re matrimonium non est res eius, & ideo transferre potest in alterum sine eius consensu.

Argumentum in oppositum quamuis sit ad veram conclusionem, tamen parum valet: quia secundum sententiam Apostoli seruus & liber non differunt quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis, sed de susceptione sacramentorum non loquitur. Nam & seruus non debet ordinari siue licentia dni, cum tamen ordo sit verius sacramentum quam matrimonium, quam uis si ordinetur characterem recipiat, nos autem quaerimus vtrum liceat seruo inuito domino contrahere matrimonium, & non solum an contractum teneat, & dicimus quod potest & licet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2