Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xXxvij, in generali & speciali.

SVNT igitur quidam ordines. Superius determinauit magister de impedimentis matrimo nij quae faciunt personas medias inter personas legitimas & penitus illegitimas: hic vero de terminat de impedimentis quae faciunt penitur illegitimas ad contrahendum, & diuiditur in duas. Primo agis de impedimentis quae reddunt personas penitus illegitimas ad contrahendum cum quibuscunque, & secundo determina de impedimentis quae reddunt personas illegitimas ad contrahendum cum quibusdam, & non cum omnibus. Secunda 39 dist. ibi, Post haec de dispari cultu. Prima in duas. Primo determinat de impedimento ordinis. Secundo de impedimento voti 38. dist. ibi, Nunc de voto inspiciamus. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in duas. Primo ostendit quomodo matrimonium per ordinem impeditur. Secundo quomodo impeditur per vxoricidij crimen. Secunda incipit ibi, His adii ciendum est.

IN SPECIALI sic procedit, & primo proponit? quidam ordines sunt in quibus nullatenus potest contrahi coniugium, & si intercesserit copula fit diuortium, sicut sacerdotium, diaconatus, subdiaconatus: in aliis autem ordinibus permittitur fieri coningium, nisi vir religionis habitum sumpserit, vel votum continentiae fecerit, quod pluribus auctoritatibus confirmat. Vltimo dicit quod ocelsoribus suarum consugum denegandum est penitus coniugium: tales autem sic criminosos ecclesiastica disciplina, spirituali gladio, & non materiali gladio feriri iubet & puniri. Vnde tales debent publicam poenitentiam agere, & si contumaces fuerint excommunicentur quousque consentiant, quod auctoritatibus confirmatur, ergo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum