Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

vtrum sacer ordo impediat matrimonium

QVARSTIO 1. vtrum sacer ordo impediat matrimonium.

CIRCA distinctionem istam quaeritur, vtrum saceordo impediat matrimonium. Et videtur quod non quia aut hoc esset ratione ordinis, vel ratione voti et annexi, aut ratione statuti ecclesiastici: non ratio. ne ordinis, quia sic omnis ordo impediret, quod non est verum de minoribus ordinibus, vt habetur extra 27. dist. de his. nec ratione veti annexi, quia tunc ordo & votum non essent duo impedimenta matrimonij, sed vnum: nec ratione statuti, quia matrimonium contractum contra interdictum ecclesiae non dirimitur, & sic ordo sacer licet impediret matrimonium contrahendum saltem non dirimeret contractum.

Item nihil impedit matrimonium, nisi quod habet aliquam oppositionem ad ipsum, sed ordo sacer nullam habet oppositio nem ad matrimonium, ergo &c. Probatio minoris, quia sicui virtus non opponitur virtuti, ita nec sacramentum sacramento, vt videtur: verunque autem tam ordo quam matrimonium est sacramentum.

IN CONTRARIVM est quod dicitur in litera, 8 habetur 32. dist. cap. placuit episcopos, presbyteros, diaconos subdiaconos secundum instituta ab vzore abstinere, quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur officio: caeteros vero elericos ad hoc non cogi¬

RESPONSIO. Sicut dictum fuit supra dist. 24. ordinum quidam dicuntur sacri, quidam non sacri: sacri sunt quorum actus ordinantur ad sacrificium alteris in conficiendo ipsum, vel praeparando materiam, vt subdiaconus, vel offerendo eam sacerdoti vt diaconus, vel in consecrando ipsam, vt sacerdos: & dicuntur sacri, quia ordinati in eis habent sacra tangere. Non sacri sunt quorum actus ordinantur ad disponendum populum vel remouendum malum hominem, vt ostiarius, vel malum demonem, vz exoreista, vel in disponendo ad bonum siue se cundum intellectu, vt lector, siue secundum affectum, vt acolithi: & dicuntur non sacri quia pro moti in eis non habent tangere sacra. Hoc supposito dicendum est quod ordo sacer habet impedire matrimonium contrahendum, & dirimere contractum ex se quidem dispositiue, sed ex statuto ecele siae completiue. Quod patet fic: minister debet congruere ministerio ad quod ordinatur, sed constituti in sacris non congrueren ministerio ad quod ordinantur si contraherent, ergo constituti in sacris non debent contrahere. Minor declaratur, quia clericis in sacris sunt ministri Dei quo ad confectionem & dispensationem ministeriorum diuinorum, sunt etiam ministri ecclesiae quo ad dispensacionem rerum ecelesiasticarum: ad ministerium vero diuinum digne exequendum sunt duo necessaria, vnum a parte corporis. s. puritas actionis, vt possint diuina munde tractare, & libertas contemplationis, vt possint libere spiritualibus intendere, vtrumque autem horum impedit matrimonium, quia tollit puritatem & macula corpus, & contemplationem, quia occupat circa negocia seculi, propter quod tollit idoneitatem ad diuinum ministerium. Similiter ad ministerium ecelesiasticum duo sunt necessaria scilicet diligentia in administrando, & cautela in conseruando: matrimonium autem impedit diligentiam, quia occupatus circa propria minus curat de communionibus: impedit etiam cautelam, quia in priuatos vsus vxoris & filiorum faceret expendi bona pauperum, & ideo non congruit quod promoti in sacris possini matrimonium contrahere. Huic autem congruentiae superueniens statutum ecelesiae fecit clericos in sacris constitutos personas simpliciter illegitimas ad matrimonia contrahenda, ita vt si de facto contrahantur dirimi debeant tanquam nulla, vt habetur expresse extra qui clerici, vel vouentes contrahere non possunt, ex literarum. Et eadem ratione debet eis indici continentia quando ordinantur inquam sine consentiant, sine non, 8 dum ordinem sacrum suscipiunt ex tunc sunt inepti & illegi timi simpliciter ad contrahendum ex statuto ecelesiae.

Ad primum argumentum dicendum, quod ordo sacer impedit matrimonium contrahendum & dirimit contractum non ratione ordinis absolute, sed ratione qua sacer ordo, & hoc dispositiue, nec ratione voti adiuncti, quia ex nullo statuto votum potest adiungi alicui facto, nisi vouens voluntarie consentiat etiam si verbo diceret & mente non consentiret: quia votum est mere voluntatis, sed impedit completiue ex statuto ecelesiae facientis personas illegitimas ad contrahendum postquam sacrum ordinem receperunt. Et quod dicitur quod matrimonium contractum contra interdictum ecclesiae non dirimitur, dicendum est quod ecelesis aliqua interdicit simplici prohibitione ne fiant, sed si facta fuerint non irritat: alia vero interdicit nos solum prohibendo ne fiant, sed statuendo vt irritum fit & inane si contra statutum fiat, & tunc non solum prohibetur faciendum, sed irritatur factum. Primo modo interdicitur matrimonium contrahi tempore feriato & in pluribus casibus. Sed secundo modo prohibetur in susceptione ordinis.

Ad secundum dicendum quod matrimonsum est sacramentum ecclesiae ratione significationis, & quo ad hoc non opponitur ordini, & est in officium naturae ratione carnalis gene rationis: & quo ad hoc opponitur & disconuenit ordini sacro propter causas prius dictas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1