Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum occisio vxoris impediat matrimonium
SECVNDO quaeritur vtrum occisio vxoris impediat matrimonium. Et videtur quod non: quia magis peccat qui occidit matrem quam qui occidit vxorem, sed primus non impeditur a matrimonio, ergo nec secundus.
Item occisio vxoris non impedit matrimonium, nisi ratione criminis, sed occidere vxorem in adulterio deprehensam non est erimen, vt probabitur, ergo tale vxoricidium non debet impedire matrimonium. Probatio minoris quia qui occidit vxorem actu in adulterio deprehensam nihil insustum facit, nec contra personam quae mortem meruit, nec contra iustitiam publicam, quia lex ciuilis hoc permittit, ergo &c.
IN CONTRARIVM est qud dicitur 33 quaest. . ci Interfectores suarum chiugum. vbi dicitur, quod tales habendi sunt tanquam homicidae, ac per hoc ad poenitentiam redigendi quibus conjugium tetaliter denegatur.
Responsio. Dicenda sunt duo. Primum est an liceat viro vxorem deprehensam in adulterio occidere. Secundum est v. trum talis occisio impediat eum a matrimonio contrahendo
Quantum ad primum sciendum est quod virum interfice re vxotem contingit dupliciter. Vno modo per iudicium eiu le, accusando eam criminaliter de adulterio, & per tesses legi timos congincendo, & petendo poenam mortis a lege vel consuetudine statutam, & hoc licitum est si fiat zelo iustitiae, non vio dictae, sicut licitum est aliquem de furto vel homicidio crimina liter accu sare, sed talis accusatio non pos fieri in iudicioecele fiastico, quia ecclesia non habet gladium materialem, vt infra di citur, & in prae allegato cap. Alio modo concingit occidere pe seipsum, non in iudicio, conuinctam, & sic eam accidere extra actum adulterij quantumcunque sciat eam adulteram non licei neque secundum leges ciulles, neque secundum legem conscientiae: sed quando actu deprehenditur in adulterio, permittit ler ciuilis viro eam interficere, non tanquam aliquid licitum, sed quia non infligit poenam quae homicidis debetur, propter maximum incitamentum quod habet vir in tali facto ad occisionem vxoris Sed secundum iudicium ecclesiae & conscientiae non est immunis a reatu poenae aeternae. Cuius ratio est: quia nulli licet quer quam interficere, nisi ei qui fungitur auctoritate publica, sed vir respectuvxoris non fungitur auctoritate publica, ergo vire non licet vxorem interficere. Maior patet: quia cum quaeliber persona singularis sit pars communitatis, sicut membrum est pari corporis, quemadmodum incumbit praescindere membrum qud est putridum & infectiuum corporis soli illi cui commissa est cura corporis. (s. medico) sic occidere personam quantuncunque singularem quae est membrum communitatis quantuncunque sit nocua communitati, non licet nisi illi cui commissa est cura communitatis, hic autem est princeps vel ille qui fungitur auctoritate publica, quare &c. Minor similiter declaratur, quia cum sit duplex congregatio: quaedam oeconomica sicut in familia, & quaedam politica sicut in eiuitate vel regno, ille qui praeest primae congregationi non dicitur praeesse communitati, nec fungi auctoritate publica, & ideo ad eum non pertinet infligere poenam exterminantem sed solum poenam corrigenmem. & sic se habet vir in domo respectu vxoris & familiae. Ilie autem qui praeest secundae congregationi potest infligere poenam exterminantem. & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum sciendum est quod vir potest occidere vxorem triplici de causa. Vno modo persequendo culpam propter adulterium. Secundo modo persequendo naturam. s. propter odium. Tertio modo persequendo matrimonium. s. quam do vir interficit vxorem vt contrahat cum aduliera cum qua commisit adulterium. Iu primis duobus casibus vxoricidium impedimatrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum, simili ter in tertio casu respectu aliarum personarum ab adultera, & fi timetur probabiliter de incontinentia, potest dispensari vt concrahat. respectu vero adulterae impedit & dirimit: sunt & aliqua crimina quae impediunt matrimonium contrahendum sed non dirimuni contractum, sicut incestus, vt 32. q. 7. si quis viduam., si quis cum nouei ca. & raptus sponsae alienae, vt 27. q. 2. c. raptor. & ca statutum. Iti susceptio proprij filij de sacro fonte ad insidiandum matrimonio vt 30. q. 1. Deo. Item qui preabyterum occidit: vt extra de poe & remis. qui presbyterum. Item solennis poenitentia: vt 33. q. 2. de his & ca. antiqui. quod est intelligendum quandiu solennis poenitentia durat
AD PRIMVM argumentum dicendum quod vxoricidium non impedit matrimonium solum ratione criminis, sed quiest contra foedus matrimonij & quamuis occidere matrem si grauius peccatum quan occidere vxorem, tamen occisio vxoris est magis contra foedus matrimonij quam occisio matris &ndeo magis impedit matrimonium.
Ad secundum dicendum que occisio vxoris actu deprehensa in adulterio si fiat extra iudiciu semper est peccatum, & iniustum quia praeiudicat personae & reipublicae: personae quae non debet mori nisi confessa & conuicta in loco iudicij, praeiudicat etiam publicae iustitiae, quia non per publicum iudicium occiditur, & quam uis lex ciuilis hoc permittat, non tamen vt licitum, sed non infligi poenam propter maximum incitamentum quod habet in tali opere.
On this page