Praeambulum
Praeambulum
Vne de voto inspiciamus. Superius determinauit magistet de impedimento ordinis: hic vero determinat de impedimento voti. Et diuiditur in duas. Primo ostendit quo modo homo impditur a matrimonio per votum quo se Deo oblgat. Secundo quomodo impeditur a matrimonio per aliud matrimonium iam contractum quo se alteri obligauit. Secunda ibi cum vir & mulier legitime. Prima diuiditur in tres. Primo ostendit qud sit votum. Secundo quale votum impedit matrimonium. Tertio agit de poenitentia contrahentium post votum. Secunda ibi, sciendum vero est quod votorum. Tertia ibi, de virginibus autem non velatis. Secunda pars principalis in qua determinatde impedimentis alterius coniugij diuiditur in tres. Primo ostendit quod praecedens matrimonium dum stat impedit matrimonium sequens. Secundo ostendit si per ignorantiam vtriusque contrahitur, quid sit faciendum. Tertio ostendit quod si per fraudem alterius contrahitur, quid sit faciendum. Secunda ibi, hic quaeritur de illis foeminis. Tertia ibi, sed si quis relicta in patria,
In speciali sic procedit, & proponit primo quid est votum dicens, votum est restificatio quaedam promissionis spontaneae quae Deo fit: vnde de his quae Dei sunt proprie fieri debet, sunt enim aliqua vota stultorum quae frangenda sunt. Postea distinguit de voto, & ostendit quod votum matrimonium impedit, & dicit quod votorum aliud est commune, vt illud quo in baptismo fit, omnes enim spondent se redunciare diabolo & pompis eius: aliud singula re, vt cum quis promittit sponte seruare virginitatem, vel continentiam, vel aliquid huiusmodi. Item votorum singularium aliud est priuatum, vt illud quod est factum in abscondito: aliud est solemne quod est factum in conspectu ecelesiae. Priuatum autem votum si vio letur peccatum mortale est. Si autem solenne violetur peccatum mortale est & scandalum. Post hoc dicit quod qui priuatum voti continentiae faciunt, matrimonium contrahere non debent, quia contrahendo mortaliter peccant. Si tamen contrahunt non separantur, quia probari non potest quod occulte actum est, qu autem solenniter vouent, nullatenus in coniugio manere queunt continentiam ergo vouentes, siue sint virgines, siue sint viduae, si ne velatae, sine non conjugium nullatenus sortiri possunt, quiquod erat ante licitum post volum fit illicitum, quod auctoritatibus pluribus probat. Postea dicit quod illae quae continentiam solenniter vouerunt, & non implent, aliquo tempore liminibus ecclesiae debent arceri, & a coetu fidelium donec humiliter satisfaciant, & ad bonum quod inceperant siue inuitae siue voluntariae redeant, quod pluribus auctoritatibus probat: objicit tamen per auctoritatem Innocentij qui dici: illas quae Christo spiritualiter nubunt, si postea cum homine publice nupserint non solum ad coniugum, sed nec ad poenitentiam recipiem das esse, donec illi quibus se coniunxerint de mundo recedam Et respondet magister quod intelligenda est auctoritas Inno centij de illis quae ab incestus copula discedere nolunt, quae no sunt ad poenitentiam admittendae: tamen quae digne poenitentiam agere volunt a poenitentia non excluduntur, & illae sunti a talibus illicitis amplexibus separant se quibus illi quibusiunxerant se defuncti sunt. Postea dicit quod vir & mulier quam legitime sunt coniuncti non potest alter altero viuente ad aliam copulam transire: ideoque adulterium committit quod est grauissimum pecca tum cum graui? sit incestus, & adhuc amplius contra naturam, quod auctoritatibus probat. Postea quaerit de illis foeminis quae puti tes viros suos inter fectos, vel captos, vel nunquam liberandos, ad aliorum coniugla transierunt: si illi qui putantur periisse remeaveri vtrum eis reddi debeant, & an ipsae sint reae adulterij. Et respondei quod cum prima copula esset legitima, qui sic coniunguntur propte ignorantiam habent aliquam excusationem, si tamen caruerint o probrio malae voluntatis: exigit ergo iustitia vt viris reuersis vx res coniungantur & reformentur, & si sic voluerint, laudandae sunt si autem ad legitimum consortium redire noluer int, sed cum posteris viris remanere, merito excommunicandae sunt, & ecclesiastica communione priuandae, quia de re execrabili contaminationem criminis eligunt, & hoc auctoritate confirmat. Vitimo quaeris de illo qui vxore relicta in patria sua abit in longinquam regionem, S aliam ducit, postea conscientia duct vult eam dimittere afferens se aliam habuisse quae viuit: ecclesia tamen (quia ignorat illud ipse dicit) non permittit, quaerit vtrum in hac copula sit coniugium est respondet quod uoramen propter ignorantiam muliet de crimine ex cusatur, vir autem commifit adulterium: ex quo tamen vult ad prim redire: & non potest, sed cogitur iudicio ecclesiae hac tenere obedientiam excusatur, vnde debet ei reddere debitum, sed nun ab ea petere quod est falsum, quia ex quo non est vxor e legit ma, nullo modo licet ei debitum reddere, & multo mins petere.
On this page