Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum votum solemne impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum
CIrca distinctionem istam primo quaeritur, vtrum votum solenne impediat matrimonium contrahendum, & dirimat contractum. Et videtur quonon, quia non maiorem obligationem affert vo l to solennitas, quam iuramentum, sed iuramen tam additum voto simplici, licet impediat marimonium contrahendum, non tamen dirimit contractum, ergo nec solennitas.
Iaem sicut dicit Caelestinus in decretalib. extra, quod clerici vo uentes matrimonium contrahere non possunt, capitulo rursus apud Deum non minus obligat votu simplex quam votum solenne, sed marrimonium per votum simplex impeditur, non tamen dirimitur, ergo fimiliter est de voto solenni.
IN CONTRARIVM est, quia matrimonium spiri. tuale melius est quam carnale, sed carnale matrimonsum contractum impedit contrahendum, & dirimit contractum, ergo simi liter matrimonium spirituale: sed illud contrahitur in solenn voto continentiae secundum illud quod dicitur 1. Corin. 11. de spondi enim vos vni viro virginem castam exhibere Christo ergo solenne votum continentiae impedit matrimonium contrahendum & dirimit iam contractum.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt tria viden da. Primum est quid fit votum, & de quo sit, & quorum sit vouere. Secundum est quot modis dicitur. Tertium est quale votum impediat matrimonium.
Quantum ad primum sciendum est quod obligationum sunt duo genera: quaedam enim fit alterius auctoritate, & haeest obligatio praecepti, alia vero fit ex libera voluntate, & haepotest fieri Deo vel homini, si homini vocatur communi nomine promissio vel pactum, si Deo vocatur votum. Et adhuc talis promissio potest fieri dupliciter, vno modo, vt apud Deum solum obliget, & haec fit per solum actum interiorem, & vocatur votum tacitum. Alio modo, vt ecclesia de eo iudicet, & tale votum opo tet esse expressum verbis, vel aliquibus vicem verborum te nentibus. Et secundum hoc datur doplex diffinitio voti. Vna qui votum est conceptio melioris propositi animi deliberatione firmata, & haec competit voto tacito. Alia est quam magister ponit in litera, quod votum est testificatio promissionis spontaneae quae Deo, e de his quae Dei sunt, proprie fieri debet, quae conuenit voto expresso. In qua diffinitione ponitur genus voti . s. promissio, & differentia qua differt votum a praecepto, cum dicitur spontaneae & illa quae differt votum ex pressum a tacito eum dicitur testificatio tangitur etiam persona cui fit votum, quia fit Deo tantum, vel sancti put referuntur in Deum, id est, de his quae ad Deum nos ordinant
Ex quo patet statim quod votum proprie sumptum nos potest esse de malo, nec de indifferenti, nec de minori bono nec de bono necessario. Quod enim est malum non ordinat no ad Deum. sed potius deordinat nos ab eo: indifferens vero sic manens non ordinat nos ad Deum, minus vero bonum respectu maioris boni habet rationem mali, & ideo non potest cadere sub vote inquantum est impedimentum maioris boni: bonum etiam necessarium ad quod obligamur ex alterius auctoritate non pertinet proprie ad votum, cuius obligatio est ex mera voluntate. Veruntan.? quia ad idem potest quis obligari pluribus obligitionibus, ideo nihil prohibet quiu ad illud ad quod obligimur per praeceptum ealterius auctoritate, obligemur etiam per votum ex propria volum tate: vnde firmiter tenendum est, quod vouens continentiam & com mittens adulterium vel simplicem fornicationem peccat dupliciter, videlicet peccato adulterij, vel fornicationis, & nihilomi fractione voti quamuis illud fit votum large & improprie dictum quia votum proprie dictum est de his quae sunt in hominis libertate
Ex quo similiter patet qui possunt vouere, quia quilibet potest vouere ea quae sunt in sua libertate, & ea in quibus est sui iuris. Et quia libertas voluntatis supponit actum rationis, ideo pueri ante annos discretionis & furiosi nihil vouere possunt. Vir etiam & mulier cum neuter sit sui iuris in redditione debiti neuter pot sine consensu alterius concinentiam vouere: quia tamen vir in caeteris est caput mulieris, & ideo sui iuris, mulier autem sub potestate viri, ideo licet viro sine consensu mulieris emitte re votum de caeteris, puta de ieiunio, peregrinatione vel similibus, sed mulieri non licet sine consensu viri. Filius auiem familia subest potestati patris in tegimine domus vel familiae, non auie in actibus pertinentibus ad dispositionem suae personae: & ideo post annos pubertatis poses sine consensu patris emittere votum de ingressu religionis, sicut & contrahere matrimonium. Seruus autem cum sit dino suo subditus in omnibus operibus personalibus & relibus, nullum votum potest emittere per quod perdat dius opera eius, vel potestatem in ipsum, sed alia vota licet ei facere, vt votum dicendi orationes aliquas, & maxime votum conditionatum vt si vacauerit ei dicet hoc vel illud. Et idem dicendum est de gel gioso: quia quamuis religiosus non teneatur obedire praelato suo in omnibus, tamen tenel ei obedire in his quae ad religionem pertinent quo ad oinne tempus: & sic non potest aliquod votum emit tere nisi conditionatum, scilicet quando ei vacauerit, nec erit occupatus ex mandato superioris, & sic patet primum.
Quantum ad secundum sciendum est quod votum distinguitur a magistro in litera. Primo in commune & singulare Singulare vero subdistinguitur in simplex, vel prinatum, & solenne. Prima distinctio voti est in ea quorum veum proprie participat rationem voti, aliud vero large & improprie: nam votum com mune dicitur illud ad quod omnes obligatur de ne cessitare salutis, quod magis habet rationem praecepti quam voll proprie dicti, sicut ab renunciare diabulo & popis eius, quod dicitur votum emissum in bapusmo. Singulare est ad qud quis se oblgat ex propria voluntate solum, & istud est votum proprie dictum, quod subdistinguitur in priuatum & solenne, quod magister exponit dicens, quod votum priuatum est quod fit in occulto, solemue vero quod fit in conspectu ecclesiae. Sed haec est differentia accidentalis quae parum facit ad distinctionem voti. Et irerum votum solenne potest fieri corĂ¢ vno tantum, votum autem simplex coram multis, & ideo dicendum est aliter quod votum simplex differt in duobus a voto solenni. Primo quantum ad materiam, quia votum simplex potest fieri in quacunque materia consilij, siue supererogationit: votum autem solenne fit ita materia perfectissima continentiae, obedientiae, & paupertatis. Secundo quo ad formam, quia in voto simplici fit solum promissio & non traditio seu translatio dominij, in voto autem solenni fit traditio sui in seruitium Dei: vnde & profitentes actualiter ponunt se in manu prae lati v, Dei.
Ex hoc apparet tertium, scilicet quod votum simplex impedimatrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum votum vero solenne impedit & dirimit. Cuius ratio est, quires alicui promissa, sed nondum tradita potest in alterum transferri, licet tranferens peccet, contra promissum faciens. Res vero in aliquem translata amplius alteri dari non potest. Cum ergo in voto simplici fit solum promissio eon: inendi, in voto vero solenni um traditio corporis sui, in manu alterius vice Dei, patet quod post votum simplex potest quis dare potestatem corporis sui coniug per matrimonium, licet peccet contra promissum faciens, propie quod votum simplex dicitur impedire matrimonij contrahendum quia illicite contrahitur, sed rod rimit contractum, quia donum stat: post votu vero solenne nullus potest potestatem sui corporis alteritradere, cum iam in alterum transtulerit vice Del, & ideo solenne votum continue impedit matrimonium contrahendum, 8 dirimit contractum. Et istud habetur expresse extra quod eleriel vouentes matrimonium contrahere non possunt, quasi per totum
Quidam autem dicit scandalum pro causa, quia transgres siovoti solennis est peccatum & scandalum, transgressio vero voti simplicis est solum peccatum. Sed istud non valet, quia transgressio voti simplicis potest esse cum scandalo, vt pote quando venit ad notitiam multorum & transgressio voti solennis sine scandalo, vt pote si sit aliquis qui vouit in regione longioqua vbi eius conditio ignoratur. Alij dicuntqud illud est propter statutum ecclesiae, sed illud minus valet, quia assignanda esse aliqua ratio statuti: & iterum sim hoc esset propter solum statutum ecclesia posset statuere contrarium, quod non est verum, melius est ergo quod dicatur primo modo, quia illa est vera ratio.
Ad primum argumentum dicendum quod solenpitas pluaddit ad votum simplex vel additum supponit quam iuramentum. Iuramentum enim non addit, nisi confirmationem promissionis quae est in voro simplici, solennitas vero addit, vel supponit vltra votum simplex traditionem rei promissae ratione cuius habet impedire & dirimere matrimonium contractum, non autem iuramentum.
On this page