Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in solemni voro continentiae possit Papa dispensare

QVAESTIO II. Vtrum in solenni voro continentiae possit Papa dispensare. Tho. 2. 1. 9. 88. ar. 11.

SECVNDO quaeritur virum in solenni volo continentiae posa it Papa dispensare. Et videtur quonon, quia si posset, tunc ille cum quo dispensaret posset licite ad seculum reuerti & contrahere matrimonium: sed ponamos quod intrasset religionem post matrimonium initiatum & non consuinniatum, & eo professo vxor eius contraxisset cum altero, tune sequeretur quo? aliquis viuente legitima vxore posset cum alia contrahere, hoc autem non videtur, quare &c.

Item extra de statu monachorum, cum ad monasterium. dicitur, quod abrenupciatio proprietatis ita annera est regolae monachali, vt nec contra illam summus pontisex valeat dispensare, sed eodem modo annexa est regulae monachali custodia castitatis, ergo &c.

IN contrarium arguitus, quia, sicut vorum absinentiae pa¬ test vergere in periculum corporis, ita voium continenti ae, sed propter periculum corporis licitum est dispensare in voto abstinentiae, ergo, pro pter eandem causam licitum est dispensare in voto concinentiae

Item secundum Ber. quod pro charitate institutum est, contra charitatem militare non debet, sed si papa non posset disper sare in solenni voto continentiae, tunc aliquando militaret cor tra charitatem; sicut quando pro dispensatione pax vnius regni posset acquiri, ergo in tali casu licet dispensare.

RESPONSIO. Cum votum ex generali ratione voti ni sit indispansabile, alioquin in nullo voto dispensari posset: quod non est verum, si in solenni voto continentiae non posset dispensari, hoc erit vel de ratione materiae de qua est, vel de ratione silennitatis additae, & quantum ad vtrumque sunt opiniones. Quidam enim dicunt quod in voto continentiae non potest dispensari propter excellentiam materiae, quia omnis dispensatio in voto requ rit compensationem, sed continentia non potest per bonum alquod compensari, secundum illud quod habetur Eccle. 26. ni est digna ponderatio continentis animae. & quia per eam triumphahomo de domestico inimico, & perfecti conformatur Christo quantum ad purita:est mentis & corporis, ergo in voto continet tiae non potest dispensari prop: es defectum compensationis. Sed Istud non valet, quia sicut dictum fuit prius, virginitas vel continentia non est bonum aliquod secundum se, sed solum vt medicina (quatenus impedientia liberam contemplationem diuinorum remouet) ad hoc enim ordinatur, vt patet per Apostolum 1. Cor 7. Ex hoc sic arguitur: finis est melior his quae sunt ad finem, sec contemplatio diuinorum est finis virginitatis vel continentiae, ego est aliquid melius vtroque. Cum ergo possit dispensari in vote contemplationis vel orationis non obstante eius dignitate, fortiori ratione potest dispensari in voto continentiae. Nec obstat quodicitur, quod non est condigna, &c. quia hoc est verum de boni exterioribus vel corporalibus pertinentibus ad priuatam persnam, sed bonum spirituale vel bonum commune genti vel regne praeponderat bono continentiae, magis etiam conformamur Dec per bonum contemplationis (quod pertinet ad animam) quam per bonum continentiae quod pertinet ad corpus: patet ergog votum continentiae non est indispensabile ratione materiae

Si ergo sit indispensabile, hoc erit ratione solemnitatis, & hoquidam dicunt: quia sicut habetur Leuit. vltimo, quod semel sanctificatu est domino, non potest in alios vsus commutari, sed solenne votum continentiae saltem in religionis professione & sacri ordinis susceptione sanctificat quis domino, & semel sanctificat? semper manet sanctificatus, ergo non potest deputar ad alios vsus, & maxime contrarios, vt est vsus matrimonij. Maior patet ex auctoritate allegata: & minor declaratur quantum ad veranque partem eius quia solemnitas attribuitur vnicuique resecundum illius rei conditionem: ficut solennitas militiae consistit in apparatu equorum & armorum, & concursu militum, quia haec militdae congruunt, & solennitas nuptiarum consistit in ornatu sponsi & sponsae, & conuentu amicorum quae nuptiis congruunt, & similiter cum votum sit promissio Deo facta, solemnitas accipitur in illo voto secundum illud spirituale quod ad Deum pertinet scilicet secum dum aliquam spiritualem benedictionem vel consecrationem quorum vtrunque fit in professione certae regulae, & sacri ordinisusceptione. Sic autem consecratus nunquam consecrationem ami tit quandiu manet: quia in rebus inanimatis idem patet. Calix eni semel consecratus nunquam definit esse consecratus quandiu mahet integer, nec est in potestate praelati cuiuscunque quod seme consecratum definat esse consecratum, & sic patet minor: sequitur ergo conclusio scilicet quod consecratur domino per solenne votum, continentiae non potest per quemcunque praelatum ad vsus matrimonij deputari. Hoc tamen interest (vt isti dicunt) inter solemnizationem voti per susceptionem sacri ordinis, & per professionem religionis, quia solemnitati ordinis, non est annexum mtum continentiae essentialiter, sed solum ex statuto ecclesiae propter quod votum continentiae se habet ad eam accidentali ter, & econuerso: & ideo in tali voto potest dispensari per ecelsiam non obstante consecratione cui non coniungitur votum per se, sed votum continentiae essentiale est statui religionis per homo totaliter renuntiat seculo, & seruitio Dei mancipatur, quod non potest simul stare cum matrimonio in quo incumbit necessitas procurandae vxoris & prolis, & familiae, & rerum quae ad hoc requiruntur, & ideo consecratio quae fit in professione & religionis habet essentialiter annexum votum continentiae: propter quod sicut non potest fieri quod semel consecrat? Deo per professionem religionis non maneat consecrat, sic non potes fieri quod post votum continentiae tali benedictione consecratim professsis possit transferri ad contrarium actum matrimonij:

Quicquid de conclusione sit ratio tamen non cogit. Quod enim dicitur in maiori quod illud quod est semel consecratum domino non potest in alios vsus commutari, verum est passim & indifferenter, potest tamen in casu pro magna vtilitate vel ne¬ cesiitate: vnde Dauid & qui cum eo eras comederunt panes do mino consecratos, nec tamen peccauerunt, quia necessitas excusauit eos, vt habetur 1. Regum. 21. Et hodie si quis laicus periculose sitiret, nec habereti quo biberet nisi in Calice consecrato, non peccaret si in eo biberet. Et si in talibus excusat necessitas personalis, fortiori ratione vtilitas comunis: & sic videtur dicendum in proposito quod consecratus domino per votum continentisolennizatum posset dispensatiue tradi ad matrimonium proptebonum commune. Quod etiam dicitur in minori quod per solenne votum continentiae consecratur quis domino, posset dici quod illa consecratio quae fit in sacri ordinis susceptione, & professione religionis omnino se habet extrinsece & indistincte sen accidem aliter ad votum continentiae, & hoc ipsi concedunt de consacratione quae est in susceptione sacri ordinis. Idem etiam videtur de benedictione quae est in professione religionis quia ad professio nem nulla benedictio ex necessitate requiritur, sed solum emis sio voti in manu praelati, & quia si nulla adderetur benedictio vera esset profestio & aeque obligaret apud Deum & homines sicut habita benedictione quemadmodum dicitur de eo qui mane in religione transacto anno probationis, qui reputatur vere professus absque benedictione aliqua, quando etiam benedictio additur, illa magis respicit votum obedientiae quam continentiae, quia est benedictio habitus qui est signum quod deferentes similem habitum viuunt in simili obedientia, propter quod videtur quod sicut potest dispensari in voto continentiae solennizato per susceptioni lacri ordinis, ita quam do solennizatur per professionem religionis.

Ideo potest aliter dici quod in voto continentiae qualitercunque solennizato potest papa dispensare propter bonum commune si ex tali dispensatione debeat tale bonum prouenire. Cuius ratio est, quia sicut dictum fuit a principio, huic dispensationi non obstat nisi excellentia materiae. si non possit fieri recompensatio & solennitas adhibita. Primum non obstat, vt satis fuit prius declaratum, nec secundum vt amplius declarabitur, quare &c Quod enim voti solennizatio non obstet quin tale votum sit di spensabile, paret confiderando quid solennitas addat ad votum, addit enim solum perfectionem quandam accidentalem: sicut enim in sacramentis & caeteris rebus differunt ea quae sunt de necessitate ab his quae sunt de solennitate, ita & in votis, vtrobique enim res est pfecta essentialiter exclusa solennitate, ita quod solennitas non addit, nisi quendam decorem accidentalem vt superius pluries dictum fuit in sacramentis: cum ergo votum essentialiter fit promisiio, ac per hoc quaedam obligatio, quiquid obligationis est in voto, totum est ibi exclusa solennitate Est autem in voto duplex obligatio. Vna solennis promissionis postquam res non debet alteri tradi, & haec est in voto solenni Alia est promissionis & traditionis rei promissae possquam res non potest alteri tradi, cum primus iam sit adeptus dominium rei, & hoc est in voto perfecto. Essentialiter enim peficitur votum, cum sit quaedam promissio in hoc quod res promissa tradatur. Et ex hoc habet votum quod dirimat matrimonium contractum, vt prius dictum fuit etiam si nulla solennitas adderetur, quae quando additur nihil obligationis addit, sed solum quer dam decorem. Ex quo potest sic argui: illud sine quo votum est essentialiter perfectum, nec addit voto aliquam obligationem ni impedit quin in voto posset fieri aliqua dispensatio, sed solennitas voti est huiusmodi, vt declaratum est, ergo non impedit quin in voto continentiae quantuncunque solennizato possit dispensari

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod sicut non est inconueniens post matrimonium consummatum alterum mori, & sic matrimonium dissolui: & nihilominus si mortuus suscitaretur posset contrahere cum alia, prima manente, sic non est in conueniens quod post matrimonium initlatum, & per ingressum religionis tanquam per mortem spiritualem solutum (si etiam religio sus per dispensationem suscitetur ad vitam ciuilem) quod contrahac cum altera prima viuente, nec propter hoc habet plures vxores, sed vnam tantum, quia cum prima fuit solutum matrimonium

Ad secundum dicendum quod intellectus decretalis est quod Papa non potest eum talibus dispensare, aut quia non potest passim, & pro libito voluntatis, sed solum pro magnis causis, & arduis recompensantibus votum continentiae solennis, aut quia non pot dispensare in istis, supposito quod religiosus maneat religio sus, quia hoc implicat contradictionem: sed ipse potest facere de religioso non religiosum, & per consequens in votis religionis dispensare, quando hoc exigit necessitas vel euidens vtilitas ecclesiae.

AD PRIMVM argumentum alterius partis dicendum est quod continentia non potest vergere in periculum corporis, sicut abstinentia: quia abstinentia est ab his quae directo pe tinent ad conseruationem corporis, sed continentia est ab hiquae pertinent ad multiplicationem speciel. Et ideo continenti, non potest esse in periculum personae, sicut abstinentia, quin possit illi periculo per aliud remedium subueniri.

Illud argumentum bene concludit propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2