Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omne scandalum sit peccatum
DEINDE quaeritur de scandalo. Primo grrum omne scandalum sit peccatum. Et videtur? non, quia nullum peccatum procedit ex pietatis affectu, quia non potest arbor bona fructus malos facere Mat. 7. sed aliquod scandalum videtur processisse ex affectu pietatis, illud scilicet de quo dixidominus Petro, scandalum mihi es, vbi dicit Hieronymus, error Apostoli de pietatis affectu veniens nunquam incentiuum videtur esse diaboli, ergo non omne scandalum est peccatum
Item Mat. 15. dicitur quod Pharisaei ex verbo Christi scandalizati fuerunt, sed Christus nunquam aliquod peccatum fecit. vt dicitur Petri 2. peccatum non fecit vllum, ergo non omne scandalum est peccatum.
IN CONTRARIVM est quod dicit glosa Matij quod scandalum est dictum vel factum minus rectum praebeni alteri occasionem ruinae, sed omnis actus carens debita rectitudine est peccatum ergo &c.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quia it scandalum. Secundum est, an omne scandalum sit pecca tum. Tertium est, an fit speciale peccatum.
Quantum ad primum sciendum est sicut Hieronymus dicit (exponens Illud Mat. 15. scitis, quia Pharisaei audito hoverbo scandalizati sunt) scandalon Graece, nos offensionem vel ruinam, vel impactionem pedis possumus dicere: obex enim quod alicui ponitur in via corporali cui impingens disponitur ad ruinam dicitur scandalum, similiter in processu viae spiritualis illud quo aliquis disponitur ad ruinam spiritualem dicitu scandalum, tale autem est verbum, vel factum minus rectum que aliquis sua admonitione vel exemplo trahit alterum ad peccandum. Et ideo scandalum spiritualiter sumptum, est dictum vel factum minus rectum praebens alteri occasionem ruinae, vt dictum est: & quia actus sumunt rationem ex obiecto, ideo ruina vel dispositio ad ruinam sequens ex alterius dicto vel facto dicitur scandalum, sed passiuum, primum vero actiuum dicitur
De quo sciendum est quod dictum, vel factum potest esse alteri occasio peccandi dupliciter, vno modo per se, alio modo per accidens: per se quidem quando aliquis intendit suo malo verbe vel facto alium ad peccandum inducere vel etiam si ipse hoc no intendat, tamen ipsum factum est tale quod de sui ratione habet vt fit inductiuum ad peccandum, vtpote cum aliquis publice faci peccatum, vel aliquid quod habet similitudinem peccati, & tunille qui hoc facit proprie dat alteri occasionem ruinae, potissime quando hoc intendit, vnde vocatur scandalum actiuum. Per accides vero verbum vel factum vnius est alteri causa peccandi quando praeter intentionem operantis et conditionem operii inducitur aliquis male dispositus ad peccandum, puta cum quiinuidet bonis aliorum, & tunc ille qui facit talem actum rectum non dat alteri occasionem peccandi, sed alius samit: & ideo hic est scandalum passiuum fine actiuo, quia ille qui recte agit non dat occasionem ruinae quam alter patitur. Contingit ergo quam doque quod simul fit scandalum in vno actiuum & passiuum in altero, puta cum ad inductionem vnius alius peccat, quandoque vero est passiuum fine actiuo, vt cum aliquis inducit alium verbo vel facto ad peceandum & ille non consentit: quandoque vero est passiuum fine actiuo, vt iam dictum est, & sic patet primum, scilicet quid fit scandalum, & qualiter distinguitur in actiuum & passiuum.
Quantum ad secundum sciendum est quod scandalum passiuum nunquam est sine culpa scandalizati, nec actiuum fine culpa scandalizantis, sed passiuum quandoque est sine culpa scat dalizantis & activum sine culpa scandalizati. Primum patet quia omnis ruina spiritualis est peccatum in eo qui ruit, sec scandalum passiuum est spiritualis ruina scandalizati, ergo est peccatum in eo. Secundum patet: quia omne scandalum actiuum vel est peccatum vel habet speciem peccati: si sic, habetur propositum, si vero non fit de se peccatum, sed habet de se speciem peccati, vt comedere idolothytum coram infirmis debet ex charita te dimitti ad cauendum laesionem proximi, & qui non dimitti contra charitatem agit, sicut dicit Apostolus Ro. 14. Si propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum charitatem ambulas, ergo omne tale scandalum et peccatum in facientibus ipsum. Tertium patet ex dictis in primo articulo, quia quando que est scandalum actiuum fine passiuo & passiuum sine actiuo
Quantum ad tertium dicendum quod scandalum passiuum non est speciale peccatum, nec scandalum actiuum quando es praeter intentionem sandalizantis; quod patet vnico medio quia ex dicto & facto vnius contingit ruere alium in factum vel dictum simile, sed hoc potest esse in vtroquee scilicet in principali agente & imitante secundum quodlibet genus peccati, nec est ibi specialis circunstantia trahens ad de erminatam speciem peccati, ergo scandalum passiuum & actiuum quod est praeter intentionem agentis non est speciale peccatum: scandalum vero actiuum quando est ex intentione agentis est speciale peccatum, quia quod opponitur speciali virtuti est sreciale peccatum, sed scandalum actiuum cum procedit ex intentione agentis opponitur speciali virtuti, scilicet charitati prout imperat correctionem fraternam, scandalizans enim intendat aliu cor rumpere, sicuc corripiens alium emendare, ergo tale scandalum est speciale peccatum. & sic scandalizans dupliciter peccat, scilicet ex genere praui operis, & ex intentione peruersi finis.
On this page