Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum bona spiritualia sint dimittenda propter scandalum

QUAESTIO IIII. Vtrum bona spiritualia sint dimittenda propter scandalum. Tho. 2. 2. 4. 43. er 7.

SECUNDO quaeritur vtrum bona spiritualis fini dimittenda propter scandalum. Et videtur quod sic, quia Hieronymus dicit quod dimittendum est propter scandalum omne quod potest dimitri salua tri plici virtute, scilicet vitae, iustitiae & doctrinae, sed multa bona spiritualia possunt dimitti salua hac triplici virtute: sicut adimpletio consiliorum & largitio eleemosynarum, alioquii semper peccarent qui ista bona praetermitterent, ergo ista sunt propter scandalum dimittenda.

Item doctrina sacra, correctio fraterna, punire delicta sun quaedam opera spiritualia, & tamen sunt propter scandalum dimittenda, ergo &c. Minor patet de doctrina quod sit dimittendia propter scandalum, quia Matt. 7. dicitur: noliue sanctum dare canibus, neque margaritas vestras spargatis ante porcos, ne conuersi corrumpantvos. Correctionem etiam fraternam dici Aug. dimittendam propter scandalum, primo de ciuitate Dei similiter & punitio peccatorum dimittenda est vbi timetui schismatis periculum, vt dicit Augustinus in epistola contra Parmenianum, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Grego. super Ezec. & allegatur extra de poen. & remi. Si de veritate scandali sumitur, vtillus scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur, sed bona spiritualia maxime pertinent ad veritaem, ergo non sunt praetermittenda propter scandalum.

RESPONSIO. Questio ista locum non habet in scandalo actiuo, quia scandalum actiuum est dictum vel factum malum, vel habens speciem mali, sed bona opera spiritualia non sunt mala, quia iam non essent bona, nec habent speciem mali, cum pertineant ad necessitatem salutis, vel ad eius perfectionem, ergi non possunt cum scandalo actiuo fieri. Restat ergo vt solum intelligatur quaestio de scandalo passiuo. Et circa hoc videnda sunt duo. Primum est an opera spiritualia sint dimittenda ne alius scandalizetur. Secundum est an bona temporalia sint dimittenda ei qui vult ea accipere vel non reperenda ab eo qui iam habet, si timeatur eius scandalum.

Quantum ad primum sciendum et qeod quaedam bona spiritualia sunt de necessitate salutis; quae non possunt praete? mitti sine peccato mortali, alia vero sunt supererogationis Prima non debent praetermitti propter quodcunque scandalum, quia nullus debet peccare mortaliter, vt aliquis vitet quod cunque peccatum: quia secundum ordinem charitatis quilibet te netur plus sibi quam alteri, sed prima bona non possunt praetemitti sine peccato mortali cum sint de necessitate salutis, ergo &c. Circa vero bona supererogationis, vt est ingressus religionis vel quaecunque alia quae non sunt de necessitate salutis, distinguendum est de scandalo quod ex eis oritur, quia aut procedit ex malitia, vt cum aliqui dicunt se scandalizatos, 8 in aliis scandala suscitant ad impediendum talis bona, & hoest scandalum Pharisaeorum qui de doctrina domini, scandalizabantur Matth. 18. & Apostolus Rom. 9. & 1. Corinth. 8. 8 tale scandalum contemnendum est exemplo domini, nec propter ipsum aliquod bonum opus supererogationis est dimittendum. Et tale est frequenter scandalum propinquorum carnaliam de ingressu religionis, de quo Hierony. ad Ellodo. rum dicit: Licet in limine iacenat pater, per calcatum patrem pege, & fixis oculis ad vexillum crucis euola. Solum pietatis gen est in hac re erudelem esse. Quandoque vero scandalum procedit ex infirmitate vel ignorancia, quod docet domins vitare Matt. 18. & Apostolus Rom. 14. & 1. Cor. 8. & propter tale scandalum vitandum bona spiritualia quae non sunt de necessitate salutis vel sunt occultanda, vel ad tempus differenda, quousque reddita ratione instruantur: alij quod non debent ex talibus scandaliza ri, sed potius aedificari. Si autem post redditam rationem, & de bitam instutionem adhuc scandalum duret, iam videtur ex malitia procedere & non ex ignorantia: & tunc nihil de praedictis est propter tale scandalum dimittendum, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum distinguendum est: quia bona temporalia aut sunt nostra, aut sunt nobis commissa ad comseruandum, vt ea quae sunt disposica; vel ad conseruandum & dispensandum pro communitate, sicut bona ceclesiae committuntur praelatis & rectoribus reipublicae. Si autem sint commissa ad conseruandum vel dispensandum, tunc propter nullum scandalum sunt dimittenda vsurpantibus, sed sunt repetenda soluis debitis circunstantijs, quae debe at in talibus obseruari. Cuius ratio est, quia fidelis custodia & dispensatio talium incumbit hi quibus commissa est ex necessitate praecepti, & ideo sicut praecptum non est omsuendum propter scandalum, sic nec istud. Si autem sunt nostra, tunc sicut prius aut scandalum oritur ex malitialicuius alienum volentis vsurpare vel detinere, & istud est pa uipendendum, tum quia noceret bono communi, daretur enim malis occasio rapiendi aliena, tum etiam quia noceret rapientibs qui iniuste rapiendo vel retinendo alienum peccarent. Vnde Greg dicit in morali, loquens de rapientibus aliena: Quidam seruat; aequitate prohibendi sunt non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. Aut scandalum oritur ex ignorantia quod dicitur scandalum pusillorum & propter illud dimittenda sunt temporalia ad tempus quousque sedetur scandalum per admonitionem, vel per aliquem alium modum si autem post sufficientem admonitionem & sufficientem instrictionem scandalum non sedatur, perfectionis est sua dimitere, sed non necessitatis, & quandoque non est perfectionis, cum creditur quod repetendo quod alius iniuste detinet, vel negando quod iniuste petit, ille dirigatur ad cognitionem veritaus.

Quae autem sunt indifferentia, sicut comedere carnes vel ibstinere omnino dimittenda sunt quandiu durat scandalum pusillorum. Vnde Aug dicit in lib de sermone domini in monte Dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, & cum negaceris quod petit, indicanda est ei iustitia, & melius ei aliquid dabis cum pre tentem iniuste, correxeris. Apostolus autem qui videtur dicere 1. Cor. 8. quod repetere sua in iudicio sit delictum, loquitur in casu in quo fideles de nouo conuersi ad fidem trahebant se ad ludi cia infidelium, quod erat in periculum subuersionis fidei, pro ec quod partes litigantes quaerunt fauorem iudicis, & dominus (qu dicit Matth. 5. Ei qui vult tecum in iudicio contendere, & tunicam tuam tollere, dimitte ei & pallium) loquitur de consilio vel si sis praeceptum, intelligendum est, vt Aug. dicit, secundum praeps rationem animi, vt scilicet homo paratus sit talia facere, si hoc expediat promotioni fidei, & bonorum morum.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod in veritate vitae, doctrinae, & iustitiae non solum comprehenditur illuc quod est de necessitate salutis, sed etiam id per quod perfectiu peruenitur ad salutem, vt consilia et eleemosynae, vnde haec non sun propter scandalum etiam pusillorum simpliciter omittenda, sed occultanda vel differenda ad tempus quousque scandalum sedetur, vel per legitimam admonitionem sedari debeat: in casu autem in quo eleemosyna esset de necessitate danda propter extremam indigentiam pauperis vel ingressus religionis deberet totaliter impediri, non debet elee mosyna vel ingressus religionis differri¬

Ad secundum dicendum quod doctrina spiritualis cum sit genus eleemosynae quae est opus misericordiae ad subleuandam m! seriam alterius non est dimittenda quando creditur quod ex ea sequatur spiritualis profectus: si autem ex ea non sequatur spiritualis profectus, sed irritatio audientis iam non est bonum spirituale. Et ideo si tunc omittitur propter scandalum audientis, non omittitur aliquid quod pro tunc habeat rationem boni spiritualis. Similiter dicendum est de correctione fraterna quae ordina "tur ad emendationem fratris, quae si ex correctione non sequatur, sed potius frater scandalizetur, dimittere eam non est dimiteue aliquod bonum spirituale. Eodem modo dicendum est de pun tione peccatorum, quia poenae cum sint medicinae ad cohibendum peccatada tantum habeat rationem boni spiritualis, in quantum per eas peccata cohibentur. Si autem per inflictionem poenarum maiora peccata sequantur, tunc punitio non erit bona, necontinebitur sub iustitia, & in hoc casu loquitur Aug. quando. s. ex excommunicatione oritur periculum schismatis, tunc enim excommunicationem ferre non portinet ad veritatem iunstitiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4