Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXI generali & speciali.

POst haec de dispari cultu. Superius determinauit magister de impedimentis matrimonij quae faeiunt personam simpliciter illegitimam respectu cuius liber personae: hic autem determinat de impedimentis quae faciunt eam illegitmam respectu aliquarum personarum. Et diuiditur in duas. Primi determinat de disparitate cultus. Secundo de cognatione vel propinquitate. Secunda 40. dist. nunc superest de cognatione. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in duas. Primo de terminat de matrimonio quod est in disparitate cultus scilicet infidelis ad fidelem. Secundo de matrimonio quod est inter fide les ibi, sunt tamen nonnulli. Primo ostendit quod fidelis eum infideli non possit contrahere matrimonium. Secundo ponit quandam obiectionem & soluit, ex cuius solutione declaratu an duorum infidelium matrimonio coniunctorum vnus ad si dem conuersus possit relinquere non conuersum. Tertio inquirit vtrum propter alia peccata posset vxor dimitti. Secunda ibi, Si autem quaeris. Tertia ibi, Hic quaeritur. Prima habet tres partes. Primo enim proponit intentum. Secundo oblici in contrarium ibi, Huic videtur obuiare. Tertio soluit ibi, Sec aliud hic esse, aliud illud. Tertia pars principalis habet tres Primo enim mouet quaestionem intentam, & objicit ad aliam partem. Secundo objicit in contrarium ibi, sed econtra Ambro Tertio soluit ibi, attende, &c. Et haec in generali.

IN speciali autem proponit primo magister quod dispari tas cultus impedit matrimonium. Et hoc probat testimonio ver I. & no. sed opponitur in contrarsum per auctoritatem Apostoli qui dicit quod fidelis non debet vxorem infidelem dimittere si illa velit cum eo manere. Et respondet quod Apostolus loquitur quamdo vterque in infidelitate sunt coniuncti, & alter eorum ad fidem conuertitur, tunc enim potest fidelis infidelem dimittere propter fornicationem spiritualem infidelitatis, vel potest eam reti nere pro spe conuersionis. & hoc Apostolus consuluit. Deinde quaerit vtrum propter alia crimina vir possit vxorem dimitte re. Et respondet quod sic, & specialiter quando matrimonium sic eom trahitur quod aliqua peccandi conditio interponitur. Deinde quaerit vtrum si fidelis vxorem infidelem dimittit, vel dimittatur ab ea posset aliam ducere. Et arguit pro & contra. In fine dicit & respondet quod fi dimittit infidelem volentem cohabitare, ea viuente aliam vxorem ducere non potest. Si vero dimittatur ab infideli potest. In fine dicit quod quidam inter infideles dicunt non esse matrimonium legitinum, quia quod non est ex fide peccatum est, nec est rationi consonum, nec pudicitiae, & ideo solui potest. Et responde quod matrimonium est legitimum sed in tantum est illegitimum, quinon habet fundamentum fidei, nec dicitur esse pudicum, quiand habet bona matrimonij perfecte, & in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum