Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum fidelis possit contrahere matrimonium cum infideli

QVAESTIO 1. Vtrum fidelis possit contrahere matrimonium cum infideli.

CIrca distinctionem istam primo quaeritur, verum fidelis possit contrahere matrimonium cum infideli. Et arguitur quod sic: quia duo mala magis impediunt bonum quam vnum, sed quando vterque est infidelis sunt duo mala, & tamen non impeditur matrimonium, ergo fortiori ratione: quando alter est fidelis, cum sit ibi tantum vnum malum.

Item sicut est disparitas cultus inter fidelem & fidelem, ita inter Christianum & haereticum, & inter duos infideles diue sorum rituum, sicut Iudaeum & Paganum, sed inter fidelem & haereticum, similiter inter duos infideles disparis cult? potest esse matrimonium, ergo inter fidelem & infidelem. Item Ioseph contraxit cum Aegyptia: vt habet Gen. 45. & Moyses cum Aethiopissa, vt innuitur Numc. 12. & Hester cum Assuero vt habetur Hester 2. Lex etiam dicis Deut. si egressus ad pugnam videris mulierem pulchram in medio captiuorum & adamaueris eam, introies ad eam, dormiesque cum ea, & erit tibi vxor, sed in omnibus his erat matrimonium infidelis cum fideli, ergo &c

INICONTRARIVM est quod dicit Apostolus 1. Corin. 7. cui vult nubat tantum in domino, hoc est cum fideli.

Item Deut. 7. non inibiscum ei foedus, nec sociabis cum eii coniugia. Esdras etiam separauit matrimonia Iudaeorum cum alienigenis inita Esdrae 9. ergo nullum est matrimonium fide lis cum infideli.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, an in ter duos infideles sit matrimonium verum. Secundum est, 20 possit esse inter fidelem & infidelem.

7 QUANTVM ad primam dicendum quod inter duos infidedes potest esse verum matrimonium dummodo contrahant in grada non prohibito iure naturali vel diuino. Cuius ratio est, qa matrimonium cum sit de iure naturali, omnibus est licitu quibus non est prohibitum, sed nulla pro hibitio arctat infideles quin possint ad inuicem eontr ahere, non enim inuenif circa hoc prohibitio iuris naturalis sed potiP concessio: quam asus naturale omnes communiter respicit, nec iuris diuini, cum hoc nusquam legatur, neecclesia potsneis hoc inhibere cum ad eam non pertineat de his qua foris sunt indicare, ergo inter infideles posest esse legitimu ma trinionium: ad hoc etiam adducuntur multae auctoritates euangelij & Apostoli, & 18. q. 1. circa principium. Item remoto posteriori non remouetur prij, sed matrimonium ptinet ad officium naturae, fides autem ad statum gratiae, ergo exclusa fide posest esse matrimonium, sicut status naturae potest manere amota gratia,

QUANTVM ad sceundum dicendum est quod disparitas cultus inter fidelem &, infidelem impedit matrimonium contrahendum, & dirimit contractum ex se quidem dispositiue, sed ex statuto ecclesiae completiue. Quod disparitas impediat marrimo nium ex se dispositiue inter fidelem & infidelem patet ex duobus secundum quod est duplex finis matrimonij s. bonum prolis & conueniem communicatio operum pertinentium ad conuictum. Ex quibus arguitur fic: illud quod disconnenit vtrique fini matrimonij debet impedire matrimonium, sed disparitas cultus est huiusmodi, est enim talis disparitas contra bonum prolis quod est eius educatio quae impeditur per disparitatem cultus dum quilibet parentum nititu, educare prolem ad ritum suum, & est etiam contra bonum conuictus, quisideli imminet periculum subnersionis ex conaictu cum coniuge infideli, cum maximus affectus sit coniugum, & perit iudicium cum re transit in affectum, & ideo disparitas cultus rationabiliter habe impedire matrimonium. Huic auiem eongruitati superueniens statutu ecclesiae facit personas tales illegitimas ad contrahendum

Circa tamen hanc materiam aliud fuit ante legem Moysi aliud sel lege, aliud epre euangelij quia ante legem poterat fidelis contrahe re cum infideli, cum nulla esset circa hoc prohibitio, & sic contraxiMoyses cum Madianita EXO. I. & Ioseph eum Aegyptiaca. Tempore vero legis fuit eis prohibitum contrahere specialiter, cum Chnanaeis propter eorum obstinationem & peruersitatem, nisi relicte ritu suo conuerterentur ad fidem, sicut contraxit Naason cum Raab de qua genuit Boos, vt dicitur Mat .i. cum aliis vero liceba maxime quando non timebatur de subuersione fidelium. Tpe veri e uangelij, non licet fideli contrahere cum aliqua infideli, vt habet 18. q. 1. ca. omnes. §. ex his itaque, circa finem. & cap. caue Christiane

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod infidelitas no impedit matrimonium quate nus est peccatum, quia sic inter duoinfideles non esset matrimonium. sed propter dissimilitudinem cul& subuersionem fidelis, & impedimentum debite educationis, prolis

Ad secundum dicendum quod inter infideles disparitas cultu potest impedire matrimonium si apud eos sit ius positiuum hoprohibens, sicut inter fideles, alias possent contrahere matrimonium in dispari cultu, cum non sit eis prohibitum iure naturali nec aliquo iure scripto, diuino vel humano, nec statutum ecelesiae ligat eos: quia ecclesia non iudicat de his quae foris sunt, vt dicitur I. Cor. 5. & idem esset de fidelibus quod possent contrahere cum infidelibus, nisi obuiaret statutum luris & dictum Apostoli. Nan haeretici infideles sunt quo ad actum fidei, licet communicen cum fidelibus in sacramento fidei ( scilicet in baptismo) & tamen matrimonium contractum inter fidelem & haereticam tenet, non autem cum alia infideli propter communicantiam sacramenti quae est hic & non ibi: quamuis illud capitulum caue. aequaliter prohibea fideles matrimonia contrahere cum haereticis, sicut cum caeteris infidelibus. Similiter enim prohibetur contrahendum, sed non similiter irritatur contractum propter causam iam dictam.

Ad tertium patet iam responsio ex dictis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1