Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum coniunx conuersus ad fidem possit dimittere infidelem nolentem cohabitare cum eo sine contumelia creatoris, et absque eo quod pertrahat ipsum ad errorem
QUAESTIO II. Vtrum coniunx conuersus ad fidem possit dimittere infidelem nolentem cohabitare cum eo sine contumelia creatoris, & absque eo quod pertrahat ipsum ad errorem.
SEcvNDo quaeritur, vtrum coniuns conuersus ad fidem possit dimittere infidelem nolentem cohabitare cum eo sine contumelia creatoris & absque eo quod pertrabatipsum ad errorem. Et arguitur quod non quia si aliquis seruus contrahat cum aliqua ancilla scienter, si ipse postmodum efficiatur liber vxore remanente in seruitute non potest propter hoc eam dimittere, ergo similiter quando vir infidelis scienter contrahit cum infideli, si ipse conuertatur ad fidem altera remanente in infidelitate non potest propter hoc (vt videtur) eam dimittere.
2 Item majus est vinculum viri ad vxorem quam serui ad dominum, sed seruus conuersus ad fidem non absoluitur a vinculseruitutis quo tenetur domino infideli, vt patet per Apostolum ad Tim. 6. ergo similiter vir conuersus ad fidem non absoluitur a debito quo tenetur vxori in cohabitando, & caeteris.
Item pater tenetur procurare salutem prolis quantum potest, sed si discederet ab vxore infideli, filii co munes remanerent apud matrem infidelem, quia partus sequitur ventrem, & sic essent in periculo salutis, ergo non licet viro fideli vxorem infidelem dimittere.
IN CONTRARIVM arguitur, quod non solum liceat fideli vxori infidelem dimittere, ino quod etiam teneatur. primo per id quod dicitur 28. quaestione 1. cap. Indaei. non potest infidelis in eius coniunctione permanere quae ia in Christianam translata est fidem.
Et arguitur sic per rationem: quia vbi imminet idem periculi adhiberi debet idem remedium, sed propter periculum subuersioni fidelis, & propter impedimentum educationis prolis prohibetui infideli contrahere, vt dictum fuit prius. Cum ergo idem periculum sit si de nouo conuersus ad fidem maneret cum infideli, & quo ad aliquid majus, quia neophyti facilius peruertuntur quam illi qui iam sunt in fide firmati, videtur quod conuersus ad fidem non possit licite remanere cum coniuge infideli.
Item potest contingere quod couersus ad fidem prius habeat plures vxores secundum ritum suum, vel quod illa quam habebat erat ei coniuncta in gradu secundo vel tertio ab ecelesia prohibito, vel quod acceperat eam aliqua alia repudiata. Si ergo post conuersionem liceret ei manere cum vxore infideli, sequeretur quod posset simul habere plures vel aliquam in gradu probibito sibi coniunctam, vel illam quam accepit post repudiationem alterius; sed haec omnia horret lex Christiana & ecclesia, quare &c.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est an licitum sit conuerso ad fidem dimittere infidelem. Secundum est an dimittens possit cum alia contrahere. Tertium est au infidelis dimittem fidelem possit simpliciter contrahere.
QUANTVM ad primum tenetur communiter, quod conuersus ad fidem potest si vult infidelem dimittere vel retinere. Cu. ius ratio assignatur triplex. Prima est: quam a in hoc casu pari passu currunt infidelitas & adulterium, quia iufidelitas est quoddam adulterium spirituale, sed propter adulterium pons vt dimittere vxorem si vult, vel manere cum ea sub spe correctionis, ergo similiter vir conuersus ad fidem potest si vult dimittere vxorem infidelem, vel potest eam secum retinere sub spe conuersionis, sed istud non videtur valere, quia adulter non potest adulteram dimittere etiam postquam adultera de adulterio egerit poenitentiam. Si ergo fit idem iudicium de adulterio & infidelitate, fidelis non poterit dimittere infidelem cum qua in infidelitate contraxit, & ad tempus permansit dato quod ipse fit conuersus ad fidem, nisi dicatur quod adulter correctus potest dimittere adulteram noientem corrigi. Si enim hoc est verum, ratio praecedens valet. Alia ratio assignatur haec scilicet) ille quam moritur non tenetur ad illa ad quae in priori vita tenebatur, sed infidelis quam ad baptismum accedit, & regenerat in Christo moritur priori vitae: cum generatio vnlus sit corruprioalterius, ergo non tenetur vxori ad ea ad quae tenebat secundum priorem vitam, sicut ad cohabitationem, & redditionem debiti. Et confirmatur, quia sicut ingrediens religionem moritur spiritualiter mundo, sic ille qui baptizatur moritur priori vitae non solum spiritualiter, sed etiam corporaliter aliquo modo: consepelitur enim Christo per baptismum in mortem, vt dicitur Ro. 6. ergo sicut per ingressum religionis liberatur quis ab obligatio ne vxoris qua ei renebatur per matrimonium initiatum, ita per baptismum liberatur quis ab obligatione qua tenebatur vxori per matrimonium etiam consummatum, & sic conuersus ad fidem, & ka ptizatus non tenetur vxori quo ad thorum vel cohabitationem,
SED NEC istud videtur valere, quia per baptismum non morimur morte naturali, nec morte ciuili, sed morimur culpae solum, ergo per baptismum non liberamur, nisi a culpa & poencuius debitores sunmius ratione culpae: sed coniugium inter aliquos in infidelitate contractum, & obligatio quae oritur ex coniuginon est peccatum, nec poena debita peccato, ergo a neutro istorum liberatur quis per baptismum. In baptismo enim crimina soluumtur & non coniugia secundum Aug. Quod autem additur de ino gressu religionis & baptisimo non est simile: quia per ingressum religionis moritur quis ciuiliter mundo, prpter quod solustur matrimonium contractum per solum consensum, & non consummatum, in tantum quod remanens in seculo statim potest contrahere cum altero, & existens in religione si dispensaretur cum eo in casu quo dispensari poses in voto solenni, vt dictum fuit supra posset contrahere cum alia, sed per baptismum nullus moritur, neque morte naturali, neque morte eiuili, & ideo non liberatur ab obligatione ma trimonij, neque initiati, neque carnaliter consummati, alicqu u pos¬ set statim eum alia contrahere, quod non est verum.
Ideo potest tertia ratio assignari, quae videtur conueniennor, scilicet quod infidelis conuersus ad fidem potest commaneri rum infideli, & ex pedit si speret de eius conuersione) vt dicit Apstolus I. Cor. 7. quod sanctificatur vir infidelis per mulierem si delem, & mulier infidelis per virum fidelem.) Si autem non speret de eius correctione, sed potius appareat obstinatio in con inge blasphemando Christum, & fidem, pertrahendo alterum ad infidelitatem, tuc potest & debet eam dimittere: sic enim locum habet id quod est prius dictum, quod sicut ille qui religionem ingreditur non tenetur ad obligationem prius factam si religioni repugnet, sic ille qui per baptismum religionem Christianam ingreditur non tenetur ad obligationibus in infidelitate contractis i xepugnent Christianae religioni. Et ideo si vxor non vult to habitare cum viro sine contumelia creatoris, vel nititur alium per trahere ad infidelitatem, vel ad alias illicitas corruptelas, debet dimitti. Et hanc rationem assignat beatus Aug. lib. de fide & operibus. & habetur 28. q. 1. cap. vxoris legitimam. & ca. Iudaei in fine; vbi dicitur sic: Hoc ideo statutum est (scilicet quod fidelis dimittat infidelem) ne dum fidelis salutem quaerit infide lis, ipse potius cum ea infidelitatis perditionem inueniat.
Vnde circa hoc varia inuenitur consuetudo fuisse ecelesis in principio enim multi conuertebantur, & de facili tam Ger tiles quam Iudaei, & id eo tunc habuit locum consilium Apostoli, v fidelis maneret cum infideli propter spem facilis conuersionis, in processu vero Iudaei obdurati sunt, Gentiles vero facilius conue tebantur vsque ad tempora Constantini, & ideo tunc etiam consilium fuit manere eum infideli, non eum Iudaeo, sed Gentili: nunc vero vtrique obstinati sunt, & ideo non est bonum commanere cum aliquo eorum, sed statim debent separari, si infidelis admonitus no luerit conuerti, sicut dicit capitulum praeallegatum, Iudaei. & capitulum, saepe malorum consortia. & quam plura alia. & sic patet primum
QVANTVM ad secundum sciendum quod fidelis audimitut Infidelem volentem ei cohabitare sine contumelia saluatoris, & absque eo quod pertrahat ipsum ad aliquod peccatum, & tunc fidelis cum altera non potest contrahere: si autem infidelis non velit cohabitare, sed discedat odio fidei, vel si cohabitat, prorumpit in verba contumeliae saluatoris, vel si nititur alterum pertrahere ad infidelitatem, tune eo dimisso fidelis potest contrahere cum altero, si tamem antequam contraxerit infidelis conuertatur, tenebitur fidelis eum recipere, extra de diuortiis. e. 4. quomodo autem haec duo stent simul, non est omnino clarum, quisi per contumeliam saluatoris soluitur matrimonium ipso iure sicut dicit illud capitulum 28. q. 2. si infidelis. vbi dicitur, quod contumelia creatoris soluit ius matrimonij, tunc fidelis non te netur recipere infidelem etiam si conuerteretur, quia matrimonium quod semel solutum est non reintegratur nisi per liberum & nouum consensum: si vero praecedat, matrimonium non soluitu ipso iure per contumeliam creatoris: non videtur ergo quod infidelis possit cum alia contrahere, quia primum matrimonium quamdiu durat impedit aliud contrahendum, & dirimit contractum.
Ideo dicunt quidam quod ex quo infidelis non vult habitare cum fideli sine contumelia creatoris, statim solutum est matrimonium. Quod autem teneatur recipere vxorem si conuertatur, antequam contrahat: dicunt quod hoc non est propter vinculum matrimonij, quod iam est solutum, sed solum propter fauorem fidei
Alij dicunt quod non est solutum vinculum matrimonij sed tunc est solutum quando cum alia contrahit: & cum dicunt iura quod contumelia creatoris soluit matrimonij ius, exponunt ius, non vinculum matrimonij, sed seruitutem cohabitationis, & redditionis debiti.
QUANTVM ad tertium vtrum infidelis recedens a fideli possit contrahere postquam fidelis cum alia contraxit. Dicendionque sic, si conuertatur cum solutum sit matrimonium hinc inde, non enim potest claudicare. Si autem non conuertatur dicunt quod in poenam suae obstinationis interdictum est, vt no possit cum alio contrahere primo viuente. Sed hoc est satis mirum quod ecclesia tradat infidelibus leges contrahendi matrimonis
AD PRIMVM argumentum dicendum quod conuersus ad fidem non debet dimittere infidelem absolute propteinfidelitatem quam vouit, & in qua existens contraxit, sed propter blasphemiam creatoris, vel propter periculum suae subquersionis quando videt infidelem obstinatum vel nitenten eum pertrahero ad infidelitatem.
Ad secundum dicendum qued non est tantus amor serui ac dominum nuantum est coniugum ad inuicem, & ideo non est tantum periculum subuersionis fidei in seruo per dominum infidelem, sicut in viro per vxorem & econuerso: & iterum vnus coniugum non obligatur alteri quasi possessio eius sicut seruus dno, sed pe modum cuiusdam societatis quae non est congrue fidelis cun infideli, vt patet 1. Corin. 5 & ideo non est simile de coniuge & seruo. Puto etiam quod si dominus infidelis niteretur seruum fidelem pertrabere ad infidelitatem minis vel tormentis, quod licitum esset seruo discedere a domino, & in hoc casu dominus merito perderet id quod iure haberet in seruo agendo contra Christum dominum omnium.
Ad tertium dicendum quod proles, aut peruenit ad perfectam aetatem & tunc potest libere sequi quemcunque parenti voluerit, vel est constituta in minori aetate, & tunc in fauorem fidei debet dari parenti fideli: vt habetur 28. q. 1. ca. Iudaei.
Ad rationes alterius partis potest simpliciter responderi: prima enim probat quod propter periculum subuersionis, si delis potest & debet discedere ab infideli, quod concessum est, & sic loquitur ibi Canon allegatur.
Ad secundum dicendum quod si ille qui conuertitur habeat plures vxores, licitum est ei tantum cum prima illarum remanere, quiilla vel fuit solavere vxor vel fuit principalior: si autem fuit ei coniuncta in gradu ab ecclesia prohibito siue vterque conuertatur, siue alter, non propter hoc sunt separandi, quia infideles non sunm adstricti statutis ecelesiae, extra de consangui. & aff. c. de infidelibus. Sed si fuisset coniuncta in gradu a lege diuina vel naturali probibito, quia haec omnes adstringit, tunc omnino essent separandi. Si autem contraxerit cum aliqua post repudium (cum repudium fit reprobatum a domino Mat. 19.) nullo modo potest cum illa manere, extra de diuortiis, gaudemus. habetur de his tribus casibus praedictis &c.
On this page