Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XI. in generali & speciali.

VNC superest. Determinato in praecedentibus de impedimentis disparis cultus: hic determinat magister de impedimento cognationis. E primo determinat de cognatione carnali. Secunqi do de affinitate ipsam consequente. Tertio de cognatione spirituali. Secunda ibi, Nunc de affinitate distin 41. Tertia distinct. 42. iam de spirituali. Prima est principalis lectionis, & habet duas partes. Primo proponit quomodo cognatio carnalis habet matrimonium impedire. Secundo opponit in contrarium ibi, His autem occurrit. Prima habet duaPrimo enim premittit prooemium, & ostendit intentum. Secunde declarat quoddam incidens ibi, Quomodo autem gradus. Et ista si quatuor. Primo enim proponit computationem graduum secundum Isidorum. Secundo secundum computationem aliorum. Tertio declarat veram opinionem. Quarto reddit rationem positionis. Prima ibi Quomodo autem gradus. Secunda ibi, Alij vero. Tertia ibi, Varia namque Quarta ibi, Quare vero sex grad?. Proponit ergo magi ster quod carnalis cognatio protenditur vsque ad septimum gradum qui quandiu cognosci possunt; habent matrimonium impedire Quidam autem dicunt quod vsque ad sex gradus. Ratio autem diuersitatis est, quia quidam patiem & eius filios immediatos ponunt pro trunco, & ex tunc computant gradus secundum numerum descendetium ab eis, & sic sunt sex gradus solum. Alij vero ponute patrem prtrunco & filios eius in primo gradu, & nepotes in secundo & sideinceps. Et sic sunt leptem gradus, & est solum diuersitas in modo computandi, & non in personis, neque in numero personarum impediebatur autem matrimonium inter consanguineos secnndum iura autiqua vsque ad praedictos gradus, sed reuocatum est posteper decretalem dicentem quod consanguinitas non impedit matrimonium, nisi vsque ad quarium gradum inclusiue, veruntam Isidorus qui posuit consanguinitatem impedire matrimonii vsque ad sex gradus assignauit quandam congruentiam, videlice quod sicut sex aetatibus mundi generatio & hominum status finietur, ita propinquitas generis sex gradibus terminatur: secundum illos vero qui ponebant septem gradus consanguinitatis fiebat alia adaptatio, quod sicut post hanc vitam quae septem diebus agitur ecclesia Christo iungetur, sic post septen gradus consanguinitatis vir & mulier possunt per matrimonium copulari. Postea opponit per Grego. qui concessit Anglicis remanere in matrimonio contracto in quarto gradu, & respondet ad hoc quod illa concessio fuit specialis, quia Anglici tunc erant noui in fide, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum