Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum consanguinitas impediat matrimonium.
CIRCA distinctionem istam quaeritur de consanguinitate: vtrum impediat matrimonium. E videtur quod non: quia eorum quae sunt magis similia, conuenientior est coniunctio. Omne enim animal diligit sibi simile, & omnis caro ad sibi similem coniungitur Eccles. 13. sed consanguinei sunt propinquiores, & similiores, ergo sibi conuenientius per matrimonium coniunguntur.
Item nulla mulier potest esse propinquior viro quam EuAdae, de cuius costa fuit formata, vt habetur Genesis secundo Sed Eua fuit coniuncta Adae matrimonialiter, ergo & caeterae possunt coniungi quantumcunque propinquae.
IN CONTRARIVM arguitur sic, illud qued impedibonum prolis debet impedire matrimonium. Sed consanguinitas est huiusmodi, dicit enim Greg. in litera experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere, ergo consanguinitas impedit matrimonium. Item Leuit. 18. omnis hom ad proximam sui generis non accedet.
RESPONSIO. Videndum est primo quid sit consanguinitas. Et qualiter distinguatur per lineas & gradus. Secundo quo iure consanguinitas impedit matrimonium, & vsque ad quotum gradum.
Quantum ad primum sciendum est quod consanguinitas es vinculum personarum ab eodem stipite descendentium carnal propagatione contractum, hoc autem vinculum, seu propinquitas sicut & omnis amicitia fundatur in communicatione triplici scilicet naturae, curae, & disciplinae. naturae, quia omnes consanguinei descendunt per carnis propagationem ab vno stipite, qui est communis eorum parens: curae quia parentum cura protenditur ad filios, non solum immediatos, sed etiam ad filios filiorum quotquot videre possunt, & disciplinae, quia proles sub patris potestate & subiectione debet esse. Linea vero consanguinitatis est ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum. Et haec est triplex secundum triplicem habitudinem quam habent consanguinei adinuicem. Vna est principiati ad principium, vt filij ad patrem, auum proauum, & supra, & secundum hanc accipitur linea ascendentium. Alia est principij ad principiatum, vt patris ad filium, nepotem, pronepotem & infra, & secundum hanc accipitur linea descendentium quae non est realiter alia a linea ascendentium, sed eadem accepta secundum alium & alium modum computandi, quia secundum vnam fit inceptio a superiore descendendo, & secundum aliam ab inferiori ascendendo. Tertia habitudo est eorum qui sunt ab vno principio, sicut fratrum qui sunt ab eodem patre & matre, & nepotum, qui sunt ex duobus fratribus vel sororibus, & sic deinceps, & secundum hanc accipitur linea collateralium.
Gradus vero est habitudo determinatae distantiae personae a persona, computantur autem gradus consanguinitatis hoc modi in linea enim ascendentium & descendentium computandae sun personae mediae inter illos, de quibus quaeritur, quod si nulla simedia tunc sunt in primo gradu, vt pater & filius descendendo vel filius & pater ascendendo. Si vero sint aliquae mediae computatis eis cum extremis quot sunt personae, vna minus tot sunt gradus, verbi gratia, si quaeratur per quot gradus distat a sorore pronepos eius, computentur personae mediae, scilicet soror, filius eius, nepos, pronepos, qui cum sint quatuor per tres gradus distat soror a pronepote. Ratio huius est, quia cum gradus sit certa distantia propinquitatis, gradus non potest esse eiusdem ad se ipsum sicut nec propinquitas, & ideo gradus semper supponi personam aliquam, cui secunda addita facit gradum, & per rationem eandem tertia addita secundae, & quarta tertiae, & sic sem per, vt fit numerus graduum iuxta numerum personarum, vna excepta, & haec computatio graduum in linea ascendentium & descendentium communis est apud omnes.
In linea vero collaterali quae non est eorum, quorum vnus descendit ab alio, sed eorum qui descendunt a communi principio, aliter computantur gradus secundum canones, & aliter secum dum leges, secundum canones enim computatur hoc modo, videndum est vtrum personae de quibus quaeritur, aequaliter distent a communi stipite aut inaequaliter, si aequaliter quoto gradu distat quaelibet earum a communi stipite, toto gradu distan inter se, verbi gratia, filij duorum fratrum, ita se habent quod quilibet eorum distat a communi stipite in secundo gradu secundum lineam rectam, & in eodem gradu distant inter se secundum lineam collateralem. Si autem distent inaequaliter, tunc quote gradu remotior illorum distat a stipite communi, toto gradu distant inter se, verbi gratia, sit soror communis parens vel stipes ego nepos secundum vnam lineam, tu vero pronepos secundum aliam, si quaeritur quoto gradu ego disto a te? debet respondern quod tribus, quia toto gradu tu qui es remotior distas a communi parente a quo ego non disto nisi in gradu secundo.
Secundum vero leges aliter computantur gradus, quia secundum eas duo fratres sunt in secundo gradu, filij duorum fratrum in quarto, nepotes eorum in sexto, & sic duplantur gradus secundum computationem legalem supra computationem canonicam. Ratio diuersitatis est, quia leges attendunt descensum: communi patre ex vtraque parte. Et quia quilibet filius distat: patre vno gradu, ideo dicuntur distare inter se duobus gradibus. Canones vero non attendunt naturam personarum descendentium. Sed quantitatem descensus quae cum sit vna in duobus fratribus respectu patris, non dicuntur distare inter se nisi vnc gradu, & sic patet primum scilicet quid sit consanguinitas, qui¬ sit linea consanguinitatis, quid gradus & qualiter in linea computentur.
Quantum ad secundum dicendum est quod consanguinitas secundum lineam ascendentium & descendentium impedit de iure naturali matrimonium quo ad omnem gradum. Consanguinitas vero secundum lineam collateralem impedit de iure diuino matrimonium in primo gradu, puta inter fratrem & sororem, & caeteros primi gradus, vt patet Leuit. 18. sed de iure positiuo impedit vsque ad quartum gradum inclusiue. Ratio primi est duplex. Prima, quia secundum dictamen rationis naturalis maior reuerentia debetur patri vel matri quam debeatur coniugi. Sed quicunque sunt in linea ascendentium vel descendentium se habent, vt parentes ad prolem, vel proles ad pi rentem mediate vel immediate, vtraque enim linea est eorum tantum quorum vnus descendit originaliter ab alio, ergo si iungerentur matrimonialiter, iungeretur pater fillae, vel mater filio, mediato vel immediato, & sic superioritas parentum respectu filiorum periret transiens in societatem connugum, quod est contra ius naturale. Magis est enim contra instinctum naturae si filius ducat matrem in vxorem, quam si pater ducat filiam, quia plus derogatur reuerentiae matris, eo quod vxor in nullo debet esse superior viro, sed est ei par solum quoad carnale debitum, & in omnibus aliis est subiecta viro, qui est caput mulic ris, vt habetur I. Cor. II. propter hoc dominus a principio instituendo matrimonium exclusit patrem & matrem. Genes. 2. dicens propter hoc relinquet homo patrem & matrem, quia ha copulam horrent quaedam bruta animalia, quamdiu cognoscant parentes suos, vt recitat Philosophus 8. de animalibus, de camelo & equo. Secunda ratio est, quia series generationis debet procedere & non retrocedere. Sed aliquo modo retrocedetet si proles iungeretur parenti ad opus generationis, esset. etiam confusio consanguinitatis, quia proles genita ex filio & matre esset patri frater, aut soror, quia ex eadem matre, & genita ex patre, & filia esset matri frater vel soror, quia ex eodem patre, & simul cum hoc filius eius, aut filia quod est inconueniens, quia secundum vnum deberetur ei paritas, secundum aliud subiectio & inferioritas: quare inconueniens est ex solo dictamine rationis naturalis quod iungantur per matrimonium pater & filia, filius & mater, & omnes quotquot sunt in recta linea ascendentium & descendentium.
Propter quod bene dicunt quidam, quod si Adam & Euviuerent non haberent in posteris cui nuberent. Praeter istas per sonas aliae exclusae sunt a matrimonio de iure diuino veteris legis. Illae scilicet quae sunt in primo gradu consanguinitatis in linea collaterali. Ratio huius est, quia secundarius finis matrimo nij est confoederatio hominum, & multiplicatio amicitiae dum homo se habet ad consanguineos vxoris aliquo modo sicut ac suos. Sed inter illos qui attinent sibi in primo gradu consanguinitatis est sufficiens amicitia naturalis, quae etiam conseruatur & augetur per cohabitationem mutuam, tales enim quamdiu sunt sub cura parentum simul habitant, & ideo si iungerentur per matrimonium nulla noua amicitia accresceret, propter quod rationabiliter prohibetur talium coniunctio. Aliam rationem quidam assignant, scilicet quod matrimonium ordinatur ad repressionem concupiscentiae. Sed concupiscentia non reprimeretur, sed potius augeretur, si inter illas personas quas oportet in eadem domo conuersari esset concessa copula matrimonij, quare lex diuina rationabiliter prohibet talem copulam.
Sed istud non videtur, quia matrimonium non ordinatur ad repressionem concupiscentiae, nisi quatenus per actum matrimonij satisfit ei, vt non incitet vel minus incitet ad illicitam corruptelam. Sed hoc modo aeque reprimeretur concupiscentia per matrimonium contractum inter consanguineos primi gradu sicut per matrimonium contractum inter quosque extraneos, quare &c. Item quid hoc est dictu quod augeretur concupiscentia si carnalis copula esset licita inter personas quae consueuerunt in eadem domo manere? quia per omne matrimonium obligantur coniuges ad simul manendum, etiam qui alias commanere non debuerint, si ergo commanere simul est argumentum concupiscentiae, sequeretur quod per omne matrimonium augeretur concupiscentia. Tenenda est ergo prima ratio, quia illa est conuenientior. Et per eandem rationem de iure positiuo prohibiti sunt secundum antiqua iura copulari matrimonialite vsque ad septimum gradum, imo quandiu maneret notitia c6sanguinitatis, vt habetur 35. q. 3. cap. progeniem suam, & duobus capitulis sequentibus. Sed tres vltimi gradus reucnati sunt per concilium generale, vt habetur extra de consanguinitate, & affinitate, capitulo non debet, prohibitio enim in tribus vltimis gradibus erat inutilis & periculosa, inutilis, quia refrigescente charitate iam ad alios tres gradus parum extendebat se vinculum naturalis amicitiae, erat etiam periculosa, quia propter multiplicationem consanguineorum & obliuionem vix po¬ terat obseruari prohibitio sine multa transgressione, vsque vero ad quartum gradum mansit prohibitio, quia memoria consanguinitatis vsque ad illum gradum satis tenetur per certitudinem, quia complures viuunt vsque ad quartam generationem
Ad primum argumentum dicendum quod quamuis similitudo & propinquitas valeat ad coniunctionem, non tamen ad omnem modum coniunctionis, melius namque coniungitur forma materiae, quam materia materiae, & forma formae, sic similitudo propinquorum quamuis valeat ad coniunctionem na turalis amicitiae, non tamen ad coniunctionem matrimonialem, per quam habet amicitia ad extraneos dilatari.
On this page