Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XLI. in generali & speciali.

IVNC de :ffinitate dicendum est. Superius determinauit magister de consanguinitate. Hic determinat de affinitate quae ex carnali copula nascitur. Et diuiditur in tres. Primo enim ostendit quod affinitas impedit matrimonium. Secundo quod propter cognationem fit separandum ibi, & est sciendum. Tertio determinat quaedam incidentia ibi, hic dicendum est. Prima habet quatuor partes. Primo enim proponit veritatem. Secundo obiicit in contrarium ibi, Sed alij matrimonio. Tertio soluit obiectionem ibi, ecce quam varie. Quarto determinat de affinitatis terminatione ibi, illud etiam non est. praeterea pars ill. in qua determinat incidentia, habet duas. Primo enim differentiam quorundam criminum. Secundo quorundam nominum ad cognationem pertinentium. Prima ibi, hic dicendum. Secunda ibi addendum est etiam.

INSPECIALI proponit magister quod ex matrimonio consummato inter virum et vxorem oritur quoddam genus attinentiae inter virum & consanguineos vxoris, & inter vxorem & consanguineos viri, & vocatur affinitas quae impedit matrimonium secundum antiqua iura vsque ad septimum gradun sicut consanguinitas, & probat hoc multis auctoritatibus, sed in contrarium obiicit per quasdam auctoritates quae dicunt quod affines coniuncti in quarto gradu non separentur, & respondet quod primi loquuntur secundum rigorem iuris. Secundi vero secundum dispensationem misericordiae, prima melior responsio est quod plura sunt genera affinitatis, sicut patebit in quaestione, & secundum illam pluralitatem varie loquuntur praedictae auctoritates, tunc quaerit si mortuo viro vel vxore cesset affinitas, & si mortuo viro vxor contrahat cum alio, & habeat ex eo prolem, an illa proles posset per matrimonium coniungi consanguineis primi viri defuncti, & respondet quod per mortem alterius coniugum affinitas non extinguitur, nec prole suscepta ex secundo viro potest coniungi per matrimonium consanguineis primi viri, quod est verum secundum antiqua iura, sed non secundum noua. Postea quaerit, si coniuncti in gradu prohibito, & probata consanguinitate vel affinitate separentur, vtrum inter eos fuerit verum coniugium? & dicit quod non, tamen si per ignorantiam coniuncti fuerunt, & in facie ecclesiae excusantur a peccato, & filij eorum sunt legitimi, & addit quod ad dirimendum matrimonia contracta in gradu prohibitio iuramenta propinquorum sunt recipienda, quia tales magis nouerunt attinentiam ad gradus attinentiae, qui possunt esse inter virum & vxorem. Postea ponit diuersorum criminum nomina, & exponit, & nomina attinentiarum secundum gradus affinitatis, vt patet in litera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum