Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum affinitas impediat matrimonium

QVAISTIO PRIMA. Vtrum affinitas impediat matrimonium.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur de affinitate, vtium impediat matrimonium. Et videtur quod non, quia effectus non impedit causam suam. Sed affinitas est effectus matrimonij, ergo non impedit matrimonium.

Item secundum iura consanguinei succedunt in rebus viri defuncti, sed vxor est quaedam res viri, ergo eo defuncto debent in ea succedere consanguinei.

Item vxor alicuius affinis est fratri viri sui, sed eo mortuo debet eam accipere in vxorem secundum legem veterem (vi habetur Deut. 25.) ergo affinitas non impedit matrimonium.

IN CONTRARIVM arguitur, quia Leuit. 18. scribitur, turpitudinem vxoris patris tui non discooperies, & turpitudinem nurus tuae non reuelabis. Sed tales sunt tantum affines, ergo affinitas impedit matrimonium.

Item vir & vxor sunt vna caro, ergo qui attinet vni per consanguinitatem, oportet quod attineat alteri quod fit per affinitatem, ergo sicut attinentia consanguinitatis impedit matrimonium, sic & attinentia per affinitatem. Et haec est ratio Gregor. 35. q. 5. can. porro.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est quid sit affinitas, & quot sunt genera affinitatum, & qualiter computantur gradus affinitatis. Secundum est, quare affinitas impedit matrimonium.

Quantum ad primum sciendum est quod affinitas est attinentia vel propinquitas personarum ex carnali copula proueniens carens omni parentela, dico autem ex carnali copula, quia non solum per legitimam copulam, sed & per fornicariam ex qua nata est sequi proles contrahitur affinitas, non autem per alterum actum, siue contra naturam, siue secundum naturam, in quo non est coniunctio seminum, nisi procederet ex maritali affectu, & tunc causaretur affinitas, non propter factum, sed propter affectum, id est, propter coniugale vinculum quod solum sufficit ad causandum affinitatem, vt habetur 35. q. 3. can. extraordinatia. Ratio autem huius propinquitatis hinc sumitur, quia super communicatione naturali fundatur amicita naturalis, communicatio autem naturalis est duobus modis secundum Philosophum 8. Ethic. Vno modo secundum carnis propagationem secundum quem modum vnus est ab alio, vel aibo: tertio. Alio modo per coniunctionem ordinatam ad carnis propagationem, quae coniunctio est per carnis copulam, vel per matrimonium, in quo est mutua obligatio coniugum ad carnalem copulam, propter quod dicit ibidem Philosophus, quod amicitia viri ad vxorem est naturalis. Et ideo sicut per propagationem carnis causatur attinentia naturalis amicitiae quae es consanguinitas, ita per carnalem copulam vel coniunctionem ad hoc ordinatam (vt est matrimonium) causatur vinculum naturalis amiciuae quod vocatur affinitas dum haec (vt prius dictum fuit) se habet ad consanguineos vxoris suae, sicut ad suos, eo qui vxor est aliquo modo vnum corpus cum viro. Sed quia non est simpliciter vnum cum eo, sed quasi ab extrinseco adiuncta, ideo quia vnum, quicunque attinet viro, attinet & vxori in eodem gradu. Sed quia ab excrinseco adiuncta, ideo attinet ei alio gener attinentiae, quia consanguinei viri sunt affines vxoris. Ex quo sequitur que gradus affinitatis debent computari secundum gradus consanguinstatis, quia quoto gradu consanguinitatis attinet quis viro, toto gradu affinitatis attinet vxori, & econuerso. Frater enim viri est affinis vxori eius in primo gradu. Filius fratris in secundo, nepos eius in tertio, & pronepos eius in quarto, & idem est computandum ex parte vxoris.

Fuerunt autem antiquitus tria genera affinitatum. Primum de quo iam dictum est, quod causatur ex matrimonio seu copula carnali inter virum & consanguineos vxoris, & inter mulierem & consanguineos viri. Secundum genus affinitatis habetur addendo personam per matrimonium vel carnalem copulam primo generi, hoc modo si vxor fratris mei quae est mih affinis primo genere affinitatis mortuo fratre meo nubat alteri viro, ille erit mihi affinis in secundo genere affinitatis, & ille fecundum antiqua iura non poterat accipere aliquam de consanguinitate prioris mariti, vsque ad quartum gradum inclusiue, & de isto genere secundae affinitatis habetur 25. q. 3. can. de propinquis. Tertium genus affinitatis habetur addendo personam per matrimonium, vel per carnalem compulam secundo generi hoc modo. Petrus fuit maritus relictae si atris tui, mortua illa relicta Petrus qui est tibi affinis in secundo gradu accipit aliam, illa est tibi affinis in tertio genere, & illa mortuo viro suo non potuit olim copulari alicui, de consanguinitate tua vsque ad secundun gradum de hoc habetur 35. q. 3. can. porro. Et sic patet primum quid sit affinitas, & quot sunt genera affinitatum.

Quantum ad secundum sciendum est quod secundum & tertium genus affinitatis non impedit matrimonium, quia vtrumque reuocatum est per concilium generale, vt habetur extra de consanguinitate & affinitate, cap. non debet, & rationabiliter, propter multiplicationem nimiam affinium & difficultatem computandi imminebat periculum animarum ex crebra transgressione prohibitionis. Primum vero genus affinitatis, si praeceda matrimonium impedit ipsum contrahendum, & dirimit contractum vsque ad quartum gradum inclusiue, sicut & consanguinitas, quia secundarius finis matrimonij est dilatio amicitiae Sed per matrimonium vir se habet ad consanguineos vxoris amicabiliter vt ad suos, & similiter vxor se habet ad consanguineos viri. Et ideo sicut non potest coniungi consanguineis suis vsque ad quartum gradum, sic neque consanguineis vxoris suae, quia vtrobique fieret praejudicium amicitiae dilatandae, anti quitus autem hoc genus affinitatis impediebat matrimonium vsque ad septimum gradum, sicut & consanguinitas, sed trevltimi reuocati sunt per illud capitulum, non debet, propter rationem prius allegatam, affinitas autem sequens matrimonium non dirimit ipsum. Sed eum cuius culpa contracta est excludit ab exactione debiti, sed non a redditione.

Ad primum argumentum dicendum quod affinitas est affectus matrimonij praecedentis, ex quo causatur & illud non impedit sequens matrimonium cum affinibus contrahendum, quifieret amicitiae dilatandae praeiudicium.

Ad secundum dicendum quod consanguinei succedunt in bonis viri quae sunt eius possessio, vxor autem non est possessio vui, sed est magis vna caro cum ipso. Et ideo non est simile hipc & inde.

Ad tertium dicendum quod lex prohibuit ne frater acciperet vxorem fratris. Leuit. 18. concessit tamen hoc dispensatiue in casu in quo frater moriebatur sine liberis, vt viuens suscitaret semen fratri defuncto, ne nomen eius in progenie sua absque liberis remaneret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1