Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ex sponsalibus contrahatur aliquod vinculum attinentiae quod possit matrimonium impedire

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum ex sponsalibus contrahatur aliquod vinculum attinentiae quod possit matrimonium impedire.

SECVNDO quaeritur vtrum ex sponsalibus contrahatur aliquod vinculum attinentiae quod possi matrimonium impedire. Arguitur sic quod non quia ex causa dissolubili potest causari vinculum u perpetuum eo quod effectus non est potior sua cau¬ sa, sed sponsalia sunt dissolubilia multis modis vt patuit prius ergo ex eis non potest causari aliquod vinculum attinentiae quod posset perpetuo matrimonium impedire.

Praeterea sponsalia contrahuntur quandoque inter parentes pro pueris ante septennium, sed per talia non contrahitur aliquod vinculum attinentiae, vt habetur extra de desponsatione impuberum, capitulo literas, & capitulo accessit, ergo ex aliis similiter non contrahitur aliquod vinculum attinentiae.

IN CONTRARIVM est, quia Alexander papa prohibuit quandam mulierem coniungi per matrimonium cuidan viro, quia fratri suo fuerat desponsata, vt habetur extra de sponsalibus capitulo, Ad audientiam, hoc autem non esset nisi per sponsalia causaretur aliquod vinculum attinentiae quod impediret matrimonium, quare &c.

RESPONSIO. Aut sponsalia sunt vera & legitima quae tenere debent de iure, aut nulla. si sint legitime contracta sic ex eis causatur quoddam vinculum attinentiae simile affinitati quod dicitur publicae honestatis iustitia quae impedit matrimonium ficut affinitas & consanguinitas secundum eosdem gradus, & sic definitur, publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proueniens robur ab institutione ecclesiae trahens propter eius honestatem, ex quo patet ratio nominis & causa, quia scilicet talis propinquitas est introducta al ecclesia propter honestatem. Ratio autem honestatis est haec quia sponsalia legitime contracta quantum ex eis est ordinantur sufficienter ad matrimonium. Et ideo sicut per matrimonium contrahitur affinitas, sic per sponsalia quidam affinitati simile deficiens, tamen ab attinentia affinitatis sicut & sponsalia deficiunt a matrimonio, & hoc est publicae honestans iustitia, si autem sponsalia sint nulla, aut hoc est propter defectum consensus, vt quando contrahuntur inter parentes pro paruuli ante septennium, aut quando contrahuntur sub conditione & conditio defecit sub qua consentiebatur, aut sunt nulla non propter defectum consensus, sed propter aliquod impedimentum, puta consanguinitatis, vel affinitatis, vel voti solennis, vel ordinis, vel quoduis aliud impedimentum. In primo casu ex sponsalibus non contrahitur publicae honestatis iustitia. In secundo vero contrahitur, ficut expresse determinatur extra de sponsalibus, capitulo ex sponsalibus, libro sexto, & sic concordant capitula prius allegata in arguendo quae videntur sibi inuicem contrariari, quia illa duo capitula literas & accessit, loquuntur de sponsalibus contractis infra septer, nium ex quibus non causatur aliquod impedimentum, illud autem capitulum ad audientiam, loquitur de sponsalibus contractis inter illos qui potuerunt consentire quae praestant impedimentum sequenti matrimonio dato quod in se nulla fuerint propter inpedimentum propinquitatis, vt ibidem dicitur.

Quae autem fit ratio istius diuersitatis. Dicunt quidam quod haec est pro tanto, quia illud quod est principalissimum in contrahendis sponsalibus vel matrimonio est consensus, & ideo deficiente consensu sponsalia nullius sunt efficaciae, nec in obligando ad contrahendum, nec in impedimento sequente contractum, existente autem consensu & concurrente quocunque aliimpedimento sponsalia nullius sunt efficaciae in obligando ad contrahendum propter impedimentum concurrens, sunt tamen efficacia ad impediendum sequentia & matrimonium in quantum causant publicae honestatis iustitiam propter concurrentem consensum. Alia potest assignari ratio conuenientior, scilicet quod per sponsalia nunquam contrahitur publicae honestatis iustitia nisi sint vera vel praesumpta. Iudicium enim ecclesi debet esse secundum veritatem, vel secundum praesumptionem probabilem, hunc enim frequenter ecclesia sequitur, vt habetur extra qui filij sint legitimi, cum inter loannem, iudicantur ne filij legitimi qui nai sunt de matrimonio contracto in facii ecclesiae, & sic legitimatio secundum reputationem quanquam non fuerint legitimi secundum veritatem, propter aliquod impedimentum a contrahentibus vel altero eorum ignoratum Constat autem quod sponsalia contracta ante septennium nulla sunt secundum veritatem & secundum quamcunque praesumptionem, quia constat de talibus quod consentire non possunt, quando autem sunt tales personae quae possunt consentire, licet fit inter eas impedimentum consanguinitatis, vel affinitatis, vel quodcunque aliud, si illud ignoretur tempore contractus ab vtroque vel altero, talia sponsalia (licet nulla sint secundum veritatem) sunt tamen aliqua secundum praesumptionem. Et ideo praestant impedimentum sequentibus sponsalibus vel matrimonio. Si autem constaret contrahentibus & illis coram quibus fit contractus de impedimento propter quod sponsalia nulla sunt, vt si religiosus in habitu religionis daret alicui fidem de contrahendo cum ipsa, vel consanguineus consanguineae in gradu quo constat ipsis & omnibus assistentibus de impedimento non videtur quod per talia sponsalia quae nulla sunt secundum veritatem, nec secundum ecclesiae praesumptionem praestetur aliquod impedimentum sequentibus sponsalibus vel matrimonio. Et si praestaretur non apparet ratio quare esse nisi sola statuentis voluntas.

Ad primum argumentum dicendum quod sponsalia causant vinculum quod impedit matrimonium & dirnit non ratione sui, sed ratione eius ad quod ordinatur, scilicet ratione matrimonij, sicut & affinitas quae causatur ex matrimonio impedit sequens matrimonium & dirimit. Vel potest dici quod istud impedimentum causatur ex sponsalibus non secundum se, sed adiuncto perpetuo statuto ecclesiae.

Ad alia argumenta patet responsio ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2