Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aliqua proles sit illegitima
DEINDE quaeritur, vtrum aliqua proles sit illegitima. Videtur quod non, quia humanum iudicium debet conformari diuino, sed Deus iudicat omnem prolem legitimam ad successionem aeternam, dummodo non sectetur vitia parentum, ergo & homines debent eam legitimam reputare ad successio. nem temporalium.
Item filius non debet puniri pro peccato patris, Ezech. 18. sed illegitimus concubitus est peccatum parentum, ergo & propter illegitimum concubitum non debet proles illegitima reputari.
Item quantum distat illegitimus a legitimo tantum econuerso, sed legitimus non potest illegitimari, ergo nec illegitimus legitimari, ergo non sunt vere illegitimi.
IN CONTRARIVM arguitur sic, quia qualis est causa talem producit effectum, sed concubitus est causa prolis, ergo ex illegitimo concubitu est illegitima proles.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod aliqui filij sunt illegitimi. Secundum est quod aliqui tales possunt legitimari.
Quantum ad primum sciendum est quod quatuor sunt generfiliorum, quidam enim sunt legitimi & non naturales, vt adoptiu & arrogati, de quibus postea dicetur. Alij sunt legitimi & naturales, vt illi qui nascuntur ex matrimoniis legitimis qui sunt legitimi secundum rem, vel secundum ecclesiae approbationem & contrahentium reputationem, vel vtriusque vel saltem alterius, alioquin si vterque sit impedimentum, vel si ignorantes impedimentum clandestine contrahant, proles illegitima nascitur nullam habens excusationem ex parentum ignorantia, hoc probatur quoad primum articulum extra qui filij sunt legitimi, cap. cum inter Ioan. & cap. ex tenore, & quibusdam aliis capitulis. Quantum autem ad secundum articulum probantur in eodem titulo cap. causam & de clandestina desponsatione, cum inhibitio. Alij sunt naturales sed non legitimi, vt qui nascuntur ex concubinis in indubitato affectu retentis, non quidem ex meretricibus publicis vel scortis, & hi succedunt parentibus ab intestato, vna cum matribus in duabus vnciis, hoc est in sexta parte. Alij vero nec sunt naturales nec legitimi, vt illi qui nascuntur ex incestu qui dicuntur spurij, vel ex adulterio. Ratio autem quare tales dicuntur illegitimi est, quia legitimus a lege dicitur Lex autem totaliter excusans concubitum est sola lex matrimonij quam ratio naturalis dictat, scriptura diuina confirmat & lex humana approbat. Et ideo ille qui nascuntur praeter legem matrimonij omnes dicuntur illegitimi. Et praeter hoc illi qui nascuntur ex incestu vel adulterio innaturales dicuntur, quia ratio naturalis talem concubitum damnat. Per eandem rationem illegitimi sunt qui nascuntur de matrimonio legitimo quo ad vinculum solutum, quo ad thorum & cohabitationem per solenne votum, vt quando vir & vxor pari voto ingrediuntur religionem, & profitentur si tales postea generent filiu, illegitimus est, quilex matrimonij ratione cuius proles dicitur legitima est illa, quam ponit Apost. 1. Corinth. 7. scilicet quod vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, & econuerso, sed haec lex soluitur per solenne votum ab vtroque emissum, ergo proles qui postea nascitur est illegitima, quia praeter legem matrimoni nata est, & sic patet primum.
Quantum ad secundum sciendum est quod filios illegitimos cor uenit legitimari octo modis, secundum iura ciuilia sex, & duobus secundum iura canonica. Primus modus secundum iura ciuilis est quando pater filium naturalem ex concubina susceptum tradidit curiae ciuitatis suae, vel ciuitatis Metropolis, & fit in ea ob ficium quod conuenit propter honorem curiae, Secundus est quando pater filiam naturalem iungit officio curiae suae ciuitativel metropolis. Tertius est quando filius offert seipsum deficiente prole legitima, nam alias non liceret se offerre, quamuis patri liceret offerre ipsum. Quartus est si deficiente prole legitima p: ter cum concubina offerat pro eo legitimando preces principi & princeps eas admittat. Quintus est quando pater in suo testamento solenniter perfecto vocat ipsum naturalem & legitimum Sextus est si pater in instrumento publico vel propria manu confecto habente subscriptionem trium testium fide dignorum dixerit eum legitimum, & in hoc casu si pater hoc testimonium perhibuerit vni ex filiis naturalibus sufficit aliis ad legitimationem, & de his habentur expresse iura ciuilia in variis locis Aeprimus modus legitimandi qui est primus secundum iura canonica est cum quis concubinam, de qua suscepit filium ducit in vxorem, tunc enim legitimatur filius naturalis non spurius, vt habetur extra qui filij sunt legitimi, capitulo tanta. Vitimus modus est quando per dispensationem papae illegitimus legitimatur, & iste modus etiam extendit se ad spurios vt apti sint ad dignitates non solum minores imo etiam episcopatus, vt habetur in ille cap. per venerabilem, dicuntur autem tales legitimari non vi fiant de legitimo concubitu nati, quia hoc est impossibile, sec quia damna quae filius illegitimus incurrit restaurentur per auctoritatem legis vel canonis, vnusquisque autem tam papa quam imperator legitimat aliquem ad actus suos. Imperator quidem ad dignitates seculares & ad successionem in haereditate, papvero legitimat ad actus spirituales & ad actus seculares, & asuccessionem haereditariam secularium in terra sibi subdita.
SED vtrum legitimatio valeat quo ad successionem in te ris papae temporaliter non subiectis, dubium est. Quidam enim dicunt quod ex quo aliquis legitimatur a papa in spiritualibus videtur legitimari per quandam consequentiam etiam in temporalibus ne sit absurdum & quasi monstrosum vt legitimatur ad spiritualia illegitimus ad temporalia censeatur, multa enim per consequentiam obtinentur, & tenet hanc opinionem Gaufridus in summa sua & concordat cum illa decretali, per venerabilem
Alij dicunt quod in terris non subditistem porali iurisdictioni paplegitimatio facta per eum non valet quo ad successionem quae esse praeiudicialis legitimo haei edi, licet valeat quo ad actus spiritua ies & dignitates seculares, & hoc de facto tenuit in regno Franciae. Quin primogenitus conutissae Flandriae legitimatus per papam non successit in comitatu, sed alius minor qui erat legitimus.
Ad primum arg. dicendum quod iudicium humanum debet conformari diuino vbi locum habet similitudo quod non ess in proposito, quia omnis illegitimus habet exordium legitimum quo ad animam cum omnis anima ex deo sit per creationem. E ideo legitimus est ad successionem aeternam si legitime viuat, seex parte corporis habet illegitimum exordium propter quod quo ad corporalia & temporalia illegitimus est censendus.
Ad secundum dicendum quod filius non punitur pro peccato patris poena aeterna, nec poena temporali quae sit poena sensus nec poena damni quod substi ahatur ipsi aliquid habitum, in hoc tamen bene punitur filius pro patre, quia aliquid non est ei debitum quod alias ei fuisset debitum, sicut declaratum fuit in secundo libro cum ageretur de originali peccato & sic filius illeg timus incurrit ex percato patris duplex damnum, vnum quia non admittitur ad officia & dignitates que requirunt quandam claritatem & dignitatem in his qui haec exercent. Aliud quia non succedit aut non plene in haereditate paterna, sicut filius legitimus posset succedere.
On this page