Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum matrimonium contractum inter affines vel consanguineos sit dirimendum
POSTEA quaeritur vtrum matrimonium contractum inter affines vel consanguineos sit dirimendum. Videtur quod non, quia fauorabilius est vir culum matrimonij quam ius dominij, sed possesso Ibonae fidei per diuturnitatem temporis acquirit ius in possessione cuius non erat dominus prius, ergo similiter maritus qui prius bona fide contraxit cum consanguinea vel affint per diuturnitatem temporis acquirit ius in ea vt iam sit sua¬
Praeterea de similibus simile est iudicium, sed similis est consanguinitas duorum fratrum ad duas sorores quas ducunt in vxorem, ergo si vnus separatur propter consanguinitatem pari ratione & alius debet separari. Hoc autem non sit, ergo &c.
Item iudicium ecclesiae ad separationem matrimonij non debet procedere nisi sit debita accusatio & testificatio. Sed in separatione matrimonij propter consanguinitatem & affinitatem non seruatur debitus modus accusationis, cum non praecedat inscriptio, nec accusans obliget se ad talionem, nec seruatur debitus modus testificationis. Cum propinqui admittantur ad testimonium qui in caeteris causis sunt suspecti propter priuatum amorem, ergo videtur quod ecclesia non directe procedat ad dirimendum matrimonium inter consanguineos & affines
IN CONTRARIVM arguitur, quia sicut disparita cultus propter nimiam distantiam impedit matrimonium, ita consanguinitas & affinitas propter nimiam propinquitatem, sed proptedisparitatem cultus matrimonium est dirimendum vt patet Esdrae 9. grgo similiter propter consanguinitatem & affinitatem,
RESPONSIO. dicendum est primo quod matrimonium inter consanguineos & affines contractum debet separari. Secundo videndum est qui admicti debeant ad accusandum, & testificandum
PRIMVM patet faciliter, quia omne vinculum societatis quod sine peccato stare non potest est dissoluendum, sed tale vinculum est matrimonium in gradu prohibito consanguinitatis vel affinitatis contractum, ergo est dissoluendum.
Quantum ad secundum sciendum est quod ad accusandum matrimonium in gradu prohibito consanguinitatis vel affinitatis contractum, Primo admittuntur consanguinei. Cuius ratio est, quia in omni casu ad accusationem & testificationem illi videntur magis idonei qui sciunt melius veritatem, sed veritatem impedimenti melius sciunt consanguinei quam extranei, quia vnusquisque suam genealogiam tam ex testibus & chartis, quam ex recitatione maiorum scire laborat, ergo tale sunt maxime admittendi, & haec ratio tangitur extra qui matrimonium accusare possunt, ca. videtur nobis, veruntamen in defectu consanguineorum extranei admittuntur cum iuramento, tum quia pro tempore denunciationis quae fiebat in ecclesia praesentes non erant, aut causa legitima impediri denunciationem nesciuerunt, aut post matrimonium didicerunt, sicut habetur expresse in illo capitulo, cum in tua. Si autem accusareturmatrimonium pro altero impedimento tunc extranei admittendi essent, quando autem accusatur matrimonium ex eo quod dicitur non fuisse contractum, tunc parente & consanguinei repellendi sunt tanquam suspecti nisi ex parte illius qui est inferior dignitate & diuitiis de quibus probabiliter posset aestimari quod libenter vellent quod matrimonium staret,
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de dominio rei & de matrimonio, quia illa quae sine peccato esse non possunt nulla praescriptione longi temporis firmantur, quia diuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget, & ideo cum matrimonium in gradu prohibitio contractum semper sit cum peccato in eo locum non habet praescriptio, sed solum in aliis rebus quarum dominium potest per auctoritatem legi in ius possessoris transferri.
Ad secundum dicendum est quod res inter aliquos acta non praeiudicat aliis in foro contentioso, vnde quamuis vnus frate repellatur a matrimonio sororis causa consanguinitatis, non tamen propter hoc ecclesia separat aliud matrimonium alterius fratris cum alia sorore quod non accusatur, & in foro conscientinon oportet quod semper obligetur frater ad dimittendum vxore quia frequenter tales accusationes ex maliuolentia procedunt, & per falsos testes probantur, vnde non oportet quod conscier tiam suam informent ex his quae circa aliud matrimonium facta sunt, veruntamen talis, aut habet certam scientiam de impedimento matrimonij, aut opinionem, aut neutrum, si primo modo nec debitum reddere nec exigere debet. Si secundo modo debet reddere, sed non exigere. Si tertio modo potest reddere & exigere.
Ad tertium dicendum quod accusatio matrimonij aut fit pro peccato, aut pro impedimento, si pro peccato puta pro adulterio, aut fit ad poenam ciuilem, & tunc debet fieri inscriptio & obligatio ad poenam talionis quoniam agitur de punitione personae deinquentis, aut fit ad poenam ecclesiasticam, scilicet ad diuortuum, & tunc non debet fieri inscriptio cum obligatione ad poenam talionis, quia non agitur ad punitionem personae, sed ad dissipationem facti. Et idem est quando matrimonium accusatur pro impedimento consanguinitatis vel affinitatis, potest tamen tunc fieri inscriptio quod exprimatur persona accusans & matrimonium quod accusatur, & impedimentum propter quod accusatur. De testificatione autem speciale est in hoc articulo quod parentes & propinqui admittuntur ad testificandum propter causam prius dictam, in causis vero criminalibus & contractibus repelluntur tanquam suspecti. Potest etiam idem esse accusator & testis. Item non iuratur de calumnia cum sit causa quasi spiritualis nec reseruatur ordo iudiciarius, quia tali denuntiatione facta contumax potest excommunicari lite non conte stata, & valet ad hoc testimonium de auditu, & post publicationem testium testes possunt induci, & hoc totum fit vt peccatum quod in tali coniunctione esse potest, impediatur.
On this page