Praeambulum
Praeambulum
AM DE spirituali cognatione. Determinato de cognatione carnali, hic determinat de cognatione spirituali. Et diuiditur in duas. Primo enim de IIterminat intentum. Secundo subiungit quoddam Jincidens ibi, Sciendum est. Prima habet duas parrinio enim determinat de cognatione spirituali directe proueniente. Secundo indirecte ibi, Solet etiam quaeri. Prima habet duas. Primo enim determinat de cognatione inter parentes. Secundo de cognatione spirituali inter filios ibi, Quod autem spiritualis. Prima habet quatuor. Primo enim in generali cognationem enumerat. Secundo specialiter cognationem declarat ibi, Spirituales filij sunt. Tertio ostendit quomodo talis cognatio matrimonium impedit ibi, Quod autem corporaliter. Quarto obiicit in contrarium & soluit ibi, His autem obuiare videtur. Aliae autem remanent indiuisae. Prope nit ergo magister triplicem esse cognationem a se inuicem differentem, scilicet consanguinitatem quae est inter illos qui sunt eiusdem generis, & affinitatem quae contrahitur mediante genere, & spiritualem quae contrahitur ex sacramenti ministerio nostri enim sunt spirituales filij quos baptisamus vel in cathecismo, vel in confirmatione tenemus, vel quorum confessiones audiuimus. Deinde probat quod compater & commater copulari non possunt, si vero matrimonio iam existente simul conluges de sacro fonte susceperunt filium proprium, vel alter eorum & non ignoranter hoc fecerint grauiter debent puniri, nec tamen propter hoc debent separari. Deinde subiungit quod spirituales & adoptiui filij naturalibus nequeunt copulari, quod intelligunt quidam & bene de illis filiis quibus compaternita contrahitur. In fine dicit quod secundae & tertiae nuptiae licite contrahuntur, quia bigamia non est peccatum, licet impediat: promotione ordinum. Et in hoc &c.
On this page