Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum spiritualis cognatio impediat matrimonium
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum spiritualis cognatio impediat matrimonium. Et videtur quod non, quia contrariorum non ess idem effectus, sed cognatio spiritualis proueniens ai ex datione sacramenti, vel tentione ad idem contrariatur disparitati cultus quae consistit in carentia communionis sacramentalis, ergo cum disparitas cultus impediat matrimonium, videtur qo cognatio spiritualis non impediat ipsum.
Item quando aliquis conuertit aliquem per praedicationem ipse est pater eius spiritualis secundum illud I. Cor. 4. in Christo Iesu per euangelium ego vos genui, sed per hoc non impeditur matrimonium inter conuertentem & conuersam, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia dignior est cognatio spiritualis quam carnalis, sed illa impedit matrimonium ergo & ista.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quid sit spiritualis cognatio. Secundum est per quod contrahitur & inter quas personas. Tertium est qualiter impediat matrimonium.
Quantum ad primum sciendum est quod spiritualis cognatio est propinquitas personarum proueniens ex datione sacrament vel tentione ad illud. Ratio huius est, quia sicut homo accipit esse naturae per generationem carnalem sic accipit esse gratiae per generationem spiritualem, sicut ergo per generatione carnalem contrahitur vinculum cognationis carnalis inter genitum & generantes, puta inter filiu & patrem & matrem. Sic per regenerationem spiritualem quae est per sacramenta ecclesiae contrahitur vinculum cognationis spiritualis inter regeneratum & regenerantes, inter regenerantes autem qui sacramentum dat tenei vicem patris, qui inquantum est minister Dei regenerat, qui vero tenet ipsum, tenet vicem matris inquantum gerit personam ecclesiae, intra cuius gremium fit omnis spiritualis regeneratio, quari spiritualis cognatio inter has personas contrahitur ex hac causa
Quantum ad secundum sciendum est quod quidam dicunt quod spiritualis cognatio contrahitur per septem quae enumerantur a primo pabulo salis, vsque ad confirmationem quae fit per episcopum, quia ficut regeneratio spiritualis fit per spiritum sanctum, cuius sunt septem dona, sic in illis septem quae fiunt a primo pabulc baptismi, vsque ad confirmationem confertur spiritualis regeneratio, & acquiritur spiritualis cognatio, & istud videtur tangi expresse 30. q. 1. ca. peruenit, in fine. Vbi dicitur sic, quomodo sunt septem dona spiritussancti, sic septem bona baptismi, a primo ergi pabulo salis vsque ad confirmationem per chrisma, hoc est a primo vsque ad septimu nullus commatrem suam in coniugium suscipere debet. Et ita dicunt quod per quodlibet sacramentale antecedenad baptismum contrahitur spiritualis cognatio.
Sed istud non videtur rationabile, quia cognatio carnalis non contrahitur nisi per generationem carnalem, ergo nec spiritualis nisi per spiritualem, sed spiritualis regeneratio non perficitur nisi per aliquod sacramentum, ergo per illa sacramentalia quae antecedunt baptismum non contrahitur spiritualis cognatio. Ad canonem autem potest responderi quod debet intelligi copulatiue & non disiunctiue, quia per illa quasi simul iuncta contrahitu cognatio spiritualis, non autem per quodlibet per se sumptum.
Et ideo dicendum est aliter quod spiritualis cognatio contrahitur per baptismum & confirmationem. Per cathecismum vero contrahitur quoddam vinculum cognationi spirituali simile, sed debilis ratio huius est, quia cognatio spiritualis non contrahitur nisi per actus pertinentes ad officium regenerationis spiritualis, ad hoc autem officium tria concurrunt, vnum tanquam disponens spirituale in quo fit regenerationis inchoatio, scilice instructio cathecismi. Aliud tanquam formaliter dans esse spirituale in quo fit prolis animatio in vtero ecclesiae, scilicet susceptio baptisini. Tertium tanquam complens & manifestans ipsum esse spirituale in quo fit quasi prolis in publicum productio, quasi per natiuitatem ex vtero, scilicet susceptio confirmationis per quam homo fidelis in publicam fidei confessionem exponitur propter quod spiritualis cognatio contrahitur in baptismo & confirmatione quae sunt spiritualis regeneratio quasi in vtero & ex vtero, per cathecismum vero qui est dispositio ad vtrumque contrahitur quoddam vinculum spirituali cognatione simile. Et sic patet per quid contrahitur spiritualis cognatio.
Inter quas autem personas contrahatur, sciendum est quod spiritualis cognationis sunt tres species. Vna quae est spiritualis paternitas quae contrahitur inter regenerantem & regeneratum. Regeneras autem est duplex. Vnus quasi pater dans sacramentum. Alius quasi mater, scilicet tenens puerum in baptisino vel confirmatione, & ad vtrumque horum cognatio spiritualis paternitatis extenditur. Alia est quae dicitur spiritualis compaternitas quae est inter patrem & matrem spiritualem, vnde versus, Vnus semper erit compatrum spiritualis. Alter carnalis nec fallit regula talis. Ex quo patet quod inter matrem spiritualem & patrem spiritualem non contrahitur aliqua spiritualis compaternitas, quia non coniunguntur in regeneratione spirituali nisi per accidens, quia vnus ad hoc per se sufficeret, transit autem copa ternitas a viro in vxorem quandoque & quandoque non, ad vxorem enim nondum carnaliter cognitam non transit, quia nondum effecti sut vna caro, ad eam vero quae est carnaliter cognita tranfit spiritualis cognatio quae contrahitur per actum viri sui cum leuat filium alterius de sacro fonte, vel tenet in confirmatione. Sed quando contrahitur per actum alterius tenentis filium viri sui ex alia muliere, tunc non transit spiritualis cognatio a viro in vxorem etiam carnaliter cognitam. Et eodem modo transit vel non transit spiritualis cognatio ab vxore in virum, per vxorem enim nondum carnaliter cognitam nulla transit ad virum spiritualis cognatio, per eam vero quae est carnaliter cognita transit ad virum spiritualis cognatio per actum vxoris contracta. Qua autem contrahitur per actum alterius suscipientis filium eius ex alio viro non transit ad legitimum virum, vt patet per versus qu habentur in glossa capituli Martinus, de cognatione spirituali, lib. 4. Qui tales sunt. Qui mihi vel cuius mea natum fonte leuauit, Haec mea commater fieri mea non valet vxor. Si qua meae na tum non ex me fonte leuauit. Hanc post fata meae non inde vetabor habere. Tertia species spiritualis cognationis est confraternitas quae est inter filium spiritualem & filium carnalem eiusdem patris, haec autem intelligenda sunt secundum quosdam quando praedictae personae sunt baptizatae, quia ad alias personas non potest contrahi spiritualis cognatio, quia qui est expers spiritualis vitae, in qua homo per baptismum renascitur non est capax spiritualis cognationis. Et ideo baptisans filium Iudeae, vel suscipiens ipsum nullam cognationem contrahit cum ipsa, quin ipsa postquam fuerit conuersa possit cum eo contrahere. Alij ver? dicunt contrarium, sed primum videtur probabilius dictum.
Quantum ad tertium, scilicet qualiter cognatio spiritualis impediat matrimonium, sciendum quod aut praecedit, aut sequitur, si praecedit tunc impedit contrahendum & dirimit contractum, q intelligendum est de cognatione spirituali, quae contrahitur in baptismo & confirmatione, quia per cathecismum contrahitur vinculum debile, per quod impeditur matrimonium contrahen¬. dum, sed non dirimitur contractu, vt habetur extra de cognatione spirituali, cap. per cathecismum. lib. 6. Ratio quare spiritualis cognatio contracta per baptismum & confirmationem impedit matrimonium contrahendum & dirimit contractum est, quia secundarius finis matrimonij est dilatatio amicitiae (vt dictum est prius sed sufficiens amicitia debetur his inter quos est spiritualis cognatio, ergo inter eos non debet esse matrimonium. Minor pate per illud quod habetur 30. q. 3. can. 1. vbi dicitur sic, ita diligere debet homo illum qui eum suscepit de sacro fonte sicut & patrem, & simile habetur quaestione per totum, & hoc nullam habet dubitationem de paternitate vel compaternitate spirituali.
Sed de confraternitate quandoque fuit dubitatio. Quidam enim dixerunt quod filij & filiae duorum compatrum vel duarum commatrum geniti post contractam compaternitatem non possum inter se contrahere, vt 20. q. 3. post susceptum. Alij dicunt quo filij & filiae ante siue post compaternitatem geniti possunt simul contrahere, excepta illa persona per quam peruentum ost ad compaternitatem, vt habetur 30. q. 3. cap. super quibus, qui canon corrigit primum. Et hic casus confirmatur extra demognatione spirituali cap. 1. & cap. super eo. Et istud est rationabilius, quia sicut duorum compatrum alter est carnalis alter spiritualis (vt dictum est) sic duorum confratrum alter est carnalis, alter spiritualis, non enim possunt dici fratres nisi sint eiusdem patris. Istud autem solum habet locum inter filium spiritualem, & filios car¬ nales eiusdem patris & non inter alios, & ideo inter ipsos solum est spiritualis fraternitas quae impedit matrimonium & dirimit. Veruntamen duo praedicta cap. remittunt ab consuetudinem quod quidam intelligunt circa matrimonia contrahenda & non indissoluendo iam contracta, sed siue sic, siue sic intelligatur tale impedimentum non potest esse ex natura regenerationis spiritualis, sed ex statuto iuris quod non potest impedire matrimonium contrahendum & dirimere iam contractum secundum variam formam statuti. Si vero compaternitas sequatur nunquam impedit matrimonium quoad vinculum, sed de actu distinguitur sic, quia aut contrahitur ex necessitate, vt quando vir& mulier in articulo necessitatis baptisant proprium filium & tunc non impedit exigere& reddere debitum, aut sine necessitate, & tunc, aut per ignorantiam, & sic non impedit neque reddere, neque exigere aut per fraudem ad insidiandum matrimonio, & tunc fraudulentus debet gere poenitentiam de delicto commisso, vt habetur 3 quaest. 1. ca. dictum, & can. ad limina, quidam etiam addunt quos ille qui fraudulenter hoc fecit, potest reddere debitum, sed non licet ei exigere, quod quamuis sit probabiliter dictum, non inuenitur tamen in iure expressum quod non liceat ei debitum petere
Ad primum argumentum dicendum quod contrariorum non est idem effectus per se & positiuus, sed bene potest esse idem effectus priuatiuus, quia duo contraria idem possunt opponi sicut magnum & paruum opponuntur aequali, & hoc modo disparitas cultus tanquam nimia distantia, & omnis cognatio tam carnalis quam spiritualis sicut nimia propinquitas opponuntur matrimonio & impediunt ipsum.
Ad secundum dicendum quod instructio aliorum per Apostolum fuit de pertinentibus ad fidem & quodammodo per modum cathecismi, & sic talis instructio ordinem habebat ad spiritualem regenerationem, propter quod aliquo modo potuit dici pater eorum spiritualis, non sic autem est de alia praedicationi quae fit fidelibus de pertinentibus ad fidem & mores, quia non ordinantur ad regenerationem, sed eam supponit, veruntamen tales & quidam alij patres dicuntur, quia cum a patre natural habeamus tria, scilicet esse, nutrimentum, & eruditionem (vt di citur 8. Ethic.) sic per similitudinem aliquando pater dicitur qui dat esse spirituale sacramenti, aliquando qui dat alimentum verbi, aliquando qui dat disciplinam, vt praelati. Ex hoc tamen solo quod spiritualis pater conuenit cum carnali quoad generationem contrahitur cognatio, & non ex aliis sine isto. Ex quo patei quod ex collatione aliorum sacramentorum a baptismo & confirmatione nulla spiritualis cognatio contrahitur, quia nullum sacramentum ab his duobus habet rationem regenerationis, poenitentiae autem magis est resuscitatio quam regeneratio, & extrema vnctio quaedam medicatio. Caetera ad vero rationem regenerationis nullo modo appropinquant.
On this page