Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum cognatio legalis impediat matrimonium

QUAESTIO SECVNDA Vtrum cognatio legalis impediat matrimonium.

SECVNDO quaeritur de cognatione legali, vtrum impediat matrimonium. Et videtur quod non quiVex hoc quod aliquis est alteri beneficus non contrahitur aliquod propinquitatis vinculum impediens matrimonium, sed adoptio ex qua cognatilegalis oritur nihil aliud est quam collatio cuiusdam benefici (scilicet assumptio ad participationhaeem reditatis) ergo per eam non contrahitur aliquod vinculum impediens matrimonium.

Item cura spiritualis dignior est quam cura temporalis, sed ex hoc quod aliquis subditur curae spirituali alterius non contrahitur aliquod vinculum impediens matrimonium, alioquin omnes qumabitant in parochia essent propinqui sacerdoris & filius eius non posset cum aliqua de parochia contra here, ergo nec ex hoc quod per adoptionem trahitur adoptatus in curam adoptantis contrahitur aliquod vinculum impediens matrimonium

IN CONTRARIVM est quod dicitur in litera.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quid sit cognatio legalis & vnde causetur. Secundum est, quia cognatilegalis causatur ex adoptante quis possit adoptare. Tertium est qualiter adoptio vel legalis cognatio impedit matrimonium.

Quantum ad primum sciendum est quod legalis cognatio est quaedam propinquitas proueniens ex adoptione, adoptio autem est extraneae personae in filium vel nepotem, & deinceps legitima assumptio. Ratio autem vtriusque istorum hinc sumitur quod ars imitatur naturam & supplet eius defectum, & ideo sicut per generationem naturalem aliquis producit filium ita per ius positiuum quod est ars aequi & boni potest sibi aliquis assumere aliquem in filium ad supplendum defectum filij naturalis, & talis assumptio vocatur adoptio & sicut natura facit de non filio filium sic adoptio, propter quod dicitur assumptio extraneae personae in filium, &c. quia qui adoptatur non est talisecundum rem in qualem adoptatur secundum iuris fictionem pro veritate assumptam. Sicut etiam ex generatione naturali causatur propinquitas consanguinitatis sic ex tali iuris fictione causatur propinquitas legalis. Sunt autem duae species adoptionis. Vna imperfecta per quam non transfertur adoptatus in potestatem adoptantis, & haec vocatur simplex adoptatio. Alia perfecta per quam transfertur adoptatus in potestatem adoptantis, & haec vocatur arrogatio, quia is quam adoptat arrogatur.i.interrogatur an velit eum quem adoptat iustum filium vel filiam esse, & ille vel illa interrogatur an id fieri patiatur, differunt autem in quatuor. Primo quia non potest arrogari nisi qui est sui iuris, sed adoptatur qui est alieni. Secundo quia arrogatus vt dictum est transit in potestatem arrogantis, sed adoptatus non transit in potestatem adoptantis. Tertio quia arrogatus habet de necessitate legitima in bonis arrogatoris, vnde siue eum emancipet siue non debet ei quartam partem bonorum relinquere, id est, legitimam suam, adopta tus vero non habet in bonis adoptantis legitimam, vnde non tenetur ei aliquid relinquere, si tamen ab intestato moritur adoptator, succedit ei adoptatus. Quarto, quia arrogatio non fit ni si auctoritate principis, sed adoptatio fit ratione cuiuslibet magistratus competentis, vnde versus, Arrogo qui suus est & habet meus esse necesse. Patris adopto suum nec patris desinit esse, Est haeres patris firmantéque principe firmus. & sic patet primum

Quantum ad secundum sciendum quod non quilibet potes arrogare vel adoptare, sed solum ille qui potest generare naturaliter, & non qui non potest vt spado vel castratus. Et ratio est quia adoptio est in solatium liberorum amissorum vel qui haberi potuerunt, & ideo qui est totaliter impotens generare arrogare vel adoptare non potest. Idem debet esse major quadraginta annis nisi fiat ex alia causa necessaria, quia vsque ad tempus illud debet intendere generationi naturali, oportet etiam quod adoptans praecedat adoptatum plena pubertate ita quod possit ipsum naturaliter genuisse. Item adoptare non potest qui non est sui iuris vt filiusfamiliâs: quia adoptatio ordinatur ad susceptionem haereditatis, & ideo illi soli competit adoptare qui habet administrationem bonorum suorum, mulier etiam adoptare non potest nisi ei hoc a principe concedatur in solatium liberorum amissorum, & sic patet secundum.

Quantum ad tertium sciendum est quod triplex est legalis cognatio. Prima quasi lineae descendentium quae contrahitur inter patrem adoptantem & filium adoptatum & filium filij, & sic deinceps. Secunda est, quasi collateralis inter filium adoptiuum & filium naturalem. Tertia est per modum affinitatis quae est inter patrem adoptantem, & vxorem filij adoptati vel econuerso inter filium adoptatum & vxorem patris adoptantis. Prima habet prohibitionem perpetuam de matrimonio contrahendo, vt ff.de ritu nupti.l. quando. similiter, & tertia, vt fl. de ritu nuptia. I. ad optiuus, responso primo. Secunda vero habet prohibitionem quandiu manet adoptio, vnde mortuo patre vel emancipato filio possunt adinuicem contrahere, vt extra de cognatione legali, cap. si qua. Ratio autem horum est, quia prima & tertia prohibitio est propter reuerentiam quam debet habe re adoptatus, & vxor eius ad adoptantem & ad vxorem eius, & cum sit perpetua impedit matrimonium. Secunda vero prohibitio est propter interpretatiuam filiationem quae prouenit ex adoptione, & ideo ea durante durat, & ea cessante cessat. Legalis autem cognatio non solum impedit matrimonium contrahendum, sed dirimit iam contractum, vt 30. q. 3. ita diligere.

Ad primum argumentum dicendum quod cognatio legalis non impedit matrimonium ratione solius beneficij sed ex statuto iuris propter vinculum quod ex fictione iuris inter tales contrahitur.

Ad secundum argumentum dicendum quod propter curam spiritualem non transfertur quis in potestatem patris spiritualis, sicut per arrogationem quis tranfertur ei & per adoptionem ad hoc disponitur, vt sic cohabitat adoptiuus cum aliis sicut cum fratribus & sororibus, & ideo magis impedit matrimonium qui cura spiritualis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2