Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum secundae nuptiae sint licitae

QVAESTIO TERTIA. Vtrum secundae nuptiae sint licitae.

TERTIO quaeritur de secundis nuptiis vtrum sint slicitae. Videtur quod non, quia poenitentia non indiget nisi quia peccauit, sed bigamus indiget poenitentia, vt dicitur in litera & habetur 31. q. 1. de his qui bigamiam, & committatur poena irregularitatis, ergo videtur quod secundae nuptiae per quas bigamia inducitur non sunt licitae.

Item Chrysostomus dicit super Mat. 5. quod secun accipere secundum veritatis rationem fornicatio est. & Ambrosidicit quod secundum matrimonium non est bonum quare &c

IN CONTRARIVM est quod dicit Apostolus Thi. 5 Volo iuniores scilicet videas nubere, filios procreare, matresf. milias esse. Et Abraham mortua Sarra legitur contraxisse secum das nuptias cum Cetura Gen. 25. quare &c.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod secundum matrimonium est licitum sicut & primum. Secundum est quod secum dum matrimonium caret quadam houestate quam habet primum

PRIMVM patet, quia si secundum matrimonium non esse licitum hoc esset aut quia esset prohibitum aliquo iure natural diuino vel humano, aut quia primum praestaret impedimentum secundo. Sed neutrum istorum potest dici, ergo &c. Probatio minoris, quod enim matrimonium secundum non sit prohibitum iure naturali patet, quia matrimonium secundum est concors iuri naturali quatenus est in officium naturae & in remedium concupiscentiae, sed his indiget homo quandoque post primas nuptias sicut ante, & ad hoc valet secudum matrimonium sicut primum, quare &c. Ius etiam diuinum secundas nuptias concedit, vt patet per Apost. 1. Cor. 7. Nullum etiam ius humanum damnat ea quare &c. Primum etiam matrimonium non praestat impedimentum secundo, quia sit praestaret hoc esset quia adhuc duraret in se vel in aliquo suo effectu, sicut ex baptimo vel confirmatione seu o dine remanet character transeunte sacramento, propter quod nulli licet his baptizari, confirmari vel ordinari, sed primum matrimonium non manet in se cum soluatur per mortem alterius coniugum, nec in aliquo suo effectu cum non imprimat characterem, ergo nullo modo impedit secundum matrimonium nisi cum consanguineis coniugis cu quibus per matrimonium primum tanta est affinitas quae durat soluto matrimonio, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod praeter honestatem quam habet matrimonium ex eo quod est licitum & secundum rectam rationem quae honestas est communis primo & secundo matrimonio. Primum matrimonium habet duas honestates quas non habet secundum. Vna est perfecta significatio coniunctiois Christi & ecclesiae quae est vnius ad vnam, quae significatio est in primo matrimonio & non in secundo considerando ipsum in ordine ad primum. quamuis in secundo secundum se & praecis. considerato sit coniunctio vnius cum vna. Alia est honestas bene dictionis, quia primae nuptiae benedicuntur non autem secunda quod est intelligendum quando sunt secundae ex parte mulieris, quia tota illa benedictio videtur respicere mulierem quae post quam semel benedicta est non debet super eam amplius benie dictio iterari. Sed est suspensus sacerdos qui tales secundas nuptias benedicit, extra de secundis nuptiis, cap. 1. de hoc tamen in quibusdam locis hodie parum curatur.

AD PRIMVM argumentum dicendum sicut in litera dicitur quod illud intelligitur de bigamo qui insidiatus est primae vxori desiderio secundae. vel forte de illo qui prima viuente ducit secundam, tales enim indigent poenitentia non autem ille qui ducit secundam, extra praedictos casus & absque alia culpa, talis tamen incurrit irregularitatem non propter praeuiam cupam sed propter defectum perfectae significationis sacramenti concurrente statuto ecclesiae.

AD SECVNDVM dicendum quod Chrysostomus loquitur de illo qui viuente prima secundam ducit, tunc enim est forni catio & non matrimonium, vel loquitur quantum ad causam qua solet ad secundas nuptias incitare scilicet concupiscentiam qua etiam ad fornicationem incitat. Ambrosius vero dicit matrimonium non esse bonum, non quia sit illicitum, sed quia caret honorsanctificationis & benedictionis quae est in primo matrimonio

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3