Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XLIII. in generali & speciali.

POSTREMO de resurrectionis conditione. Superius magister determinauit de sacramentis, hic intendit determinare de finali gloria ad quam per li sacramenta perducitur. Primo ergo determinat de pertinentibus ad resurrectionem. Secundo de pertinentibus ad finalem remunerationem quadragesimaquinta distinctione ibi, Praeterea sciendum. Prima habet duas partes. Primo determinat de ipsa resurrectione. Secundo de resurgentium qualitate quadragesima quarta distin. ibi, Solent aliqui. Prima est principalis lectionis. Et diuiditur in tres, Primo determinat resurrectionis veritatem. Secundo resurrectionis terminum a quo ibi, quaeri solet. Tertio resurgentium modum ibi, cumque ex dictis. Prima habet quatuor partes. Primo enim determinat resurrectionis veritatem, secundo resurrectionis causam, ibi causa resurrectionis. Tertio resurrectionis tempus ibi, media autem nocte. Quarto incidenter determinat dubitationem, ibi, quaeritur, Et haec diuiditur in duas. Pri- mo mouet dubitationem. Secundo soluit, Secunda ibi. Sed hae& his similia. Secunda pars principalis in qua determinat resurrectionis terminum a quo, diuiditur in duas. Primo declarat in tentum. Secundo explanat quandam dubitationem. Prima ibi, Quaeri solet. Secunda ibi. His adiiciendum

PROPONIT ergo magister omnem resurrectionem esse futuram ad iussum domini, & quod fideles qui in Christo dormierunt resurgent. Prima vero causa resurrectionis est vox tubae ad quam excitabuntur mortui, & ideo tubae comparatur, quimanifeste ab omnibus audietur, propter hoc illa mba clamo dicitur, vox autem erit Christi, vel vnius vel plurium angelorum, resurrectionis tempus est ignotum, propter quod comparatur mediae nocti, Dicit tamen magister quod forte tempore noctis fiet, tamen dicitur de die fieri, quia reuelabuntur abscondita cor dium. Deinde quaeritur vtrum boni habeant memoriam praecedentium malorum. Et respondet quod habebunt memor: a, ex quo tamen in nullo contristabuntur. Deinde dicit incertum esse vtrum aliqui sine morte ad resurrectionem peruenient, vel aliqui viui inueniantur, & subito moriantur, & sic ad resurrectionem transeant. In fine subdit quod omnes resurgent cum membrorum integritate, non tamen cum gloria, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum