Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum possit idem homo resurgere

QUAESTIO PRIMA. Vtrum possit idem homo resurgere.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum possit idem homo resurgere. Et arguitur quod non, quia plures actiones non videntur posse terminari ad eundem terminum, sed generatio ho"minis & resurrectio si sit possibilis sunt diuersae actiones (vt de se patet) ergo non possunt terminari ad eundem terminum, ergo non est possibile quod homo genitus & homo resurgens sint idem homo secundum numerum.

Item Philosophus dicit secundo de generatione, quod illa quorum substantia deperit non redeunt eadem secundum numerum, sed substantia hominis deperit in eius corruptione vel morte, aliâs homo non esset vere corruptus seu mortuus, ergo non videtur quod possit idem homo numero redire.

Item non ponitur futura resurrectio, nisi propter remunerationem bonorum, & punitionem malorum, sicut videtur Apostolus innuere 1. Corin. 15. dicens, Si enim tantum in hac vita in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus, sed absque resurrectione potest esse remuneratio bonorum & punitio malorum, ergo non oportet propter hoc ponere futuram resurrectionem. Assumpta probatur, quia eadem ratio videtur de punitione aliquorum malorum & omnium, sed que dam mala puniuntur tantum in anima absque corpore; sicut peccata illorum qui sunt in purgatorio, vbi sunt animae sine corporibus, ergo videtur quod illo modo possint omnia mala sufficienter puniri & bona similiter remunerari.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Iob 19. Scio quod redemptor meus viuit, & in nouissimo die de terra surrecturus sunt. Et apostolus 1. Corinth. 15. probat resurrectionem futuram.

RESPONSIO. Circa istam quaestionem procedetur sic, quia primo ostendetur possibilitas resurrectionis hominum, supposito quod in homine non sit alia forma quam anima rationalis, & quod illa sit incorruptibilis. Et secundo declarabitur quod non solum potest esse, imo quod erit.

PRIMVM patet tripliciter. Primo quia secundum quod habetur 8. metaphysicae, Non est alia quaerenda causa seu ratioquare ex materia & forma fiat vnum praeter agens quod introducit formam in materia. Ex hoc sic arguitur manentibus pris cipiis essentialibus rei corruptae, scilicet materia & forma eisdem secundum numerum, & agente quod potest illa vnire possibile est rem corruptam eandem numero reparari, sed corrupto nomine remanent principia essentialia eius eadem quae prius, scilicet materia & forma, & deus qui potest illa vnire, ergo homo corruptus potest idem in numero reparari. Maior patet, quia sicut cor ruptio compositi est per separationem suarum partium, siue post corruptionem partes remaneant sine non, ita eius reparatio est per hoc quod ab inuicem partes eius reuniuntur, quae si vt prius eaedem sint, & compositum erit idem quod prius. Minor patet similiter, quia corrupto homine remanet materia quae est ingenera bilis & incorruptibilis, sicut dicitur in fine primi Physicorum, remanet etiam anima rationalis, quae supponitur incorruptibilis & esse sola forma substantialis hominis, deus etiam illa potest vnire, quia potest omne quod non implicat contradictionem, formam autem vniri materiae non implicat contradictionem, imo habet magnam aptitudinem, quu forma sit de se nata perEcere materiam & materia sit de se nata perfici a forma, quare &ca

7 Sed contra rationem istam instatur dupliciter. Primo quinon est eadem res numero, vbi non est idem esse numero, sed homo reparatus & prius existens non habet idem esse numero ergo non est idem homo numero. Maior de se patet, sed mino probatur, quia sicut generatio est de non esse ad esse, ita corruptio est ab esse ad non esse, sed in generatio non esse tollitur, & esse acquiritur, ergo in corruptione esse tenetur, & non esse acquiritur sed esse hominis corrupti non reparatur idem secundim numerum, vel saltem praecedens ratio hoc non probat, quia non dicit aliquid idem numero redire, nisi per hoc quod parte: eius remanent, quare &c.

Secundo sic, quia videtur quod si illa ratio esset bona, posset dici quod resurrectio posset fieri sola virtute naturae, nec requireretur ad eam aliqua actio Dei praeter illam qua Deus conserua res in esse, quia maior est inclinatio formae ad materiam, quan inclinatio corporis naturalis ad locum suum, sed corpus naturale extra locum suum existens, puta graue existens sursum ad hoc quod descendat deorsum non requirit aliquid per se mouens, sed solum remouens prohibens (vt apparet ex 8. Physic.) quia ad naturam grauis conseruatam in esse per se sequitur talis motus, remoto prohibente, ergo similiter ad hoc quod forma separata a materia, vt anima reuniatur materiae, non requiritur aliquod vniens effectiue, & per se quod noua actione vniat ipsan materiae, sed sufficit conseruatio naturae eius ad quam sequitur talis vnio naturaliter remotis dispositionibus contrariis: materia, quae prohibebant vsnionem. Istae autem remouentu in generatione singulorum hominum, ergo videtur quod in generatione singulorum hominum animae quae erant separatae naturaliter materiae vniantur.

Ad primum argumentum istorum dicendum quod non concludisiue esse sit aliquid additum supra essentiam, siue vnum cum essentia. Si enim sit additum essentiae, tunc non competit composite nisi ratione formae, per materiam enim compositum non habe aliquod esse actuale de quo loquimur, sed tantum posse, ita vi materia primo recipiat formam, & mediante forma esse actu, siquod forma est immediatum receptiuum ipsius esse, & ratio recipiendi ipsi materiae, & hoc modo corrupto homine non corrumpitur esse, sed remanet in anima separata, & idem redit anima reunita. Et quod dicitur contra hoc quod per corruptionem esse amittitur, verum est, non tamen vt omnino non sit, sed vt non sit esse compositi quod corrumpitur. Quod si dicatur quod oporte ipsum corrumpi omnino vt non sit, sicut in generatione oportet esse acquiri, ita vt de nouo sit, dicendum quod non valet, quia secundum Philos. 12. Metaph. causae formales non praeexistum generato, forma enim quae est terminus generationis nullo modo praeexistit generationi aut genito, post corruptionem tamnihil prohibet aliquam formam remanero, vt ibidem dicitur, & idem est de esse consequente formam, & sic patet quod non oportet esse hominis simpliciter corrumpi corrupto homine. Datc etiam qued corrumperetur nec iteraretur idem numero, non propter hoc sequeretur non rediret idem homo numero, quia secundum hanc viam esse non pertinet ad essentiam, sed est aliquid posterius consequens eam. & ideo facta variatione in esse, non oportet necessario variationem fieri in essentia. Si autem esse sit idem cum essentia, tunc per resurrectionem redibit idem nu mero, per rationem prius factam, quia esse vel est idem cum materia, vel cum forma, vel cum toto composito, sed quicquid istorum detur, habetur propositum, quia tam materia quam forma hominis remanent, & compositum etiam idem redit propter identitatem partium, quare & esse, si sit idem cum composito.

Ad secundum dicendum concedendo totum processum rationis vsque ad illud quod dicitur quod in generatione singulorum hominum remouentur ea quae impediunt animam separat? vniri materiae, hoc enim non est verum, licet enim materia prim: secundum se nata sit recipere omnem formam, non tamen vt sub est virtuti talis motoris (scilicet virtuti formatiuae quae est in se mine) sic enim disponitur solum ad susceptionem animae de nouo creatae, quia in actionibus naturalibus semper disponitur materia ad formam recipiendam nondum existentem, sed de nouc producendam. Cursus enim naturae non habet quod forma qua est terminus generationis, vel cuiuslibet actionis naturalis non praeexistit generationi, vt habetur 12. Metaph. Item si per agen naturale disponeretur materia ad susceptionem animae separatae, qua ratione disponeretur ad vnam, eadem, ratione dispone retus ad aliam & ad quamlibet, non est dicendum quod ad qua libet, quia qua ratione reciperetur vna, eadem ratione omnes quod nonest possibile, ergo ad nullam.

SECVNDA ratio principalis talis, est qui potest majus potest & minus in his saltem in quibus minus includitur in maiori, sed majus est principia hominis producere, & producta vni re quam ipsa supponere producta, & ipsa vnire solum, hoc enim includitur in primo, sed deus potuit principia essentialia homi- nis producere, & producta vnire, sicut & fecit in prima rerum creatione, ergo fortiori ratione potest principia essentialia hominis iam producta & manentia vnire, quod est hominem iam corruptum reparare. Sed contra hoc diceret aliquis, quia videm quod agens naturale potest producere formam, & producendo vnire quam tamen productam & praeexistentem non potsest vnire materiae, si enim esset aliqua forma substantialis vel accidentalis separata a materia virtute diuina agens naturale non posset eam vnire materiae, ergo dato quod deus possit principia essentialia hominis producere, & producendo vnire, non sequitur tamen quod possit ea producta & existentia vnire adinuicem. Et dicendum ad hoc quod non est simile de deo & agente naturali, quia deus habet virtut? super formam, siue sit in materia, siue sit separata, agens vero na turale non habet virtutem super formam separatam a materia, quia omnis actio agentis naturalis circa materiam est, & ideo ad ea qu sunt a materia separata nullo modo attingit. Ex quo potest siargui, nihil potest facere vnionem aliquorum cuius virtus & actic non attingunt ambo extrema vnionis, sed virtus seu actio agentis naturalis non attingit formam a materia separatam, siue sit separata ex natura propria (vt anima humana) siue virtute diuina, vt aliae formae immateriales siue substantiales, siue accidentales, virtus autem & actio diuina se extendunt aequaliter ad formam separatam & non separatam, quare virtus diuina potest vnire formam separatam, non autem virtus naturalis agentis. Quod ergo dictum fuit prius, quod majus est producere, & producta vnire quam solum vnire praeexistentia, verum est de agente, cuius vitus se extendit ad formam separatam sicut ad non separatam tunc enim vnum includitur in altero, sicut minus in maiori.

TERTIA ratio principalis est illa, non est difficilius animam intellectiuam reunire corpori postquam fuit separata quam si fuisset producta per se existens ante corpus, quia non minorem ordinem, nec minorem inclinationem habet ad corpus anima quae iam fuit corpori vnita, quam si nunquam fuisset corpori vnita, sed deus potuit animam intellectiuam producere per se existentem ante quam fuisset corpori coniuncta, & postea corpori vnire, hoc enim Aug. sensit de anima humana primi hominis, scilicet quod fuit producta cum angelis, & sexta die in formatione hominis corpori vnita, ergo multo fortius potest deus animan a corpore separatam corpori reunire, quod est hominem corruptum reparare per resurrectionem. Patet ergo quod si in homine non sit alia forma substantialis praeter animam intellectiuam, & illa sit incorruptibilis, quod deus potest ipsum corruptum eundem numero reparare, & idem esset si in homine esset forma corporeitatis ingenerabilis & incorruptibilis, vt quidam posuerunt. Patet etiam quod talis reparatio non esset naturalis, quamuis esset. via ad naturam, quia esset via ad formam quae potissime dicitur na tura, tum quia non esset a principio actiuo naturali, tum quia non esset secundum modum & ordinem naturalem, & sic patet primum principale

Quantum ad secundum, scilicet, an resurrectio sit de facto futura, tenendum est infallibiliter quod sic, potissime propte auctoritatem scripturae, quae hoc dicit in pluribus locis, potest etiam hoc persuaderi. Primo ex ordine naturae sic, Non dece auctorem naturae potissimam inter creaturas relinquere impe fectam quo ad inclinationem naturae, sed anima rationalis est vna de potissimis & nobilioribus creaturis, vtpote ad imaginem dei facta, ergo non decet eam imperpetuum remanere imperfectam quoad inclinationem naturae, maneret autem imperfecta, si semper esset a corpore separata, quum naturaliter appetat vniri corpori, sicut forma materiae, ergo decet auctorem naturae eam corpori reunire, quod fiet in resurrectione. Secunde patet idem ex ordine iustitiae sic, decet diuinam iustitiam vt ille qui meruerit praemietur, & qui demeruerit puniatur, sed meritum & demeritum licet principaliter consistant in actibus ipsius animae, tamen ad hoc operatur totum compositum, quia actiones sunt suppositorum, ad hoc etiam cooperantur virtutes quae sunt totius compositi, vt sensus, & phantasia, sine quibus non sunt intelligere & velle, nec per consequens meritum nec demeriritum, solus etiam status animae in corpore est status meren& demerendi, quia post mortem nullum est meritum aut deme ritum, ergo decet diuinam iustitiam vt homo praemietur vel pi niatur, non solum in anima, sed etiam in toto composito, quod non potest esse nisi per resurrectionem.

Ad primum argumentum dicendum quod plures actiones per quarum quamlibet producitur terminus actionis, ita vt sit, & non solum vt fit in hoc, non possunt terminari ad eundem teminum numero, sed secundum multiplicationem talium, actioni est multiplicatio terminorum, si autem sint tales actiones per quarum neutram acquiratur terminus vt sit per se, sed solum vt sit in alio vel aliud in ipso, vel si per vnam earum acquiratur terminus, vi sit, per aliam vero non acquiratur vt sit, sed solum vt sit in hoc vel aliud in ipso, tales actiones possunt esse ad eundem terminum nu mero, sicut patet in motibus localibus, quia enim per motum non acquiritur locus vt sit, sed solum vt mobile sit in loco, ideo plure motus possunt esse ad eundem locum, nunc est ita quod generatio& resurrectio sunt tales actiones quod per generationem acquiritur terminus vt sit siue completiue siue dispositiue, per resurrectio nem vero non acquiritur vt sit, sed solum vt sit in hoc, hoc est vt anima sit in tali materia, & ideo hae duae actiones possunt ad eunde terminum numero terminari, illud autem magis patebit inferius

Ad secundum dicendum quod dictum philosophi veritatem habe in his quorum substantia deperit non solum quo ad totum compositum, sed etiam quo ad aliquam eius partem, scilicet quo ad formam quae per corruptionem cedit in potentiam materiae qualia sunt omnia generabilia & corruptibilia praeter hominem. Si autem habeat veritatem in omnibus generabilibus & corruptibilibus oportet quod hoc intelligatur quo ad actionem naturae & non quo ad virtutem diuina quae praeter cursum naturae multa facere potest.

Ad tertium dicendum quod finalis & completa numeratibonorum & punitio malorum non potest esse in anima solum sed in toto composito, & quod arguitur de illis qui sunt in purgatorio qui puniuntur solum in anima. Dicendum quod illi ni merentur finalem punitionem cum non sint damnati simpliciter sed saluandi, puniuntur tamen secundum quid quatenus sunt debitores alicuius poenae citro poenam finalem damnatorum simpliciter qui punientur in anima & corpore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1