Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum aliquid corruptum possit per naturam idem numero reparari

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum aliquid corruptum possit per naturam idem numero reparari. Tham quedli. 4. 4. 5. ad tertium.

SECVNDO quaeritur vtrum aliquid corruptum possit per naturam idem numero reparari. Et arguitur quod sic. Nam negatio illa quae succedit ad corruptionem rei est eiusdem rationis cum negatione quae praecedit rei productionem, sed illa negtio quae praecedit generationem rei non impedit eius productionem, ergo nec illa quae sequitur impedit quin eadem res producatur.

Item variato posteriori non oportet prius variari, sed vnitas rei prior est eius permanentia, & permanentia posterior est vnitate rei, ergo variatio in permanentia seu in continuatione durationis quae est per mediam corruptionem inter generationem rei & eius reparationem non impedit vnitatem eius numeralem.

IN CONTRARIVM est id quod prius allegatum fuit a philosopho quod quorum substantia deperit non possunt eadem numero redire, saltem virtute naturae de qua loquitur philosophus.

RESPONSIO. Dicunt quidam quod natura seu agens naturale potest rem corruptam eandem numero reparare. Et rationes istius opinionis sunt illae quae tactae sunt in arguendo, & praeter istas duae aliae. Quarum prima talis est, manente eadem materia vel subiecto & eodem agente secundum numerum oportet effectum eundem esse & vnum secundum numerum, sed idem agens numero quod prius produxit aliquam formam & idem subiectum numero quod prius eam recepit possunt remanere post corruptionem rei & concurrere ad actionem, ergo per talem actionem potest idem numero redire. Maior apparet per philesophum 8. metaphysicae qui dicit quod diuersitas effectus reducitur in diuersitatem causae efficientis vel materiae, ergo vbi nulla potest esse diuersitas ex parte materiae vel agentis, ibi nulla pourst esse diuersitas in effectu. Minor similiter manifesta est, quia lumine causato in aere a sole & corrupto per interpositionem alicuius opaci remanet idem sol & idem aer.

Secundo ratio talis est, ponamus aliquem effectum fuisse continue in tribus signis temporis a, b, c, constat quod idem numereffectus est in a, & in c, sed existentia eius tam in a quam in c, ni dependet ab existentia eius in b, ergo dato quod fuisset in a, & non in b, adhuc posset idem numero esse in C, hoc autem non esset nisi corruptum posset idem numero reparari, ergo &c.

Et respondent isti ad auctoritatem philosophi 2. de generatione quod intentio philosophi est quod ea quorum substantia non deperit redeunt eadem numero sicut sol est idem numero in qualibet circulatione, sed ea quorum substantia deperit no est necesse eadem numero redire, sed non intendit quod non fit possibile. Et in tantum procedunt isti quod non solum dicunt eandem formam numero posse reparari per actionem natura in aliis ab homine, sed etiam in homine dicentes formam corporis organici quam ponunt in homine aliam ab anima intellectiua quod potest natura vel agens naturale eandem numerreparare, nam agens potest eidem passo numero approximari vt prius, & interruptio non plus impedit reparationem eiusdem in numero hic quam in aliis. Dicunt tamen quod natura non potest eodem modo reparare quo deus reparabit in resurrectione nam natura producendo formas in materia vtitur determinato processu, vnde 7. metaphysicae dicit Philosophus quod ex aceto non fit vinum immediate, licet econuerso ex vino fiat immediate acetum. In resurrectione autem non obseruabitur talis processus, sed subito actione diuina resurgent corpora subqualibet forma inuenta fuerint. Addunt autem quod licet natura possit in homine formam organici corporis reparare eandem secundum numerum, tamen non potest esse causa effectiua vnionis animae cum tali corpore, quod probant, quia illa causa esset corpusvel anima, non corpus, vt de se patet, nec anima, quia causa aequiuoca simpli citer nobilior est suo effectu, vt dicit August. 83. q. 28. & 12. super Genm. ad literam. Et Auicenna 6. metaphysicae suae, cap. 3. dicit idem sed homo est perfectius ens quam anima, quia totum est perfectius sua parte, ergo anima non est causa effectiua hominis, esset autem si ipsa esset causa effectiua istius vnionis, ergo &c. Item secundo Physicorum Philosophus dicit quod forma & causa efficiens non coincidunt in idem secundum numerum, sed anima est forma hominis, ergo non potest esse causa ipsius efficiens. Z. Haec autem opinio non est consona philosophiae, nec veritati, philosophiae non consonant, quia expressa intentio Philosophi secundo de generatione est quod illa quorum substantia est corruptibilis non reiterantur eadem secundum numerum, sed solum secundum speciem, vnde dicit sic, quorum quidem igitur inco ruptibilis substantia mota manifestum quoniam numero eadem erunt, motus enim sequitur quod mouetur, quorum autem non, sed corruptibilis, necesse specie numero autem non reiterari. Item nec veritati concordat, quia quando aliquid dependet ab alio per se, & ex necessitate multiplicato eo, oportet ipsum necessario multiplicari, sed forma producta per se & ex necessitate dependet a sua productione, vel est idem secundum aliquos, quo dato magis haberetur propositum, ergo plurificata actione necesse est formam productam plurificari, constat autem quod alia actio secundum numerum est illa per quam res primo producitur, & illa per quam secundo reparatur, ergo & forma quae est terminus primae productionis est alia secundum numerum ab illa quae est terminus secundae. Quod autem illae actiones sint duae & non vna patet, quia quaelibet illarum vel est motus vel mutatio sequens motum. Sed motus qui sunt in diuersis temporibus, & mutatio nes sequentes tales motus sunt ex necessitate diuersi motus & diuersae mutationes quantum est de cursu naturae, de quo nunc loquimur, & communis doctrina Philosophi super hoc habe quod vnitas temporis requiritur ad vnitatem motus & actionis, ergo &c. Sequitur ergo conclusio principalis, scilicet quod natura non potest idem numero reparare.

Quod autem dicunt secundo quod natura potest reparare formam corporis organici in homine eandem numero quae prius fuit, & tamen non potest esse causa vnionis animae cum tali corpore non videtur esse verum, quia agens quod potest in dispositionem materiae quae est necessitas ad animam introducendam potest vere dici causa effectiua hominis, & hoc patebit statim quia ex Philosopho secundo Physicorum, homo generat homin & sol, & tamen non faciunt in materia hominis nisi dispositionem quae est necessitas ad animam per quam homo est homo, sed per se natura seu agens naturale potest reparare forman corporis organici eandem numero quae fuit prius, quae quanti est ex natura sua est dispositio necessitatis ad animam, posterius sicut prius, ergo sicut natura vel agens naturale dicitur generare hominem, & esse causa primae vnionis, eodem modo potes esse causa vnionis secundae. Nec valet quod dicitur quod nulldispositio necessitatis est in materia ad faciendum vnionem animae cum corpore, quia efficientia illa non est a dispositione effectiue, sed a deo agente, vel libere, vt ponunt theologi, vel ex necessitate, vt ponunt Philosophi. Illud enim non impedit propositum nostrum, quia sufficit nobis quod agens naturale sit eo noo do causa secundae vnionis, sicut primae, & tamen infallibilite concludit argumentum, nec dicimus quod corpus sit causa istiu: vnionis, nec anima sicut alij arguunt, sed agens quod reparat (vt dicunt eandem formam corporis organici, igitur &c.

Ad rationes eorum respondendum est. Ad primam quando dicitur quod agente & materia seu subiecto remanentibus eisdem secundum numerum oportet effectum esse eundem secundum numerum Dicendum quod non est verum, quia si vnitas agentis & materiseu subiecti sufficeret ad vnitatem effectus, tunc sequeretur quos eadem numero circulatio caeli quae fuit heri esset hodie & cras & sic semper, quia idem caelum numero manet, & intelligentia eadem numero mouens, hoc autem est absurdum ipsi etiam sibiipsis contradicunt, quia in alio loco dicunt quod si in aliquo in stanti appropinquaret ignis huic ligno, generaret hunc ignem, & si in eodem instanti appropinquasset alius ignis eidem ligno generasset illum eundem ignem numero, ergo secundum eos diuersitas agentium secundum numerum non causat diuersitatem nu¬ meralem effectus, quare nec identitas identitatem, igitur supposito eodem subiecto & eodem agente secundum numerum non est necesse effectum esse eundem secundum numerum. Quod autem dicit Philosophus 8. Metaphysicae quod diuersitas in effectibus est ex diuersitate agentis vel materiae, intelligendum est de diuersitate specifica, sicut & Philosophus exemplificat de arca & lecto quae fiunt ex ligno propter aliam & aliam formam existentem in mente artificis quae mouet ad vtrumque, sed pluralitas numeralis effectuum non cadit sub illa regula.

Ad aliud argumentum dicendum quod entitas & vnitas effectus existentis in tribus signis temporis dependet per se a causa conseruante, & ab actione per quam conseruatur quae actio interrumpitur si effectus sit in primo signo, & non in secundo, actio autem interrupta & maxime naturalis non potest per naturam eadem numero redire, quare nec terminus actionis.

Alij tamen dicunt contra hoc quod non oportet si motus vel actio non sit eadem numero quod terminus non sit idem numero, quia duo motus differentes secundum speciem, vt motus circularis, & motus rectus possunt esse ad eundem locum numero, vi patet ex 7. Phyl. Item August. 3. de trinitate, cap. 9. dicit quod generatio vniuoca & aequiuoca possunt ad idem terminari, aliqua enim sunt quae possunt generari ex putrefactione, & nihilominus ex propagatione. Item in proposito resurrectio & propagi tio naturalis ad idem numero terminantur, & tamen sunt diuersae actiones differentes secundum speciem, & ideo non sequitur mutatio, vel actio non vna, ergo non est vna forma.

Ad primum istorum responsum fuit prius, & similiter ad tertium, quod non est simile de actionibus, quarum quaelibet producit terminum actionis vt sit, & de actionibus quarum neutra vel saltem altera non producit terminum vt sit, sed vt sit hoc vel aliud in ipso, pluralitas enim primarum actionum necessario pe nit pluralitatem terminorum, non autem pluralitas secundarum quales sunt duo motus locales, & generatio vel resurrectio.

Ad secundum dicendum quod non fuit intentio Augu. quod productum per propagationem & postea corruptum possit idem numero reparari per putrefactionem vel econuerso, nec quod propagatio & putrefactio possint concurrere ad idem numero producendum, ita quod per quamlibet actionem producatur totum, haec enim sunt impossibilia, sed voluit dicere quod aliqua sunt quae secundum suam speciem possunt per propagationem produci, vel per putrefactionem, quod non est contra propositum nostrum

Ad rationes principales dicendum. Ad primam quod negatio. praecedens productionem rei & sequens sunt eiusdem rationis quantum est de natura negationis, & secundum hoc neutra impedit productionem rei, sed sequem negatio non quatenus negatio solum, sed quatenus interrumpens entitatem rei praeexistentis facit o productio sequens non est eadem cum praecedente, propter quod nec res producta potest esse eadem, hoc autem non facit negatio praecedens.

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia permanentia rei non est posterior eius vnitate, imo magis est prior quia permanentia non est nisi entitas rei, rem enim permanere non est aliud quam rem esse, & tantum permanere est tantum esse, sicut ergo entitas est aliquo modo prior vnitate, quia vnitas super entitatem addit indiuisionem, sic permanentia quae est eadem cum entitate est prior vnitate, & ideo variatio permanentiae variat vnitatem, igitur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2